Immagini della pagina
PDF
ePub

6 suma ac flagitiosissuma facta sit, disserere. Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce, profugi, sedibus incertis vagabantur: cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes incredibile memoratu est, quam facile coaluerint. Sed postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur; sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitumi bello temptapauci ex amicis auxilio esse, nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. At Romani domi militiæque intenti festinare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, parare, patriam, parentesque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant: magisque dandis, quam accipiundis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitumum, nomen imperii regium habebant: delecti, quibus cor

7. 8. 10. 11. 12. Leid. m. n. Augustin. Civ. Dei. 2. 18. et 21. etiam Putsch. ex mscrpt, addi voluit, pulcherrima atque optima. Paris. e. Bern. 1. Tur, 2. hanc lection. quoque mscrpt. Escurial. exhibere videntur. pessima et flagitiosissima. Bas. 1.

Cap. 6. sicut, Erl. Teg. Turic. 1. in initio. Leid. m. b. 1. h. Bas. 4. Serv. Aen. 7. 48. et ita saepissime vel optimi Codd. incertis sedibus. Leid. m. Arondel. L. L. 3. Bern. 1. 2. Augustin. C. D. 3. 7. cum his Leid. b. 1. alius alio. Leid. d. g. Fabric. 1. Rem. 2. Sen. 2. Bas. 1. m. sec. Heuss. Vinar, uterq. Guelf. 1. 2. 5. Teg. Mart. Pemb. post coaluerint. Leid, d. g. Vinar. 2. et Edit. vet. Cortii: ita brevi multitudo diversa atque vaga concordia civitas facta erat. pro erat. Leid. g. est. legibus moribus agris aucta. August, C. D. 3. 10. finitumi, Bas. 3. bello illos temptare. Leid. m. cos tentare. August. C. D. 3. 10. téptare. Bas. 1. Turic. 1. Bern 1. 3. longe aberant. August. C. D. 3. 10. adversantibus omnibus Codd. perculsi, omnes Leid. f. et g. exceptis. Bas. 1. 2. Teg. Erl. Tur. 1. 2. Bern. 1. 3. Eccard, confirmat quoque Bas. 4. qui propulsi, percussi, Leid, f. Guelf. 4. 10. Struv. Bas. 3. Inc. 2. Senat. 2. armis protegere. quod ante Ciaccon, in textu erat, habent Leid, k, Guelf, 1. amicis suis. Leid. h. acci

pus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, reipublicæ consultabant; hi vel ætate, vel curæ similitudine patres adpellabantur. Post, ubi regium imperium, quod initio conservandæ libertatis atque augendæ reipublicæ fuerat, in superbiam dominationemque (se) convortit; immutato more, annua imperia binosque imperatores sibi fecere; eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum. Sed ea tem-7 pestate cœpere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas, incredibile memoratu est, adepta libertate, quantum brevi creverit: tanta cupido gloriæ incesserat. Jam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat: magisque in decoris armis et militaribus equis, quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. Igitur talibus viris non labos insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus: virtus omnia domuerat. Sed gloriæ maxumum

piendis omnes Basil. Turic. Bern, de Leid. non satis constat; . orthographiam enim Haverc. non satis accurate comparasse videtur. validum erat, omnes Bas. Leid. Erl. Teg. Tur. 1. 2. Bern, 3. et 1. idem ingeniumque. conservandae reipublicae, quod in multis Codd. additur, causa. abest a Bas. 1. 2. 4. Leid. a. c. d. g. i. l. m. n. Fabric. 1. Guelf. 2. 6. Rem. inc. 2. atque augendae, atque omiserunt Leid. c. 1. augendæque, Leid. m. se convertit, Leid. b. c. d. e. g. h i. k. 1. omnes Gruteri, Cortii et Wassii libri. Bas. 1. 2. 4. Erl. Teg. Turic. 1. 2. Bern. 1. se converterit. Bern. 2. conv. se Leid. f. convertit sese. Bas. 3. m. see. se omissum. Leid, a. m. n. in uno Cod. Manutii et libro Merseb, Rivii. de Parisinis non liquet. binosque consules. Guelf. 1. sibi. om, inc. 1. sibi imp. Leid. f. minime omnes Bas. Leid. Tur. Bern. per licentiam putabant. Leid, m.

3.

Cap. 7. cœpere, exsulat in plurimis Ciacconii et Ursini Codd. etiam Gruterum offendit. magis extollere. longe plurimi Codd. omnes Leid. excepto. m. Bas. 1. 2. 4. Guelf. 2. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 11. 12. Eccard, Heus. Vinar. 1. Senat. uterq. et Fabric. 2. Tur. 1. Bern. 2. 3. Erl. Teg. magis. omittunt Bas. 3. Leid. m. Fabric. 1. Struv.

certamen inter ipsos erat: sic se quisque hostem ferire, murum adscendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat : eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant: laudis avidi, pecuniæ liberales erant: gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Memorare possem, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbes, natura munitas, pugnando ceperit, ni ea res longius ab in8 cepto traheret. Sed profecto fortuna in omni re dominatur: ea res cunctas ex lubidine magis, quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestæ, sicuti ego æstumo, satis amplæ magTur. 2. Bern. 1. et Rittershusii Codd. de Parisinis non liquet. magis magisque extollere ingenium. Putsch. Codd. Vin. 2. Rem. Leid. g. magis ingenium. Bas. 4. Leid. e. susp. sunt.- form. est. - sunt et est in Palatino nono omissa. memoratu est: est om. Leid. a. simulac belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat: hæc optimorum Codd. lectio. laudat quoque Diomed. p. 429. Putsch. unde patet eum simulac legisse. simul laboris ac belli. Senat. 2. Heuss. Vinar. 2. in Guelf. 12. post simul spatium relictum. laboris simul ac belli Struv. iuventus pacis ac belli patiens erat. Palat. 4. simul ac pacis et belli. Guelf. 3. Veget. de re mil. 1. 4. ubi hæc laudantur. simul labores et belli. Nazar, in margine. periculi simul ac belli. Leid. c. simul et laboris et belli. Leid. h. discebant. Bas. 1. m. pr. Guelf. 6. per laboris usum. Vin, 2. et ita plur. Veg. edit, usum. Acad. Bas. 2. Edit. vet. Cortii plur. Veg. edit. et mspt. laboris ac belli simul patiens discebat militiam usu per laborem. Bas. 4. militiæ. Bas.2. Tur. 1. m. pr. habebant omnes Bas. Bern. Tur. Paris. Erl. Teg. Leid. b. e. k. ceteri Leid. habebat ut Vin. et edit. vetus Cortii. labos. Cortius invitis omnibus Codd. sed Serv. Aen. 1. 253. » Item Salustius pene ubique labos posuit quem nulla necessitas coëgit." arduus erat: erat abest Leid. d. transpositum Leid. f. h. non armatus hostis formidolosus hæc ap. Cort. omissa, incuria librariorum puto. sic se quisque. Bas. 1. 4. Teg. Tur. 1. Bern. 2. 3. Leid. a. c. d. h. k. i. m. sec. etiam Leid. 1. m. pr. i in e mutavit m. sec. Parisini omnes. plurimi Gruteri libri. Guelf. 1. 4. 7. 12. Fabric. uterq. Inc. 2. Acad. Senat. 2. Rem. 2. sic quisque. Bas. 2. 3. Guelf. 2. 3. 6. 8. 11. Eccard. Vinar. Struv. Inc. 1. Rem. 1. Leid. b. g. m. sic quisquam. Bern. 1. se quisque. Palatin. 2. Naz. Commel. Guelf. 5. si quisque. Senat. 1. Pemb. sese Erl. legere videtur. ab aliis conspici. Leid. k. Bas. 4. Heuss. Sen. 2. Guelf. 12. m. pr. Martin. et lib. 2. Wassii.

:

nificæque fuere ; verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum, qui fecere, virtus tanta habetur, quantum ea verbis potuere extollere præclara ingenia. At populo Romano numquam ea copia fuit: quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat: ingenium nemo sine corpore exercebat: optumus quisque facere, quam dicere; sua ab aliis benefacta laudari, quam ipse aliorum narrare malebat. Igitur domi militiæque boni 9 mores colebantur ; concordia maxuma, minuma avaritia erat: ius

ea divitias, ea bonam famam, Leid. d e. f. g. k. m. Bern. 1. plures Cortii libri. eas divitias, eam bonam famam. Bas. omnes, Vinar. Tur. 1. m. pr. Fabr. et Senat. uterq. Rem. 2. edit. vet. Cortii. Leid. a. c. i. l. n. Guelf. 1. 2. 3. 5. longius nos. Leid. omnes, excepto c. Bas. 3. 4. Erl. Teg. Tur. 1. 2. Bern. 2. longe nos. Heuss, ab incepto nos. Vinar. nos longius. Bern. 1. 3.

Cap. 8. ex lubidine quam. (omisso magis) Palat. 4. Bern. 1. Leid. d. i. 1. m. n. et ita edidit Wasse, sed ceteri omnes Codd. magis agnoscunt, accedit Lactant. Inst. Div. 3. 25. æstumo. meliores Codd. Gruteri et Bas. 1. Guelf. 1. 2. 5. 6. 10. 11. Fabr. uterque Rem. 1. 2. Sen. 1. 2. inc. 2. Heus. Struv. Eccard. ceteri vel æstimo vel existimo. tamen. abest Leid. b. g. h. abfuit quoque primitus. Heuss. Bas. 2. ferantur. Leid. f. k. magna scriptorum ingenia. Leid. a. Paris. c. Tur. 2. Guelf. 8. 9. 11. Mart. Reg. Arond. 1. 2. scrpt. m. ing. Pal. 11. 12. magna et varia ing. scrpt. Bern. 2. m. in. sc. Pal. 4. Guelf. 3. Bas. 4. unde aliquis scriptorum suspectum habuerit, additum etiam infra. Leid. b. Bas. 4. Tur. 2. qui fecere. Eccard. Leid. c. h. Erl. Teg. Tur. 1. ceteri ea constanter retinent. qui facta fecere. Guelf. 3. ea facta. Tur. 2. za facta verbis. Paris. e. ea verbis. Leid. a, b. c. d. e. f. h. Vinar. 1. Erl. Teg. Bas. 1. 2. 3. Tur. 1. 2° Bern. 1. 3. verbis eam. Fabric. 1. Guelf. 6. 10. extollere eam facta verbis. Bas. 4. ea pot. pr. ing. v. e. Bern. 2. verbis ea. longe plurimi. tam præclara ingenia. Vin. 1. tamen pr. in. Leid. b. maxime negotiosus. Leid. a. b. c. e. f. g. h. i. k. l. Erl. Teg Bas. 1. 2. 3. Tur. 1. 2. Bern. 1. 2. beneficia. Leid. h. Fabric. uterq. Teg.

Cap. 9. celebrantur pro coleb. Leid. d. h. Ecc. avaritia. (omisso erat.) Leid. h. iras, simult. Bern. 1. Sen. 1. Pal. 12. ius bonum apud. Guelf. 8. 9. 10. Pemb. in sup

bonumque apud eos non legibus magis, quam natura valebat. Iurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant: cives cum civibus de virtute certabant; in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat, æquitate, seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxuma documenta hæc habeo, quod in bello sæpius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius, revocati, prælio excesserant, quam qui signa relinquere, aut pulsi, loco cedere ausi erant. In pace vero, quod beneficiis quam metu imperium agitabant, 10 et, accepta iniuria, ignoscere, quam persequi malebant. Sed ubi labore atque iustitia respublica crevit, reges magni bello domiti, nationes feræ et populi ingentes vi subacti, Carthago, amula imperii Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terræque patebant: sævire fortuna ac miscere omnia cœpit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, his otium

pliciis d. deorum. omisit Fabr. 1. Teg. in amicis. inc. 1. Guelf. 11. Paris. e. et b. m. sec. Erl. seque rempubl. Leid. g. Guelf. 7. 8. 9. Sen. 2. Eccard. m. pr. Arond. Bern. 2. se remque pub. Leid. d. h. Bas. 2. Guelf. 6. seque et remp. Leid. k. inc. 1. quod in bello sæpius. in bel. omis. Palat. 3. et Cortius. ceteri retinent. vindicatum est. -est omis. Leid. a. et Diomed. pag. 361. bello prælio exc. Tur. 2. bello excess. Leid. a. g. i. Fabr. 1. 2. Vin. 2. Heuss, Sen. 2. Guelf. 2. 9. Bas. 2. Bern. 1. bello. Leid. e. a prœlio. Leid. b. k. Guelf. 8. prœlio. Bas. 1. 3. Leid. c. d. f. h. 1. m. n. Turic. 1. plurimi Cortii. Parisini omnes. Bern. 2. præterea omnes Palatini credo. ex prælio. Guelf. 3. e prælio. Acad. reliquerant. Leid. d. f. Tur. 2. Bern. 3. reliquerunt. Leid. g. h. reliquere. inc. 1. et ex emend. inc. 2. beneficiis quam metu. Leid. k. 1. Bas. 1. 2. Colon. Palm. Martin. Pemb. Rem. 2. Fabric. 2. Senat. 1. Guelf. 4. 5. ceteri magis quam. quam omiserunt Mart, m. pr. Pemb. Colon. imperium. Bas. 1. m. sec. adjecit.

[ocr errors]

Cap. 10. per laborem. Bas. 3. res crevit publica. Bas. 3. magni reges. Leid. d. Bas. 2. 3. Turic. 1. romani imp. Tur. 1. Erl. Teg. Bas. 2. Leid. a. Bern. 1. 2. 3. ingentes abest. Leid, k. 1. Bas. 1. etiam Pemb. tantum in margine. Bern. 3. misceri. Bas. 1, Tur. 2. his otium, ita longe plurimi Codd. Bas. Leid. Erl. Tur. Bern. 1. 2.

ex

« IndietroContinua »