Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

lum, an ad præsidium nuntiaretur? et num Ætolis quoque separatim indici juberent bellum? et num prius societas eis et amicitia renuntianda esset', quam bellum indicendum ? Fetiales responderunt : Jam ante sese, quum de Philippo consulerentur, decresse, nihil referre, ipsi coram, an ad præsidium4, nuntiaretur. Amicitiam renuntiatam videri, quum legatis , toties repetentibus res , nec reddi, nec satis fieri æquum censuissent. Ætolos ultro sibi bellum indixisse , quum Demetriadem, sociorum urbem, per vim occupassent; Chalcidem terra marique oppugnatum issent; regem Antiochum in Europam ad bellum populo romano inferendum traduxissent. Omnibus jam satis comparatis, M'. Acilius consul edixit: Ut, quos L. Quintius milites conscripsisset, et quos sociis nominique latino imperasset, quos secum in provinciam ire oporteret, et tribuni militum legionis primæ et tertiæ, uti omnes Brundisium 5 Idibus Maiis convenirent. Ipse ante diem quintum Nonas Maias paludatus Urbe egressus est. Per eosdem dies et prætores in provincias profecti sunt.

IV. Sub idem tempus legati ab duobus regibus , Philippo Macedoniæ et Ptolemæo Ægypti', Romam

- An ad præsidium nuntiaretur ? vide ad XXXI, 8, n. 5, et XXXVIII, 46, n. 5.

3. Societas eis et amicitia renuntianda; vide ad XXV, 18, n. 5.

4. Jam ante sese, quum de Philippo... nuntiaretur; vide ad XXXI, 8, n. 4,5. Toties repetentibus res, nec reddi, nec satis fieri, etc. vide ad I, 22, n. 5.

5. Vii omnes Brundisium , etc. vide ad XXII, 11, n.2. --Crev. legendum putat ui hi ; quia Nostro usitata est

particulæ ut geminatio; sed non raro
quoque tõ ut subjungi uti monet Doe-
ring. vide et Drak. ad VIII, 6, 14.
Ep. Ante diem quintum Nonas
M. Paludatus U. e.; vide ad I, 26,
n. 1 , et VI, 1, n. 9.

Cap. IV. 1. Ptolemæo Ægypti. Vo-
cem rege post Ægypti olim vulgatam
cum Crev. alii abbinc deleverunt; sed
eam Doering, revocavit , quia , ut ipse
Drak. testatur, velt. lib. ad unum om-
nes constanter eam servant; nec ejus-
dem vocabuli repetitio in orationis

venerunt, pollicentes ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum. Ab Ptolemæo etiam mille pondo auri, viginti millia pondo argenti allata. Nihil ejus acceptum. Gratiæ regibus actæ : et, quum uterque se cum omnibus copiis in Ætoliam venturum, belloque interfuturum polliceretur , Ptolemæo id remissum; Philippi legatis responsum, gratum eum senatui populoque romano facturum , si M'. Acilio consuli non defuisset. Item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati venerunt. Carthaginienses tritici modium” mille, hordei quingenta millia ad exercitum, dimidium ejus Romam apportaturos polliciti sunt; id ut ab se munus Romani acciperent, petere se : et classem suorum suo sumptu comparaturos; et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, præsens omne daturos. Masinissæ legati quingenta millia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Græciam; Romam trecenta millia modium tritici , ducenta quinquaginta hordei; equites quingentos, elephantos viginti regem ad M. Acilium consulem missurum. De frumento utrisque responsum, ita usurum eo populum romanui, si pretium acciperent. De classe Carthaginiensibus remissum; præterquam si quid navium ex fædere deberent. De pecunia item responsum,

nullam ante diem 3 accepturos.

simplicitate offensioni esse debet. En. et XXVI, 47, jam colligerunt Sigon. - Mille pondo auri. Selibras nostra- et Drak. Hic ex XLIII, 6, conj. trites 1562 cam 4 unciis. l'iginti m. p. tici X. C. M., h. e. decies centena argenti sunt selibræ nostrates 31250. millia , ut librarii non assequuti sint Ed.- Si M'. Acilio consuli non de- notas , vel ex Pal. 2 , tritici modium fuisset ; vide ad III, 46, n. 3.

centena millia ; et ex Lov. 3, hordei 2. Trilici modium mille : summam quinquagin!a millia.

Classem suotritici mendosam esse , ex ea summa, ruin suo sumptul c. vox suorum forte quam mox a Masinissa, quamque

tollenda et orta ex seq. suo et prima XLIII, 6, ab eodem et a Pænis obla- syll. voc. sumptu; Duk. um legimus, nec non ex XXII, 37, 3. Nullam ante diem , foederis legi

V. Quum hæc Romæ agebantur? Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim ipse sollicitabat civitatium animos mittendis legatis, partim ultro ad eum veniebant; sicut Epirotæ communi gentis consensu , et Elei e Peloponneso venerunt. Elei auxilium adversus Achæos petebant, quos, post bellum non ex sua sententia indictum Antiocho, primum civitati suæ arma illaturos credebant. Mille iis pedites cum duce cretensi Euphane sunt missi. Epirotarum legatio erat minime in partem ullam liberi aut simplicis animi. Apud regem gratiam initam volebant cum eo, ut caverent”, ne quid offenderent Romanos. Petebant enim, ne se temere in causam deduceret, expositos adversus Italiam pro omni Græcia , et primos impetus Romanorum excepturos. Sed , si ipse posset terrestribus navalibúsque copiis præsidere Epiro, cupide eum omnibus Epirotas et urbibus et portubus suis accepturos. Si id non posset, deprecari, ne se nudos atque inermes 4 romano bello objiceret. Hac legatione id agi apparebat, ut, sive ( quod magis credebant) abstinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus romanos 5 essent, conciliata satis apud regem gratia , quod accepturi fuissent venientem ; sive venisset, sic quoque spes veniæ ab Romanis foret , quod, non exspectato longinquo auxilio 6 ab se, presentis viribus succubuissent. Huic tam perplexæ legationi, quia non satis in promptu erat, quid responderet, legatos se missurum ad eos dixit, qui de iis, quæ ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur.

n. 2.

bus definitam , accepturos se pecu

ταρχομένου tradit Polybius, XX, 3, niam. Conf. XXX,37, et ad XXXIV, quem conf. ad seqq. 6, n. 6.

2. Volebant cum eo, ut caverent; Cap. V. 1. Qunm hæc Romæ age- vide ad VIII, 14, n. 3. — Ne quid ofbantur; non dubito, quin ex iis , quæ fenderent Romanos; vide ad III , 2

21, ad I, 40, annotata sunt, h. I. et c. 15 pr. legendum sit agerentur; Duker. 3. Præsidere Epiro ; vide ad X, Possis et dum agebantur.

Ne ces

17, n. 3. Mox omnibus e MSS recepisaret per hibernorum tempus; vide ad mus pro vulgata lectione, omnes, II, 18, n. 1. Illud per abest a MS dente Gron. Barber. non improb. Gron. ut vel in- 4. Nudos atque inermes romano telligatur, vel sensus sit: ne tempus bello objiceret; vide ad III, 19, n. 9, hib. otiosum transmitteretur. Idem et XXXV, 43, n. 4. inox delendum monet to venerunt. 5. Apud exercitus romanos ; vox Gesta vero hæc esse rcü yalovo; %%

media delenda ; Gron.

sua.

VI. In Boeotiam ipse profectus est, causas in speciem iræ adversus Romanos eas, quas ante dixi', habentem, Brachyllæ necem, et bellum a Quintio Coronex , propter romanorum militum cædes, illatum ; re vera per multa jam sæcula publice privatimque labante egregia quondam disciplina gentis“, et multorum eo statu , qui diuturnus esse sine mutatione rerum non posset. Obviam effusis undique Boeotiæ principibus , Thebas venit. Ibi in concilio gentis , quanquam et ad Delium, impetu in præsidium roma

6. Longinquo auxilio, quod e lon. mutatione rerum non posset, h. e. ginquo veniret , ut q2xp Borbeta seu multis ita ævum agentibus eumque επιβοήθεια et παραβοήθεια in Enee privatarum rerum statum obtinentiPoliorc. c. 16; Xenoph. Cyrop.V, 4, bus, ut perdita republica illis opus n. 47, et Polyb. II, 5,92, ubi conf. esset, ut, nisi rempublicam turbarent Schweigh. Legationi tam perplexæ, et moverent, et sic judicia ac legum quæ tam ambiguæ fidei foret; nam non minas effugerent, suum statum propeaperte et sincere , sed tecte et astute diem molum et eversum viderent: agere videbatur. Ep.

quales describit Sallust. in bello Catil. Cap. VI. 1. Causas in speciem iræ et Cicero in Catil. II, qualesque pin( vide ad VI, 14, n. 2 ) adversus gunt instigatores facesque civilis belli Romanos eas, quas ante dixi, etc. Cæsar, Sallustius, Lucanus, Petrovide ad XXXIII, 27-29, et XXXIV, nius ; Gron. coll. XXXV, 34, n. 3, 47. Ad seqq. conf. Polyb. XX, 4-7, XLII, 30 ; Sueton. Cæs. 27, et inpr. qui singula fusius tradit.

loco egregio Polyb. XX, 6, de perdi 2. Publice privatimque labante egre- to reip. Bæotorum statu. Idem conj. gia quondam disciplina gentis ( vide labantem egregiam q. disciplinam genad Præf. n. 13), et multorum eo sta- tis et multorum eum statum , sc, cautu præsente hominum atque inprimis sas belli habentem. Immo multorum domi nobilium, qui diuturnus esse sine co stału , sc. exsistente ; Drak.

C. 191

C. 561

num facto, et ad Chalcidem commiserat nec a parvis nec dubiis principiis bellum, tamen eamdem orationem exorsus, qua in colloquio primo ad Chalcidem, quaque per legatos in concilio Achæorum usus erat, ut amicitiam secum institui , non bellum indici Romanis postularet; neminem, quid ageretur3, fallebat. Decretum tamen sub levi verborum prætextu pro rege adversus Romanos factum est. Hac quoque gente adjuncta, Chalcidem regressus, præmissis inde literis, ut Demetriadem convenirent principes Etolorum, cum quibus de summa rerum deliberaret 4, navibus eo ad diem indictam concilio venit. Et Amynander accitus ad consultandum ex Athamania ; et Hannibal Pænus, jam diu non adhibitus, interfuit ei concilio. Consultatum de Thessalorum gente est, quorum omnibus, qui aderant, voluntas tentanda videbatur. In eo modo diversæ sententiæ erant, quod alii extemplo agendum; alii ex hieme, quæ tum ferme media erat, differendum in veris principium; et alii legatos tantummodo mittendos, alii cum omnibus copiis eundum censebant, terrendosque metu , si cunctarentur.

VII. Quum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur, Hannibal, rominatim interrogatus sententiam', in universi belli cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali oratione vertit :

3. Neminem , quid ageretur, falle- speciosis tegebatur ita, ut nihil obsbat non bene referri potest ad exorsus.

curi esset. ED. Melius Alueret oratio , si legeretur: 4. Cum quibus de summa rerum erorsus est, qua... postularet. Nemi- (vide ad III, 5, n. 6 ) deliberaret ; cf. nem quidem, quid ageretur, fallebat , XXXV, 45 extr. El alii legatos , i. e, latebat; Duk. - Et ita recepit del. et ; Duk. Doering. qui in hoc loco anacoluthon Car. VII. 1. Hannibal, interrogaagnoscere nolit. Ed.

Sub levi ver- inis sententiam ( vide ad XXXII, 23, borum prætextu. Non aperte enim n. 1). — Tali oratione , etc. confer. bellum adversus Romanos fuerat de- Justin. XXXI, 5, et Appian. Syr. cretum, sed res leviter tantuin verbis 14. - Verlit a Thessalorum gente ;

« IndietroContinua »