Immagini della pagina
PDF
ePub

ad regem, principem civitatis Pausaniam, miserunt. Qui quum haud dissimilia his, ut in causa pari1, quæ pro Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant, quædam etiam ferocius, egisset; rex etiam atque etiam deliberare eos jussos, ne id consilii ca~ perent, cujus, dum in futurum nimis cauti et providi essent, extemplo pœniteret, dimisit. Hæc renuntiata Pheras legatio quum esset, ne paulum quidem dubitarunt, quin pro fide erga Romanos, quidquid sors belli tulisset, paterentur. Itaque et hi summa ope parabant se ad urbem defendendam, et rex ab omni parte simul oppugnare monia est aggressus, et, ut qui satis intelligeret (neque enim dubium erat), in eventu ejus urbis positum esse, quam primam aggressus esset, aut sperni deinde ab universa gente Thessalorum, aut timeri se, omnem undique terrorem obsessis injecit. Primum impetum oppugnationis satis constanter sustinuerunt: dein, quum multi propugnantes caderent, aut vulnerarentur, labare animi cœpere. Revocati deinde castigationibus principum ad perseverandum in proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus jam copiis, in interiorem partem urbis concesserunt, cui brevior orbis munitionis circumjectus erat. Postremo victi malis, quum timerent, ne vi captis nulla apud victorem venia esset, dediderunt sese. Nihil inde moratus rex, quatuor millia armatorum, dum recens terror esset, Scotussam misit. Nec ibi mora deditionis est facta 2, cernen

CAP. IX. 1. Ut in causa pari; vide ad VIII, 30, n. 7. Quæ pro Chalcidensibus in colloquio, etc. vide ad XXXV, 46.

2. Nec ibi mora deditionis est facta, forte deditioni, ut III, 2; IV, 13; VI, 31; XXVIII, 7; XLII, 7: nam

mora deditionis recte quidem dicitur, ut apud Sall. Jug. 29, verum alio sensu; Duk. « Forte mora deditionis non tantum active dici potest mora, quam infert deditio, sed etiam passive mora, quæ infertur deditioni, ut facere moram dimicandi et concurrendi

C.

C. 561

tibus Pheræorum recens exemplum, qui, quod pertinaciter primo abnuerant, malo domiti tandem fecissent. Cum ipsa urbe Hippolochus Larissæorumque deditum est præsidium. Dimissi ab rege inviolati omnes: quod eam rem magni momenti futuram3 rex ad conciliandos Larissæorum animos credebat.

X. Intra decimum diem, quam Pheras venerat, his perfectis, Cranonem, profectus cum toto exercitu, primo adventu cepit. Inde Cypæram et Metropolim et iis circumjecta castella recepit; omniaque jam regionis ejus, præter Atracem et Gyrtonem, in potestate erant. Tum aggredi Larissam constituit; ratus vel terrore cæterarum expugnatarum, vel beneficio præsidii dimissi1, vel exemplo tot civitatium dedentium sese, non ultra in pertinacia mansuros. Elephantis agi ante signa terroris causa jussis, quadrato agmine ad urbem incessit; ut incerti fluctuarentur animi magnæ partis Larissæorum inter metum præsentem hostium et verecundiam absentium sociorum. Per eosdem dies Amynander cum Athamanum juventute occupat Pellinæum; et Menippus, cum tribus millibus peditum Ætolorum et ducentis equitibus in Perrhæbiam profectus, Malloeam et Cyretias vi cepit, depopulatusque

VII, 27 ; XXI, 2 ; XXIV, 15; XXXI, 33. Supplicii moram afferre et moram mortis assequi apud Cic. Verr. V, 64; redimere moram belli apud Sall. Jug. 29 »; Drak.

3. Quod eam rem magni momenti futuram rex, etc. forte leg. magno momento, certe del. tò rex, vel paulo ante ab rege; Gron. Nihil delendum putat Doering. nam ab ejusmodi negligentia in repetendis, quæ statim præcesserunt, vocibus optimi quique scriptores haud abstinuere. ED.

CAP. X. 1. Beneficio (ob benefi

cium) præsidii dimissi (cf. cap. 9)...
non ultra... mansuros; vide ad III,
47, n. 1. Fluctuarentur; vide ad
IV, 24, n. 2.
Inter metum præ-
sentem (ut XLII, 53 ) hostium, Mur.
malebat præsentium, haud dubie pro-
pter seqq. absentium. Sed orationem
a Livio variari solere, monet Drak.―
Pellinæum, rectius forte e nummis
Pelinæum seu Pelinnæum, et apud
Steph. Πέλινα pro Πέλιννα, quoniam
oppidum a Pelino conditore sic dictum
tradit. Cf. Duk. et Drak. ad hunc lo-
cum; Spanhem. de usu et pr. num.

[blocks in formation]

U. C. 561.

est agrum Tripolitanum2. His raptim peractis, Larissam ad regem redeunt : consultanti, quidnam agendum esset de Larissa, supervenerunt. Ibi in diversum sententiæ tendebant; aliis, vim adhibendam, et non differendum censentibus, quin operibus ac machinis simul undique moenia aggrederentur urbis sitæ in plano3, aperta, campestri undique aditu; aliis nunc vires urbis, nequaquam Pheris conferendæ, memorantibus, nunc hiemem et tempus anni nulli bellica rei, minime obsidioni atque oppugnationi urbium, aptum. Incerto regi inter spem metumque legati a Pharsalo, qui ad dedendam urbem suam forte venerant, animos auxerunt. M. Bæbius interim, cum Philippo in Dassaretiis congressus, Ap. Claudium ex communi consilio ad præsidium Larissa misit, qui per Macedoniam magnis itineribus in jugum montium, quod super Gonnos est, pervenit. Oppidum Gonni viginti millia ab Larissa abest, in ipsis faucibus saltus,

diss. IX, pag. 902, ed. Amst. 1671; Intpp. Strab. IX, 437; Salmas. ad Solin. pag. 607.

2. Agrum Tripolitanum; vide ad XLII, 53.

3. Urbi sitæ in plano (vide ad XXI, 32, n. 7), apertæ (quam facile quivis intrare posset ; Crever.), campestri undique, per loca plana et campestria, aditu, ut XL, 22, n. 5; et sic campestris urbs, ager, vicus seu campestre oppidum, in campo et plano situm, XXIII, 45, n. 7; XXXVII, 39; XXXVIII, 18; XL, 53 et 58. Conf. ad X; 2, 3. Sic et campestre iter apud Cæs. B. Civ. I, 66, et Curt. V, 3, n. 16. Hanc lect. e MSS et antt. edd. restituere Crever. et Drak. pro vulg. a parte campestri undique facilis (quod in nullo MS exstat) aditu. Sed cum Duk. pro aperta forsan leg.

aperto et, ut apertus aditus dictus est, nt apertus campus, apertum et aperta loca, h. e. patentia, ubi non est locus insidiis, purus et patens campus, ubi nullus insidiarum metus XXIV, 14: nam Larissa tota in plano sita (vide Strab. IX, 440), at mænibus cincta, operibus et machinis oppugnata; unde non bene dici potest aperta, non munita. Hæc et alia monuit Duker. Vulgatam tuetur Doer. qui distinctione post apertæ sublata, locum sic explicat: aperta undique, patentis ex omni parte aditu, aditui; hoc est, quæ ita patebat ut undique e campo adiri posset. Itaque tò aditu antique in tertio casu pro aditui accipit, quod neminem adhuc vidisse miratur. ED.

4. Legati a Pharsalo; vide ad X,

14, n. 2.

U. C. 561.

LIB. XXXVI. CAP. X. XI.

21

quæ Tempe appellantur, situm. Ibi castra metatus latius, quam pro copiis 5, et plures, quam quot satis in usum erant, ignes quum accendisset, speciem, quam quæsierat, hosti fecit, omnem ibi romanum exercitum cum rege Philippo esse. Itaque hiemem instare apud suos causatus rex, unum tantum moratus diem, ab Larissa recessit, et Demetriadem rediit; Ætolique et Athamanes in suos receperunt se fines. Appius, etsi, cujus rei causa missus erat, solutam cernebat obsidionem, tamen Larissam ad confirmandos in reliquum sociorum animos descendit; duplexque lætitia erat, quod et hostes excesserant finibus, et intra monia præsidium romanum cernebant.

I

XI. Rex Chalcidem a Demetriade profectus, amore captus virginis Chalcidensis Cleoptolemi filiæ, quum patrem, primo allegando, deinde coram ipse rogando, fatigasset, invitum se gravioris fortunæ conditioni illigantem, tandem impetrata re, tanquam in media

5. Latius, quam pro copüs; vide ad VII, 33, n. 2. — - Plures, quam... ignes accendisset ; vide ad XXII, 41, n. 5.

6. Hiemem instare causatus; Duk. ad h. 1. docet, instare (ut fere gr. ἐνστῆναι) primum dici, quæ nondum quidem inchoata, sed vel mox futura sint, ut XXIX, 35, XXXIII, 41, XXXVII, 39; vel interjecto longiore temporis spatio, ut XXI, 21; deinde quæ jam cœpta ac præsentia sint, ut II, 48, III, 6; denique quæ, postquam inchoata sint et præsentia esse cœperint, maneant, durent et urgeant, ut V, 6, XXVIII, 38; et forte h. 1. de hieme, quæ jam ferme media fuerit (vide cap. 6 et 11 ); nisi leg. sit hiemem obstare, utpote nulli bellica rei, minime oppugnationi et obsidio

ni urbium, aptam, quod quidam in consiliis dicebant. Conf. supra ad III, 6, n. 5, et V, 6, n. 5.

7. Confirmandos in reliquum; vide ad XXIII, 20, n. 4.- Descendit Larissam: cur descendit? conf. n. 3.

Cap. XI. 1. Amore captus virginis Chalcidensis, etc. conf. Appian. Syr. 16 et 20; Polyb. XX, 8 ( vel Athen. X, 54).

2. Primo allegando, cum eo per amicos agendo. Ernesti in Clav. Cic. « Publice, inquit, legantur homines, qui inde legati dicuntur; privatim allegantur, h. e. submittuntur ad aliquos, qui cum iis agant: unde allegati, quos vulgo deputatos vocant. » Conf. Gronov. ad h. 1. — Fatigasset; vide ad XXVII, 50, n. 2. - Se g. f. conditioni illigantem; vid. XXXIII,

C. 191

561

pace nuptias celebrat; et reliquum hiemis, oblitus quantas simul duas res suscepisset, bellum romanum et Græciam liberandam, omissa omnium rerum cura, in conviviis et vinum sequentibus voluptatibus, ac deinde, ex fatigatione magis, quam satietate earum, in somno traduxit. Eadem omnes præfectos regios (qui ubique, ad Boeotiam maxime 3, præpositi hibernis erant) cepit luxuria: in eamdem et milites effusi sunt. Nec quisquam eorum aut arma induit, aut stationem, aut vigilias servavit; aut quidquam, quod militaris operis, aut muneris esset, fecit. Itaque principio veris, quum per Phocidem Chæroneam, quo convenire omnem undique exercitum jusserat, venisset; facile animadvertit, nihilo severiore disciplina milites, quam ducem, hibernasse. Alexandrum inde Acarnana et Menippum Macedonem Stratum Ætoliæ copias ducere jussit. Ipse, Delphis sacrificio Apollini facto, Naupactum processit. Consilio principum Etoliæ habito, via, quæ præter Calydonem et Lysimachiam4 fert ad Stratum, suis, qui per Maliacum sinum

12, n. 6. Locutionis hujus elegantiam laudat Doer. Vulgari sermone dixisset auctor: invito animo se adduci patientem ut filiam in matrimonium daret regi, cujus fortuna gravior esset quam ut bene ferri posset. Conditio de nuptiis, quæ dotis conditione fieri solent. ED.

3. Ad Baotiam maxime, forte ac Bootie m. Gron. Eadem luxuria laborasse præfectos omnes regios, qui præpositi ubique hibernis erant, maxime ad Boeotiam ubi pars maxima copiarum hibernabat, monet Crever. ED. Per Phocidem Charoncam, Bæotiæ opp., venisset Chalcide Euboa, ubi hibernaverat. Per Phocidem

in Acarnaniam ex cap. 12, et Appian. Syr. 16, conj. Sigon. Sed Crever, et Drak. docent ex Strabone, IX, 416, 424, et Palmer. Græc. ant. VI, 1, antiquitus Phocidem non tantum ab altera parte sinum Corinthiacum, sed etiam ab altera sinum Maliacum et mare Euboicum attigisse; adeoque non necesse fuisse Boeotiam intrare trajecturo ab Euboea in Phocidem, quemadmodum etiam cap. seq. Antiochus per Ætoliæ et Phocidis urbes Chalcidem redierit non facta Bootiæ mentione.

4. Præter Calydonem et Lysimachiam, oppida Ætoliæ. Præter Chalcidem edd. fere omnes ante Drakenb.

« IndietroContinua »