Immagini della pagina
PDF
ePub

Omnis homines, qui sese student præstare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant, veluti pecora, quae natura prona atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. Quo mihi rectius videtur, ingenii quam virium opibus gloriam quærere, et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formæ gloria fluxa atque fragilis est; virtus clara æternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et, prius quam incipias, consulto, et, ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrumque per se indigens, alterum alterius auxilio eget. Igitur initio Reges (nam in terris no- 2 men imperii id primum fuit), divorsi, pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia

g.

Cap. 1. animantibus. Bas. 4. Leid. k. aliquot Paris. Guelf. 7. 9. 12. uterque Remens. inc. 1. unus Wassii. ne vitam. omnes Bas. Bern. Turic. Leid.-Cortii lectio ex Guelf. 5. expressa, quam nescio an Erlang. Tegern. et Parisin. confirment. transigant. Markii г. m. pr. mscrpt. Rivii et Beroald. nostra vis omnis. Lib. II. Reg. Pemb. sita est. omnes libri. diis. omnes lib. beluis. Leid. a. b. c. d. i. k. l. Bas. 1. Bern. 1. rectius videtur. Bas. 3. Guelf. 6. uterque Rem. inc. 1. Regius. rectius. abest a mspt. Putschii, melius habet Colon. Palmerius legi jussit: quo mihi videtur. Esse videtur. Parisini, quantum licet conjectare. Tur. 1. 2. Bern. 1. 2. 3. Bas. 2. 4. Martin. videtur esse. Leid. d. f. g. h. i. k. 1. Bas. 1. Mark. г. Guelf. 2. 3. 4. 10. 12. inc. 2. Vinar. uterq. Eccard. Fabr. 1. Acad. Erl. Teg. fragilis est. est omittunt Bas. 1. 2. et Fabr. Rivii. retinent Bas. 3. 4. omnes Leid. Paris. Erl. Teg. Turic. 1. 2. Bern. 1. 2. 3. indiget. Leid. f. i. k. Erl. Paris. c. indeget. Leid. m. augetur. Leid. e, veget. in V. lib. legi animadvertit Palmer. quibus accedere videntur Leid. 1. c. f. sed ceteri omnes Leid. Bas. Bern. Turic. Guelf. Wassii eget.

Cap. 2. etiam tum. ita opt. codd. omnes Leid. Bas. Bern. 2. 3. Turic. 1. m. pr. Turic 2. Augustin. C. D. III. 10. urbes nationes. Bas. 1. atque. a. m. sec. expunctum.

Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses cœpere urbes atque nationes subigere, lubidinem dominandi caussam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare: tum demum periculo atque negotiis compertum est, in bello plurimum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita, uti in bello, valeret, æquabilius atque constantius sese res humanæ haberent; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et æquitate lubido atque superbia inuasere; fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. Quæ homines arant, nauigant, ædificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam, sicuti peregrinantes, transegere: quibus, profecto contra naturam, corpus voluptati, anima oneri fuit: eorum ego vitam mortemque iuxta æstumo, quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo nego

compertum in bello. Leid. c. est comp. Leid. i. in pace uti. Bas. 2. 4. Acad. sicuti. Turic. 2. ita ut. Erl. Teg. Tur. 1. Bern. 1. 3. ita in pace ut. Bern. 2. multi præterea verborum ordinem mutant. fortuna cum moribus. Leid. h. simul fortuna. Bas. 3. transegere. Leid. a. c. d. e. i. k. l. n. plures Oxon. Fabr. uterq. Senat. duo. Bas. 1. 2. 4. Heuss. Vinar. Eccard. Acad. Guelf. 1. 2. 3. 4. 9. et 12. m. sec. Tur. 1. Erl. Teg. Bern. 1. 3. transigere, Guelf. 5. 10. Bas. 3. Leid. f. g. m. plurimi Gruteri et Wassiilibri. transiere. Guelf. 6. 7. Leid. b. h. plures Rivii miscrpt. Turic. 2. Bern. 2. Rem. Inc. duo Struv. Serv. ad Virg. Georg. 1. 3. horum ego. Priscian. 14. 3. 601. Ed. Krehl. quorum Leid. k. estimo. Bas. 1. Bern. 1. Tur. 1. Erl. Teg. aestumo, ediderunt Gruter. et Wassius. Leidenses excepto m. exstimo. Bas. 3. extimo. Martin. Bas. 4. existimo, Bern. 2. 3. Bas. 2. Tur. 2. Eccard. Struv. Guelf. 1. 4. 6. 7. 9. 10. 12. Leid. m. Wassii lib. I. et II. et Mark. A. existumo. Pemb. utroque. Leid. 1.

Cap. 3. absurdum (omisso est) Leid. h. at mihi. Leid. a. b. c. e. f. k. Fabr. 2. Vinar. 2. Senat. 2. incert. uterque. Eccard. Rem. 2.Guel f. 7. 8. 9. 10. tametsi, om

tio intentus præclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. 3 Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. Pulchrum est bene facere reipublicae etiam bene dicere haud absurdum est: vel pace, vel bello clarum fieri licet: et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequatur scriptorem et auctorem rerum; tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primum quod facta dictis sunt exæquanda: dehinc quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant: ubi de magna virtute et gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, æquo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit. Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rempublicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute; audacia, largitio, avaritia vigebant. Quæ tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium; tamen inter tanta vitia imbecilla ætas ambitione corrupta tenebatur: ac me, quum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido,

nes credo libri. tam et si. Mark. A. actorem. Basil. 2. 3. et 1. m. sec. Turic. 1. 2. Teg. Paris. c. m. sec. Bern. 3. Fabric. Rivii Pemb. B. Pub. Bod. Mark. г. A. credo et alii mscpt. quos editores laudare omiserunt. sequitur, Leid. 1. Guelf. 1. 2. 3. 4. 5. Turic. 1. m. pr. Charis. pag. 192. Ed. Putsch. exæquanda sint. Leid. a. b. k. I. exæquanda sunt. Basil. 1. 4. Turic. 1. ceteri quoque Codd. in ordine verborum quam maxime variant. dicta putant, plurimi et opt. Codd. dicla omittunt. Leid. b. Inc. 1. dictum. Fabr. r. Leid. i. ducta Acad. neque in ceteris Codd. constans est lectio. quare Cort. expunxit. adulescentulus, Bas. 2. 4. Teg. Bern. 1. initio apud Cort. omissum, incuria librariorum credo. tu memores. Leid. k. Basil. 4. a studio. Leid. b. c. d. e. f. g. Bas. 1. 3. 4. Bern. 2. 3. uterq. Remens. Guelf. 4. 6. 7. 8. 10. 11. 12. Vinar. 2. Inc. uterq. Struv. et Acad. Leid. 1. m. sec. a studio litterali. Leid. h. Tur. 2. a studio litterarum. Guelf. 9. et aliquot Wassii sed plures meliorem lectionem confirmant. litterarum etiam. Basil. 1. glossa adscripta. præpos. a omiserunt Turic. 1. Bern. 1. Paris. c. d. Bas. 2. Leid. a. i. n. et 1. m. pr. fragm. Colon. et Thosan. quos Palm.. laudat, Commel. Naz. Palat. 2. 6. 9. Guelf. 1. 2. 3. 5. Fa

4 eadem, quæ ceteros, fama atque invidia vexabat. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et mihi reliquam ætatem a republica procul habendam decrevi; non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere neque vero agrum colendo, aut venando, servilibus officiis intentum, ætatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quæque memoria digna videbantur, perscribere: eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus reipublicæ animus liber erat. Igitur de Catilinæ coniuratione, quam verissume potero, paucis absolvam. Nam id facinus in primis ego memorabile existumo, sceleris atque periculi novitate. De cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

5.

Lucius Catilina nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, cædes, rapinae, discordia civilis grata fuere : ibique jubric. 1. 2. Senat. 1. Vinar. 1. advorsa. Incert. uterque; omnes mei adversa tuentur. multa adversa. Leid. a. c. d. e. f. g. h. i. k. n. Bas. 1. 2. 4. Turic. 1. 2. Bern. 2. 3. Teg. multa mihi adversa. Leid. 1. ad. mi. mu. Bas. 3. multa adversa mihi. Erl. quare multa advorsa scribendum censeo. ab reliquórum malis moribus. Bas. 1. 2. 3. 4. Paris. c. Turic. 1. m. pr. Leid. 1. b. g. h. i. n. Fabr. uterq. Eccard. Senat. uterq. Acad. Heuss. Vinar. Guelf. 1. 2. 4. 5. Rem. 2. Gruteri meliores. Pemb. Lib. II. et Markii r. m. pr. vexabant. Leid. a. b. h. Paris. a. eadem, qua corrigit Latinus Latinius (in Biblioth. sacr. et profan. Romae 1677. Part. II. pag. 38.)

Cap. 4. socordia. meliores libri. secordia ex meis. Basil. 2. 3. Leid. a. b. c. f. g. h. m. n. Turic. 2. Bern. 2. a quo incepto studio. Inc. 1. Guelf. 3. 7. 8. 9. 10. 11. 12. Parisini credo. Eccard. Acad. Rem. 1. Vinar. 1. Bas. 4. Erl. Tur. 2. Bern. 1. Leid. d. g. Lib. 2 et 3. Wassii. a quo incepto studioque, Bas. 1. 2. 3. Leid. 1. m. pr. et á. c. f. i. m. n. Teg. Tur. 1. libri meliores Gruteri et Wassii. Guelf. 1. 2. 4. 5. 6. Rem. 2. Fabric. Vin, 2. Senat. uterq. Inc. 2. Leid. b. incepto omisit. Leid. h. a quo studio incepto, mala me ambitio. Bern. 1. mala ambitio. Erl. Teg. Leid. f. m. Turic. 1. Bern. 2. in primis memorabile. Leid. b. d. g. Bas. 3. existumo, omnes fere Leid, eonfirmare videntur, nam e. existimo f, æstimo exhibere notatum est, æstumo. Fabr. 2.

ventutem suam exercuit. Corpus patiens inediæ, algoris, vigiliae, supra quam cuiquam credibile. Animus audax, subdolus, varius, cuius rei libet simulator ac dissimulator; alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus: satis eloquentiæ, sapientiæ parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem Lucii Sullæ lubido maxuma invaserat reipublicæ capiundæ : neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum: quæ utraque his artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant præterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere, ac paucis instituta maiorum domi militiæque, quomodo rempublicam habuerint, quantamque reliquerint: ut paullatim immutata, ex pulcherruma pesEccard. Acad. Senat. 2. Inc. 2. Heuss, Guelf. 6. 10. extimo, Guelf. 11. Bas. 4.

Cap. 5. fuit, omnes Codd, retinent, adulescentia. Bern 1. suam juventutem. Leid. 1. Bas. 3. juventam suam. Bern. 1. algoris vigiliae. Bas, omnes, Erlang. Turic. 1. 2. Bern. 1. 2. 3. Leid. a. c. d. e. f. g. h. k. 1. credibile. Animus. Leid, a. d. f. g. i, 1. m. n. cuiquam. Leid, a. d. f. g. h. i. 1. m. n. Bas. 1,3. 4. Turic. 2. cuique quatuor Palatini antiquiores et Bongarsii mscrpt. Guelf 1. 4. 5. Senat. 2. Heuss, Vinar. 2. Rem. 2. Turic. 1. cujus rei libet, Nazar. Senat. 1. Nonius s. v. simulare. p. 731, Ed. Gothofred. loquentiae, Inc. 1. Lovaniens, ex bibl. S. Martin, quem contulit Cyprian. Popm, in Guelf. 11. e. erasum Senat. 1. antiqua manu. Paris. e. sed eloquentiæ scriptum fuisse videtur. ap. Prisc. 15. 5, 631. ubi Putsch. loquentiac, Krehl ex Codd. Luth. Heidelb. Zwicc. 1. 2. Erl. 1. 2. Lips. 1. 2. eloq. edidit, parum sapientiæ. Bern 1. 2. capiundae, in omnibus, quos inspexi, libris legitur, etiamsi alias nulla scripturae veteris vestigia deprehendas. incitabant eum. Bern. 1, 2, 3. ammonuit. Bas. 1. amonuit Bern. 2. hortari me videtur. Turic. 2. relinquerint. Basil, 1. Bern. 2. Guelf. 4. 9. 10. Eccard, Sen. 2. Heuss, Struy. et Remens, uterq. eadem varietas passim. et ut. Bas. 1. Turic. 1. Leid. e. k. paulatim imminuta, Markii г. Fabric. 1. Bas. 3. Vinar. 1. Tur, 1. m. pr. pulcherrima et optima, Eccard, Bern, 2, Struv. Vinar, 2, Guelf.

« IndietroContinua »