Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

U. C. 561.

lum, an ad præsidium nuntiaretur? et num Ætolis quoque separatim indici juberent bellum? et num prius societas eis et amicitia renuntianda esset3, quam bellum indicendum? Fetiales responderunt: Jam ante sese, quum de Philippo consulerentur, decresse, nihil referre, ipsi coram, an ad præsidium, nuntiaretur. Amicitiam renuntiatam videri, quum legatis, toties repetentibus res, nec reddi, nec satis fieri æquum censuissent. Etolos ultro sibi bellum indixisse, quum Demetriadem, sociorum urbem, per vim occupassent; Chalcidem terra marique oppugnatum issent; regem Antiochum in Europam ad bellum populo romano inferendum traduxissent. Omnibus jam satis comparatis, M'. Acilius consul edixit: Ut, quos L. Quintius milites conscripsisset, et quos sociis nominique latino imperasset, quos secum in provinciam ire oporteret, et tribuni militum legionis primæ et tertiæ, uti omnes Brundisium5 Idibus Maiis convenirent. Ipse ante diem quintum Nonas Maias paludatus Urbe egressus est. Per eosdem dies et prætores in provincias profecti sunt.

IV. Sub idem tempus legati ab duobus regibus, Philippo Macedoniæ et Ptolemæo Ægypti1, Romam

-An ad præsidium nuntiaretur ? vide ad XXXI, 8, n. 5, et XXXVIII, 46, n. 5.

3. Societas eis et amicitia renuntianda; vide ad XXV, 18, n. 5.

4. Jam ante sese, quum de Philippo... nuntiaretur; vide ad XXXI, 8, n. 4, 5.- Toties repetentibus res, nec reddi, nec satis fieri, etc. vide ad I, 22, n. 5.

5. Uti omnes Brundisium, etc. vide ad XXII, 11, n. 2.-Crev. legendum putat ut hi; quia Nostro usitata est

[blocks in formation]

U. C. 561.

9

po

LIBER XXXVI. CAP. IV. venerunt, pollicentes ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum. Ab Ptolemæo etiam mille pondo auri, viginti millia pondo argenti allata. Nihil ejus acceptum. Gratiæ regibus actæ : et, quum uterque se cum omnibus copiis in Ætoliam venturum, belloque interfuturum polliceretur, Ptolemæo id remissum; Philippi legatis responsum, gratum eum senatui puloque romano facturum, si M'. Acilio consuli non defuisset. Item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati venerunt. Carthaginienses tritici modium2 mille, hordei quingenta millia ad exercitum, dimidium ejus Romam apportaturos polliciti sunt; id ut ab se munus Romani acciperent, petere se : et classem suorum suo sumptu comparaturos; et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, præsens omne daturos. Masinissæ legati quingenta millia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Græciam; Romam trecenta millia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei; equites quingentos, elephantos viginti regem ad M'. Acilium consulem missurum. De frumento utrisque responsum, ita usurum eo populum romanum, si pretium acciperent. De classe Carthaginiensibus remissum; præterquam si quid navium ex fœdere deberent. De pecunia item responsum, nullam ante diem 3 accepturos.

simplicitate offensioni esse debet. ED. -Mille pondo auri. Selibras nostrates 1562 cam 4 unciis. Viginti m. p. argenti sunt selibræ nostrates 31250. ED.- Si M'. Acilio consuli non defuisset ; vide ad III, 46, n. 3.

2. Tritici modium mille: summam tritici mendosam esse, ex ea summa, quam mox a Masinissa, quamque XLIII, 6, ab eodem et a Pœnis oblatam legimus, nec non ex XXII, 37,

et XXVI, 47, jam colligerunt Sigon. et Drak. Hic ex XLIII, 6, conj. tritici X. C. M., h. e. decies centena millia, ut librarii non assequuti sint notas, vel ex Pal. 2, tritici modium centena millia; et ex Lov. 3, hordei quinquaginta millia. · Classem suorum suo sumptu c. vox suorum forte tollenda et orta ex seq. suo et primia syll. voc. sumptu; Duk..

3. Nullam ante diem, fœderis legi

V. Quum hæc Romæ agebantur Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim ipse sollicitabat civitatium animos mittendis legatis, partim ultro ad eum veniebant; sicut Epirotæ communi gentis consensu, et Elei e Peloponneso venerunt. Elei auxilium adversus Achæos petebant, quos, post bellum non ex sua sententia indictum Antiocho, primum civitati suæ arma illaturos credebant. Mille iis pedites cum duce cretensi Euphane sunt missi. Epirotarum legatio erat minime in partem ullam liberi aut simplicis animi. Apud regem gratiam initam volebant cum eo, ut caverent 2, ne quid offenderent Romanos. Petebant enim, ne se temere in causam deduceret, expositos adversus Italiam pro omni Græcia, et primos impetus Romanorum excepturos. Sed, si ipse posset terrestribus navalibusque copiis præsidere Epiro3, cupide eum omnibus Epirotas et urbibus et portubus suis accepturos. Si id non posset, deprecari, ne se nudos atque inermes romano bello objiceret. Hac legatione id agi apparebat, ut, sive (quod magis credebant) abstinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus romanos 5 essent, conciliata satis apud re

bus definitam, accepturos se pecuniam. Conf. XXX, 37, et ad XXXIV, 6, n. 6.

CAP. V. 1. Quum hæc Romæ agebantur; non dubito, quin ex iis, quæ ad I, 40, annotata sunt, h. 1. et c. 15 pr. legendum sit agerentur; Duker. Possis et dum agebantur. Ne cessaret per hibernorum tempus; vide ad II, 18, n. 1. Illud per abest a MS Barber. non improb. Gron. ut vel intelligatur, vel sensus sit: ne tempus hib. otiosum transmitteretur. Idem mox delendum monet to venerunt. Gesta vero hæc esse to yεyövos xα

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

C. 191.

C.

gem gratia, quod accepturi fuissent venientem; sive venisset, sic quoque spes veniæ ab Romanis foret, quod, non exspectato longinquo auxilio ab se, præsentis viribus succubuissent. Huic tam perplexæ legationi, quia non satis in promptu erat, quid responderet, legatos se missurum ad eos dixit, qui de iis, quæ ad illos seque communiter pertinerent, loque

rentur.

VI. In Boeotiam ipse profectus est, causas in speciem iræ adversus Romanos eas, quas ante dixi1, habentem, Brachyllæ necem, et bellum a Quintio Coroneæ, propter romanorum militum cædes, illatum; re vera per multa jam sæcula publice privatimque labante egregia quondam disciplina gentis 2, et multorum eo statu, qui diuturnus esse sine mutatione rerum non posset. Obviam effusis undique Boeotia principibus, Thebas venit. Ibi in concilio gentis, quanquam et ad Delium, impetu in præsidium roma

6. Longinquo auxilio, quod e longinquo veniret, ut μακρὰ βοήθεια seu ἐπιβοήθεια et παραβοήθεια in Anez Poliorc. c. 16; Xenoph. Cyrop.V, 4, n. 47, et Polyb. II, 5, § 2, ubi conf. Schweigh.-Legationi tam perplexæ, quæ tam ambiguæ fidei foret ; nam non aperte et sincere, sed tecte et astute agere videbatur. ED.

CAP. VI. 1. Causas in speciem iræ (vide ad VI, 14, n. 2) adversus Romanos eas, quas ante dixi, etc. vide ad XXXIII, 27-29, et XXXIV, 47. Ad seqq. conf. Polyb. XX, 4-7, qui singula fusius tradit.

2. Publice privatimque labante egregia quondam disciplina gentis (vide ad Præf. n. 13), et multorum eo statu præsente hominum atque inprimis domi nobilium, qui diuturnus esse sine

mutatione rerum non posset, h. e. multis ita ævum agentibus eumque privatarum rerum statum obtinentibus, ut perdita republica illis opus esset, ut, nisi rempublicam turbarent et moverent, et sic judicia ac legum minas effugerent, suum statum propediem motum et eversum viderent: quales describit Sallust. in bello Catil. et Cicero in Catil. II, qualesque pingunt instigatores facesque civilis belli Cæsar, Sallustius, Lucanus, Petronius; Gron. coll. XXXV, 34, n. 3, XLII, 30; Sueton. Cæs. 27, et inpr. loco egregio Polyb. XX, 6, de perdi · to reip. Bootorum statu. Idem conj. labantem egregiam q. disciplinam gentis et multorum eum statum, sc. causas belli habentem. Immo multorum eo statu, sc. exsistente; Drak.

num facto, et ad Chalcidem commiserat nec a parvis nec dubiis principiis bellum, tamen eamdem orationem exorsus, qua in colloquio primo ad Chalcidem, quaque per legatos in concilio Achæorum usus erat, ut amicitiam secum institui, non bellum indici Romanis postularet; neminem, quid ageretur3, fallebat. Decretum tamen sub levi verborum prætextu pro rege adversus Romanos factum est. Hac quoque gente adjuncta, Chalcidem regressus, præmissis inde literis, ut Demetriadem convenirent principes Etolorum, cum quibus de summa rerum deliberaret, navibus eo ad diem indictam concilio venit. Et Amynander accitus ad consultandum ex Athamania; et Hannibal Pœnus, jam diu non adhibitus, interfuit ei concilio. Consultatum de Thessalorum gente est, quorum omnibus, qui aderant, voluntas tentanda videbatur. In eo modo diversæ sententiæ erant, quod alii extemplo agendum; alii ex hieme, quæ tum ferme media erat, differendum in veris principium; et alii legatos tantummodo mittendos, alii cum omnibus copiis eundum censebant, terrendosque metu, si cunctarentur.

VII. Quum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur, Hannibal, nominatim interrogatus sententiam', in universi belli cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali oratione vertit :

curi esset. Ed.

4. Cum quibus de summa rerum (vide ad III, 5, n. 6) deliberaret; cf. XXXV, 45 extr. Et alii legatos, del. et ; Duk.

3. Neminem, quid ageretur, falle- speciosis tegebatur ita, ut nihil obsbat non bene referri potest ad exorsus. Melius flueret oratio, si legeretur: exorsus est, qua..... postularet. Neminem quidem, quid ageretur, fallebat, i. e. latebat; Duk. Et ita recepit Doering. qui in hoc loco anacoluthon agnoscere nolit. ED. Sub levi verborum prætextu. Non aperte enim bellum adversus Romanos fuerat decretum, sed res leviter tantum verbis

[ocr errors]
[ocr errors]

CAP. VII. 1. Hannibal, interrogatus sententiam ( vide ad XXXII, 23, n. r ). - Tali oratione, etc. confer. Justin. XXXI, 5, et Appian. Syr. Vertit a Thessalorum gente;

14.

-

« IndietroContinua »