Immagini della pagina
PDF
ePub

Dolopiam aliaque oppida, quæ defecerant ab societate romana, recipit; — XXXIV; et T. Quintius trajicit Naupactum, jam per duos menses a consule oppugnatam; ubi , obambulans muris, noscitur ab Ætolis, qui impensius orant, ut misereatur gentis suæ. XXXV; Eo auctore solvitur obsidio, et induciæ Ætolis dantur. Consul cum Quintio ad achaicum concilium Egium trajicit, ubi de Eleis et de exsulibus Lacedæmoniorum restituendis frustra agitur. Epirotarum Philippique legati Romam veniunt.

XXXVI; Alter consul P. Cornelius Scipio ludos, a se olim votos, sua impensa facit. Ædes Matris Magnæ Idææ et Juventatis dedicantur. XXXVII; Procurantur prodigia, et Scipio in provinciam proficiscitur. — XXXVIII; Q. Minucius proc. cum Liguribus, et P. Cornelius consul cum Boiis egregie pugnat. - XXXIX; M. Fulvius Nobilior ex ulteriore Hispania ovans Urbem ingreditur, et P. Cornelius Scipio triumphum petit : quem honorem differendum quidem censet P. Sempronius Blæsus tribunus plebis,- XL; sed senatus universus, oratione consulis motus, extemplo decernit. XLI; Dum hæc in Italia geruntur, Antiochus Ephesi securus admodum de bello romano est; sed, ab Hannibale, cujus nunc maxima apud eum auctoritas est, monitus, Romanos mox in Asiam venturos, navibus jam instructis petit Chersonesum, et Polyxenidam jubet cæteram parare classem. XLII; C. Livius Piræeum ad veterem classem cum nova, tribus Eumenis navibus aucta , pervenit, et utraque trajicit Delum. -- XLIII; Paulo post et hæc romana et regiæ classes Phocæam petunț; et Eumenes, certamine jam inito, Elæa complures adducit naves. XLIV, XLV; Livius et Eumenes hostes in fugam vertunt, Ephesumque persequuntur. Romæ consules (L. Cornelius Sci

pio et C. Lælius) prætoresque creantur. 1. P. Cornelium Cn. filium Scipionem, et M'. Acilium Glabrionem consules, inito magistratu, Patres , prius quam de provinciis agerent, res divinas facere majoribus hostiis jusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium' majorem partem anni fieri solet;

Cap. I. 1. Lectisternium. Hic Creyer, et Doer, observant, non tantum

ex causa quadam forte suppeditata , sed etiam statis temporibus et in certis

C. 191

C. 561

[ocr errors][ocr errors]

precarique, quod senatus de novo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque romano bene ac feliciter eveniret. Ea omnia sacrificia læta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est; et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi romani propagari , victoriam ac triumphum ostendi. Hæc quum renuntiata essent, solutis religione animis, Patres rogationem ad populum ferri jusserunt: Vellent juberentne, cum Antiocho rege, quique sectam ejus sequuti essent, belluminiri ? si ea rogatio perlata esset, tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius eam rogationem pertulit. Tum senatus decrevit, ut consules Italiam et Græciam provincias sortirentur; cui Græcia evenisset, ut præter eum numerum militum, quem L. Quintius in eam provinciam ex auctoritate senatus scripsisset imperassetves, ut eum exercitum acciperet, quem M. Bæbius prætor anno priore ex senatusconsulto in Macedoniam trajecisset. Et extra Italiam permissum, ut, si res postulasset , auxilia ab sociis , ne supra quinque millium numerum, acciperet. L. Quintium superioris anni consulem legari ad id bellum placuit. Alter consul, cui Italia provincia evenisset, cum Boiis jussus bellum gerere, utro exercitu mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent; alterum ut mit

[ocr errors]

quibusdam templis lectisternia indici set e civibus imperasselve sociis ( consolita fuisse; et hujus generis lectister- fer. cap. 3 extr. ), ut cum exercitum, nium notari in Kalendario Idibus No- etc. hoc ut Theovácel, ut passim ; vide vemb. his verbis: epulum indicium, ad XXII, 11, n. 2); sed e quibusdam nempe diis. Ed.

Hostiis perlitatum libris recte forsan ejectum : quin et est; vide ad V, 38, n. 1.

proxime præcedens ut abesse poterat. 2. Vellent juberentne cum Antio- 4. L. Quintinm ... legari ad id belcho rege, quique sectam ejus sequuti lum; sic T. Quintio in Macedonia essent, bellum iniri; vide ad XXIX, bellum gerenti legati ex SCto additi 27, n. 2, et XXXVIII, 48, n. 5. XXXII, 28 extr. et sæpe aliis impe

3. Ex auctoritate senatus scripsis. ratoribus: nec tamen L. Quintii deinde

teret Romam , eæque urbanæ legiones essent paratæ, quo senatus censuisset.

II. His ita in senatu ad id, quæ cujus' provincia foret, decretis, tum demum sortiri consules placuit. Acilio Græcia , Cornelio Italia evenit. Certa deinde sorte · senatusconsultum factum est : quod populus romanus eo tempore duellum jussisset esse cum rege Antiocho, quique sub imperio ejus essent, ut ejus rei causa supplicationem imperarent consules; utique M'. Acilius consul ludos magnos Jovi voveret, et dona ad omnia pulvinaria 3. Id votum in hæc verba, præeunte P. Licinio pontifice maximo, consul nuncupavit : « Si duellum, quod cum Antiocho rege sumi a populus jussit, id ex sententia senatus populique a romani confectum erit; tum tibi , Jupiter, populus a romanus ludos magnos dies decem continuos faciet

donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, « quantam senatus decreverit. Quisque magistratus « eos ludos quando ubique faxit, hi ludi recte facti, « donaque data recte sunto 4 ». Supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit. Consulibus sortitis provincias, extemplo et prætores sortiti

[ocr errors]

ulla in hoc bello mentio est; Duker. monet Doering. studiose sc. in solen. Conf. XXXV, 23, ad XXXVI, 17, nibus præsertim formulis servari son. 1, et XXXVII, 1, 0. 6; Lips. de lebant verborum formæ vetustiores. Mil. rom. II, 10.

ED Jussisset esse. Delet Gronov. 5. Cum Boiis jussus bellum gerere... verbuin esse , quod sane non necessaalterum ut mitteret Romam, etc. vide rium Crever. pronuntiat. Et quidem ad XL, 30, n. 2.

lib. XXXI, cap. 8, bellum cum PhiCAP. II. 1. His ita in senatu ad, lippo jussisset ; sic XLII, cap. 33, et ob, id, quæ cujus, etc. forte legen- al. ED. dam esset cujusque, vel cum Bened. 3. Utique M'. Acilius consul ludos quæ et cujus.

magnos Jovi voveret, et dona ad om2. Certa deinde sorte, etc. postea- nia pulvinaria ; vide ad V, 13, n. 5, quam sorte, sortitione, decretum est; et XXVII, 33, n. 4. Ern. An leg. ducta deinde sorte ? 4. Donaque data recte sunto; vide Duelluni, antiqne dictum pro bellum ad XXII, 10, n. 2.

sunt. M. Junio Bruto jurisdictio utraque 5 evenit, A. Cornelio Mammulæ Bruttii, M. Æmilio Lepido Sicilia , L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Livio Salinatori classis, L. Æinilio Paullo Hispania ulterior. His ita exercitus decreti. A. Cornelio novi milites, conscripti priore anno ex senatusconsulto a L. Quintio consule, dati sunt; jussusque tueri omnem oram circa Tarentum Brundisiumque. L. Æmilio Paullo in ulteriorem Hispaniam præter eum exercitum , quem a M. Fulvio propratore accepturus esset, decretum est, ut novorum militum tria millia duceret et trecentos equites; ita ut in iis duæ partes socium latini nominis , tertia civium romanorum esset. Idem supplementi ad C. Flaminium, cui imperium prorogabatur, in Hispaniam citeriorem est missum. M. Æmilius Lepidus a L. Valerio, cui successurus esset, simul provinciam exercitumque accipere jussus : L. Valerium, si ita videretur, pro prætore in provincia retinere, et provinciam ita dividere, ut una ab Agrigento ad Pachynum esset , altera a Pachino Tyndarium: eam maritimam oram L. Valerius viginti navibus longis custodiret. Eidem prætori mandatum, ut duas decumas frumenti exigeret?; id ad mare comportandum devehendumque in Græciam curaret. Idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum: cæterum non in Græciam, sed Romam , id frumentum portari placere. C. Livius prætor, cui classis evenerat, cum triginta navibus paratis trajicere in Græciam

1

5. Bruto jurisdictio utraque evenit; vide ad XXV, 41, n. 8.

6. A. Cornelio novi milites, etc. conf. XXXV, 41.

7. Ut duas decumas frumenti exigerct, dandas ex agro decumano, in Sicilia a publicanis redempto. Confer.

XXXVII, 2 extr. Hic obiter ad-
notat Crev. quod testatur Cic. Verr.
III, 42 , senatum , quum temporibus
reipublicæ coactus alteras decumas
decerneret exigendas, ita decernere
solitum , ut pecunia pro his decumis
solveretur aratoribus , ne , quod sume-

C. 195

C. 561

primo quoque tempore jussus, et ab Atilio naves accipere. Veteres naves, quæ in navalibus erant, ut reficeret et armaret, M. Junio prætori negotium datum est, et in eam classem socios navales libertinos 8 legeret.

III. Legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Græciam portaretur, missi; pro quo pretium solveret po-. pulus romanus. Adeoque in apparatum curamque ejus belli civitas intenta fuit, ut P. Cornelius consul ediceret, Qui senatores essent, quibusque in senatu sententiam dicere liceret', quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset; neve uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent. In comparando impigre classem C. Livium prætorem contentio, orta cum colonis maritimis, paulisper tenuit. Nam , quum cogerentur in classem, tribunos plebei appellarunt : ab iis ad senatum rejecti sunt. Senatus ita , ut ad unum omnes consentirent, decrevit, vacationem rei navalis his colonis non esse 2. Ostia et Fregenæ et Castrum novum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnæ et Sinuessa fuerunt, quæ cum prætore de vacatione certaverunt. Consul deinde M'. Acilius ex senatusconsulto ad collegium fetialium retulit : Ipsine utique regi Antiocho indiceretur bel

batur ultra debitum, rapi et auferri abessent; conf. ad XLIII, 11, n. 3.putaretur. En. Mox pro id forte In comparando impigre classem MSS. leg. et, vel et id.

In comparanda i. classe quædam edd. 8. Socios navales libertinos ; vide Conf. ad XXXV, 45, n. 2. ad IX, 38, n. 1.

2. Vacationem rei navalis his colo. Cap. III. 1. Qui s. essent, quibusque nis non esse; vide ad XXVII, 38, n. 2 in senaın sententiam dicere liceret ; et 3. Ad collegium fetialium retuvide ad XXII, 49, n. 13.- Ne quis lit, etc. vide ad I, 24, n. 5, et IX, corum longius ab urbe Roma abiret...

9, n. 2.

« IndietroContinua »