Titus Livius, recens., cum varietate lectionum et selectis comm., item supplementa J. Freinshemii, curante N.E. Lemaire. 12 voll. [in 13 pt.].

Copertina anteriore

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 515 - Mummius censores locaverunt inponendos. basilicam m post argentarías novas et forum piscatorium, circumdatis tabernis, " quas vendidit in privatum ; et forum, et porticum extra portam Trigeminam, et aliam post navalia, et ad fanum Herculis, et post Spei ad Tiberim aedem Âpollinis Medici.
Pagina 66 - ... cecidisse. Ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intemperantior est, magnam tamen victoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt et Boi post earn pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius victoriae causa decreta ab senatu victimaeque maiores caesae.
Pagina 550 - Lex sociis ac nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent. Ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant.
Pagina 352 - Si ei permissum esset, cum in senatu centum non minus essent, ita id sacrum faceret, dum ne plus quinque sacrificio interessent, neu qua pecunia communis neu quis magister sacrorum aut sacerdos esset.
Pagina 231 - Iam usu hoc cognitum 7 est: si primum impetum quem, fervido ingenio et caeca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma; mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol pulvis sitis ut 8 ferrum non admoveas prosternunt.
Pagina 308 - ... ab eo populum ait, quod eum perpetuum consulem et dictatorem vellet facere ; prohibuisse statuas sibi in comitio, in rostris, in curia, in Capitolio, in celia Jovis poni ; prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua triumphali ornatu e templo Jovis optimi maximi 10 exiret.
Pagina 400 - Aventino et in alus partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt. et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et viam per Formianum montem, Cato atria duo Maenium et Titium in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum emit, basilicamque ibi fecit, quae Porcia appellata est.
Pagina 352 - Italiam diruerent, extra quam si qua ibi 8 vetusta ara aut signum consecratum esset. In reliquum deinde senatus consulto cautum est ne qua Bacchanalia Romae neve in Italia essent. Si quis tale sacrum sollemne et necessarium...
Pagina 396 - vis tu", inquit „quoniam gladiatorium spectaculum reliquisti, iam hunc Gallum morientem 12 videre?" et cum is vixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui 1 aderant, imploranti latus transfodisse.

Informazioni bibliografiche