Immagini della pagina
PDF
ePub

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[graphic][subsumed][subsumed]

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER XXXVI.

Cap. I; Bellum cum Antiocho decernitur ineundum, et lætis sacri

ficiis victoria portenditur. - II; Supplicatione facta ludisque magnis Jovi votis, provinciæ et exercitus decernuntur. - III; Coloni maritimi frustra vacationem petunt rei navalis, et fetiales de ratione belli Antiocho indicendi consuluntur. — IV; Philippi, Ptolemæi, Poenorum et Masinissæ legati Romam veniunt, pollicentes ad bellum hoc auxilia, pecuniam et frumentum. V; Interea Antiochus per hibernorum tempus sollicitat civitatium græcarum animos, et Chalcide audit legationes Epirotarum Eleorumque. — VI; In concilio Boeotarum Thebis habito hanc gentem sibi adjungit, et Demetriade cum principibus Ætolorum, Amynandro et Hannibale de summa rerum Thessalorumque gente tentanda deliberat. „VIÍ; Hannibal suadet, ut ante omnia Philippi amicitia petatur, et bellum transferatur e Græcia in Italiam. — VIII; Antiochus autem nihil horum facit, et legendo ossa Macedonum circa Cynoscephalas jacentia nullam apud hanc gentem init gratiam, et Philippum ad id tempus dubium compellit ad arma cum Romanis jungenda. — IX; Mox, Thessalorum metu terrendorum causa, Pheras, Scotussam aliaque oppida capit, - X; et Larissam oppugnat; sed, Ap. Claudii strategemate deceptus, Demetriadem redit. — XI; In hibernis ipse cum militibus diffluit luxuria, et Chalcide filiam Cleoprolemi uxorem ducit. Principio veris ope Mnesilochi Acarnanum gentem sibi conciliat, XII; et Medionem proditione capit; at frustra tentat Thyrium Leucademque. XIII; Interim M. Bæbius proprætor et Philippus rex recipiunt oppida Thessaliæ, quæ Athamanes occupaverant. XIV; Ibidem M'. Acilius Glabrio consul res prospere gerit, et Athamania omnis concedit in jus ditionemque Philippi. — XV; Antiochus undique destitutus et ab suis, morantibus in Asia, et ab Ætolis, vana promittentibus, jam Hannibalem, ut prudentem virum vatenique, admiratur, et intra saltum Thermopylarum sese recipit. XVI; Ibi castra permunit, et Ætoli vertices circa montium obsident. — XVII; Acilius ad easdem fauces admovet copias, et duobus legatis, M. Porcio Catone et L. Valerio Flacco, ad illa cacumina missis, milites paucis alloquitur. — XVIII, XIX; Postero die, pugna utrimque orta, totus pæne regis exercitus deletur. XX; Consul per Phocidem et Boeotiam legiones ducit, et A. Atilius mergit capitque naves quasdam regias, frumento onustas. XXI; Antiochus Ephesum transmittit, et Chalcis cæteræque urbes in Eubea Romanis sine certamine traduntur. M. Cato, nuntius victoriæ , Romam venit: et M. Fulvius Nobilior, ex Hispania reversus, ovans Urbem ingreditur. XXII-XXIV; Ætoli quia nihil pacati responderant legatis Acilii, Heraclea oppugnatur et capta diripitur. Inter captivos est Damocritus, princeps Ætolorum, qui olim T. Quintio, decretum gentis, quo arcessendum censuerant Antiochum, poscenti, ferociter dixerat, se id in Italia, castris super ripam Tiberis positis, daturum. - XXV; Philippus oppugnatione Lamiæ absistere jubetur. — XXVI; Ætolis ab Antiocho mittitur pecunia, et auxilia promittuntur. XXVII, XXVIII; Sed Heraclea capta franguntur eorum animi , et pacis petendæ oratores Hypatam mittuntur ad consulem , qui postulat, ut in fidem se permittant Romanorum, et Dicæarchum, Menestam Amynandrumque sine mora dedant. — XXIX; Animi Ætolorum indignitate et difficultate eorum, quæ imperata erant, exasperantur , et mox vana exspectatione implentur ab Nicandro, qui, ab Antiocho reversus et benigne exceptus a Philippo, Lamiam obsidente, consultantibus de pace romana supervenit. XXX; Acilius, OEtam et Coracem transgressus, ad Naupactum descendit, quo concurrisse Ætolos, ut inde totum belli impetum sustinerent, audiverat. - XXXI; Eodem tempore jussu T. Quintii tum Messenii, cum Ætolis sentientes, concilio achaico se iterum jungunt, tum Achæi solvunt obsidionem Messenes, XXXII; et Zacynthum insulam, fraude interceptam, Romanis tradunt. XXIII; Philippus autem, permittente Acilio, Demetriadem,

« IndietroContinua »