Immagini della pagina
PDF
ePub

laudavit , quæ ingenio rerum novarum cupidissimo grata fuerunt, et in omnia alia abire, quam librorum Mss. auctoritatem expendere maluit.

Ne Putschius quidem, præclari ingenii vir, et de grammaticorum antiquorum studio optime meritus, ea, qua religiosum testem decet, diligentia Codd. lectiones notavit, quod magis etiam dolendum, quod bonos libros Rittershusii, Ciacconii, Cuiacii Vaticanum, Augustanos, Bongarsii schedas, præterea proprium librum, qui nunc est Bibl. Lugdunensis, ei in promptu fuisse constat. Multo accuratius Gruterus Codices examinavit, quos optimos habuit Bibliotheca palatina, cui erat præfectus. XIV. Codd. copiam ei suppeditavit, de quibus passim, quæ memoratu digna videbantur, notavit. Commelianum dicit ipsa vetustate exesum, Palatinum Nazarium ex optimis libris, qui usque ad Iugurthæ c. XC. pertinet. Ceteri pro sua quisque bonitate numeris distinguuntur. Recentissimum Pal. XII. scriptum narrat MCCCLVII; Pal. IX. litteris es. se evanidis, et sæpius ab alia manu corruptis, cum scripturæ veteris vestigia non ubique servata sint. Id quod etiam Nazario libro accidit. Pal. II. inter aniles refert membranas, Pal. III. interdum bene monere, sed male a glossographis acceptum dicit.

Amplius septuaginta libris se usum esse Wassius confirmat, sed de paucis accuratius egit. Laudat Codicem ex Bibliotheca D. Martini ei oblatum, in membrana pulchre sed recenti manu exaratum; alium non multo vetustiorem, litteris scriptum minusculis, et mala manu interpolatum, quem ei suppeditavit Bibliotheca Publica. Optimæ notæ tertium dicit, cuius inspiciendi copiam ei fecerunt eruditi Pembrochienses. Præterea alios duos, pares bonitate accepit ab Hadriano a Mark (Mark. T. A.) Accesserunt lectiones variantes sex Codd. Oxoniensium, multorumque aliorum librorum, quos accuratius non descripsit. In præstantissimis numerat Arondelianum, qui olim fuit Bilibaldi Pirkheimeri, atque Regium , quem ei obtulit Bentleius.

Multo accuratius Cortius libros Mss. quibus usus est, examinavit atque desripsit; de quibus paucis exponam. Ipsa auctoris verba, quantum fieri potuit, retinui, omissis, quæ a nostro proposito erant aliena.

Fabricianos in membranis accuratissime scriptos ei obtulit Io. Albertus Fabricius. Eorum prior, Cortio iudice, excedit ætatem septingentorum annorum, multa enim antiquitatis vestigia deprehenderis. Glossæ rarissime receptæ ; passim corruptus est a correctore, sed ut facile primas lectiones adsequaris. Alter paullo iunior, forma, ut aiunt, octuplici, sed haud protritæ auctoritatis. Immo Cortius eum priore haud deteriorem dicit, quam rem aliter sese habere lectiones, quas ipse attulit, satis superque

docent. Remenses dicit varias lectiones, quas Gudius ex duobus Codd. Remensibus Salustiano exemplari adscripserat. Prior scriptus anno MCLXVIII. litteris æqualibus, non invenustis, erat forma oblongiore, ut quartam paulo excederet. Alter manu antiquiore immo accuratiore exaratus in membrana formæ quartæ, ætatem annorum amplius septingentorum præ se tulit; hæc Gudius; sed

parum

diligenter examinati fuisse videntur. Guelferbitanus I. in Gudiana bibliotheca , ubi olim asservatus est, Num. 279. in membrana est. luculenter scriptus et glossis antiquis ad marginem passim ornatus. Fuerat olim Bernhardii Rottendorfii; quo sæculo scriptus sit, incertum. Guelf. II. (N.° 68 : inter Mss. Guelf.) eiusdem ætatis esse videtur. Habet membranas octuplicibus minores, et accurate quidem scriptus, sed magis a correctore corruptus estJaud iunior Guelf. III. (Num. 50: 4.) in membranis octuplicibus ab antiquissimo exemplari descriptus. Magno Cortio usui fuit, bello maxime Iugurthino. Genuinam Crispi brevitatem passim expressit, passim glossas, sed eruditas, recepit. Ubi prior librarius omiserat, quæ integro sensu abesse non poterant, alia manus vacua spatia explevit

. Guelf..V. forma quaclrata , lectiones , a priore manu

tius;

scriptæ, satis bonæ, sed litteræ multis locis vetustate evanidæ et priora folia lacerata ; quæ secunda manus adiecit, multo recentiora sunt. Multa etiam inter versus adiecta , et aliena auctoris verbis addita. Guelf. V. in vetustissimis membranis exaratus, quæ ne compactæ quidem sunt. (N. 17. aut 116.) Haud integer est, nam deficit B. Iug. c. 15. ab initio. Litterarum præfert figuram, quæ solet esse sæculis X. et XI. Hunc librum omnium optimum esse iudicat Cor

sed quæ post principium orationis Cæsaris sequuntur, non eadem religione exarata sunt. Guelf. VI. membranaceus , forma octuplici (Num. 51: 12.) auctoris quidem verba integra, sed multas quoque glossas continet; in bello Iugurthino triginta ferme folia desiderantur. Guelf. VII, (in bibl. Gud. 296.) membr. et elegans, quo tempore ars typis scribendi orta erat, scriptus esse videtur, Catilinam, Iugurtham, et Declam. in Ciceronem complectitur. Guelf. VIII. Chartaceus, plerasque prioris lectiones retinet, in primo capite belli Iugurthini deficit. Guelf. IX. (Num. 17:21, 2.) circa sæculum XIII. scriptus ,Chartaceus ; scriptura satis religiosa , sed Codices non optimos expressit. Guelf. X. (ex Gudian. 295.) Non ita quidem vetustus, ut vel proximo præferri possit; minime tamen omnium correctorem expertus est. Guelf. XI. (Num. 12: 10.) Membran. forma quadrata. Externo splendore insignis; litteræ auro, minio variisque coloribus distinctæ, initio seculi XV. scriptus est. Guelf. XII. membran. forma quadruplici oblonga, (Num. 6. 2.) litteris elegantissimis scriptus , sed a capite ad calcem a correctore recensitus, qui multa immutavit, plura addidit, plurima erasit. Vinariensis 1. qui aliquando Reinesii, postea Schutzfleischii fuerat, forma oblonga, in membranis nitide scriptus, sæculo X. vel XI. Misere interpolatus meliores modo , modo deteriores lectiones confirmat. Vinariensis II. Membr. forma octuplici, scriptura elegantissima atque accuratissima , pariter ac in Guelf. X. ornata, sæculo XV. scriptus est et melioribus libris adnumerandus. Eccardianus ab Eccardo, Bibliothecæ Hannoveranæ præfecto, Cortio transmissus et Vinariensi I. simillimus, ad fidem optimi libri a librario negligenter exaratus est. Struvianus, qui olim Rittershusii fuerat, iam antea a Putschio et Colero excussus, a Cortio, cui eius inspiciendi copia a Struvio facta erat, denuo examinatus, recentior est atque male habitus a correctoribus. Academicus Lipsiæ in Bibliotheca Paulina asservatur, satis corruptus et eo maxime laudandus, quod lectionum corruptarum origines inde cognoscas. Catilinam, Iugurtham et Declamationem utramque continet. Senatorii duo, et ipsi Lipsienses, bibliothecæ senatoriæ libri, e melioribus sunt. Prior Membranaceus, forma maiore in duas, quas dicunt, columnas distinctus , et adeo religiose scriptus est, ut eius auctoritati haud temere obnitendum sit; sæculo XIII. scriptus esse videtur. Ubique fere cum Bas. I. et Fabr. I. consentit. Aliquoties tam docte errat, ut vel prudentissimo fucum facere queat. Alter est quidem Chartaceus, sed eadem religione ab initio maxime scriptus; sæpius Commeliani lectiones confirmat, et vetustissimum exemplar librarius secutus esse videtur. Ei simillimus Heusianus, Heusii cuiusdam, apud Memmingenses olim antistitis, liber. Incertos dicit Cortius varias lectiones, a Schelhornio in margine Editionis Gryphianæ notatas. Francianus liber, qui olim P. Francii fuerat, recentior et corruptissimus est; cuius paucas lectiones Cortius sub finem Catilinæ notavit. Vratislavienses haud melioris sunt conditionis, quorum varias lectiones Cortius soli Iugurthæ adscripsit, bellum enim Catilinarium typis iam exscriptum erat, cum ei transmissi sunt. Primus Membran., forma quadrata, diligenter et perspicue scriptus est. In fine legitur : « Nicolaus Phileticus hunc libellum scripsit, anno Domini Mille CCCC. 57." Paulo vetustior est secundus, eadem forma , sed foliis membranaceis et Chartaceis iunctis, ut Guelf X, cui etiam litterarum ductus simillimi sunt. Tertius

>

Chartaceus, recentissimus et negligentissime scriptus est. Ceterum omnes ad meliorum librorum auctoritatem firmandam utiles; præterea qua de causa alii libri multis in locis corrupti sint, ex iis intelligas. Bergerianus, ex bibliotheca Misenensi, sæculo XIV. scriptus esse videtur. Ex eo paucas lectiones Cortius notavit, quia, quo tempore eum inspexit, opus pæne absolverat. Gudianus ( bibl. Gud. 181.) Membr. cum alia Ciceronis opuscula, tum declamationes , quæ Crispo adiungi solent, continet . Hæc de Mss. Cortianis. Nam Editt. veteres, quas laudavit, omitto, neque iis multum pretii statuendum esse censeo; cum enim nos fugiat, ad quorum Codd. fidem istæ sint typis exscriptæ; fieri potest, ut sæpius eiusdem libri lectiones ter quaterve laudentur, sed alio nomine.

Cod. Tegernseensis, in bibliotheca monasterii Bavarici olim asservatus, iam haud dubie Monacum translatus, membr. forma octava, antiquissimus et nitore insignis, continet Salustii et Ciceronis invectivas, quatuor Ciceronis orationes in Catilinam, bellum Catilinarium et Iugurthinum. Litterarum ductus sunt venusti et crassiores, pauca, quæ facile intelligas, occurrunt scribendi compendia ; id quod libri antiquitatem atque auctoritatem satis ostendit. Pauci tantum versus antiquitate et usu aliquantum oblitterati. In fronte Codicis Bibliothecarius notavit, eum a Comarco Framundo, presbytero et monacho Tegernseensi, circa initium sæc. XI. scriptum fuisse. Sed Salustii historiæ haud eadem manu, qua Ciceronis orationes, scriptæ esse videntur. Cod. Erlangensis (Ac. VI. 3,241.) circa exitum sæculi XII. eleganter scriptus, forma quadrata, bellum Catilinarium et Iugurthinum continet, et antiquiorem librum bonæ notæ exprimere videtur. Plura habet scribendi compendia , et cum in versibus interlinearibus, tum in margine scholia permulta , quibus vel res vel verba more veterum grammaticorum et glossatorum explicantur. Litteræ initiales picturis sunt ornatæ. Sub finem Iugurthæ hoc distichon legitur :

« IndietroContinua »