Immagini della pagina
PDF
ePub

Si cupis ignotum Iugurthæ noscere letum,
Tarpeii montis pulsus ad ima ruit.

Ad calcem tabula geographica subiecta, ubi situs Asia, Africæ et Europæ pro ætatis illius scientia descriptus est. Eadem forma tabulam in Cod. Bernensi III. delineatam inveni. Utrumque Codicem V. D. Hufnagel, ab Harlesio rogatus, cum editione Brieglebii, qui in textu recensendo Cortium secutus erat, contulit. Postea Harlesius ipse maximam Catilinæ partem examinavit, et utrius que Codicis lectiones cum Cortianis comparavit. Sed paucissimas proprias lectiones, et ab Erlangensi plerumque eas servatas invenit, quas Cortius falsas esse iudicavit. Pauca veteris orthographiæ vestigia; in Teg. e. gr. adulescentia, in Erl. cotidie legitur. In eodem ordo et structura vocabulorum a vulgatis libris et Mss. sæpissime discrepat. Aliquoties recentior manus aliam adpinxit lectionem. Lectiones exemplari Brieglebiano adscriptas, Harlesius in editione, quam parabat, excudendas curavit. Orthographiæ tamen varietatem ubique notare parum idoneum duxit. Sed ipse Hufnagel in Codicibus examinandis parum diligenter egisse mihi videtur. Id quod cum antea suspicatus essem, quia, (quem Codicem a Cortianis lectionibus maxime abhorrere dixerat Harlesius, is sæpius, quantum ex varietate lectionis coniectare licebat, audacissimas illius coniecturas firmare videbatur) tum cura viri humanissimi Doederleinii, qui litteras Græcas atque Latinas in Academia Erlangensi docet, factum est, ut hanc rem compertam haberem. Sed negligentiæ, cuius Hufn. suspectum habui, hæc sunt exempla in Iugurtha c. 1. Erlang. habet, qui ad gloriam — fortuna — quippe quæ probitatem eripere cuiquam inertiam voluptates- tempus ætatis ingen.et ignaviam. 3. se fatigando. - 4. moribus qui non — imperia -et ad honores etc., quae omnia notare omisit. Ex quibus colligas, illum non ea, qua par est, diligentia, laborem susceptum perfecisse. Hæc incu

-2. et alia omnia huiuscemodi

[ocr errors]

:

ria magis etiam notanda est, quod, cum quis omnes variantes se laudaturum esse profitetur, tum ex silentio glossatoris argumentandum est. Quomodo fit, ut multa falsa pro veris laudentur. Qua culpa ut vacuus essem, nullam lectionem eo firmatam habui, quod ex illis Codicibus nihil contra monitum erat; sed fieri potest, ut in primis plagulis pauci errores deprehendantur, quippe quæ iam typis expressæ erant, cum incuria illius editoris mihi est perspecta.

Leidenses libri, qui XI. numerantur, ab Havercampio excussi, et varietas lectionis textui Wassiano adscripta est. Ceteris meliores esse iudicavit, qui litteris i. k. notati sint. Sed Vossianum (Cod. L. nam olim Vossii fuerat) longe præstantissimum esse, de ceteris nihil addidit.*) Sed pluribus eorum haud ita multum esse tribuendum vel inde patet, quod Chartacei sunt, atque sæpius pessimorum librorum lectiones confirmant. Imo, quod pace doctissimi viri dixerim, non satis accurate varias lectiones notasse mihi videtur; nisi statueris, temerarias interpretum coniecturas, Codicum auctoritate confirmari. De Parisinis libris, quos nuperrimus Salustii Editor contulit, parum habeo dicere. Ex multorum, qui ei suppetebant, codicum copia, quinque solos inspexit, ex quibus paucas lectiones notaret, ceteros enim esse recentiores; sed fastidium, credo, creavit homini, tanti laboris insolito, plurimornm librorum examen accuratissimum. Quam socorde egerit, vel inde colligas,

*) His numeris notisque singulos libros distinxit, a.) Chartaceus in fol. p. 325. n. 19. b.) Chart. in fol. p. 327. n. 5o. c.) Chart. fol. minore pag. 327. n. 63. d.) Membr. in fol. p. 494. n. 12. e.) fol. Membr. p. 9. A. f.) Membr. 4to. p. 330. 125. g.) Chart. in 4to. p. 494. n. 12. h.) Membr. in 4to. 158. a. i.) Membr. 8. p. 333. 193. k.) Membr. 8. 389. 75. 1.) Membr. optim. p. 289, 73. in fine, incendio lacerum. m.) Membr, olim Petri Francii in Catalogo librorum eiusdem p. 94. num. 600. 4to. forma oblonga; inde emtus in Angliam missus est. n.) Editio Romana antiquissima anni 1470.

quod sæpissime Editores Bipontinos secutus est, quos Salustium et Tacitum maxume corrupisse satis constat. *)

Basileensis I. (E. III. 7.) forma oblonga, litteris Langobardicis, quas dicunt, exaratus, optimæ notæ et antiquissimus Codex, quem Gundlingius Carolingorum ævo, Iselius nono vel certe decimo sæculo scriptum esse iudicavit. Inscriptus est Cr. Salustius de bellis Catiline et Iugurthe G. LXXXXVI. addidit in prima pagina manus recentior: Liber Carthagusinus in Basilia, perveniens a. d. Iohanne de Lapide, confratre nostro, continens Salustium de bellis Catiline et Iugurthe. In altera pagina folii primi pauca de compendiis scripturæ, ex Isidoro exscripta, leguntur. Insunt multa veteris orthographiæ vestigia, sed sæpius a correctoris antiqui manu restituta v. c. intellego, neglego, neglegentia, agentis, occursantis, navis (acc. plur.) dis, quis, (quibus) isdem, volgus, volt, avortere, divorsi, iocundiora, cotidie, cocus, michi, estumo, existumo, lacrumas, lubido, proxuma, faciundi, boccus, adulescens, optumus, maxumus, finituma, temptare, accersere, plebes et pleps, quicquid, præsidi (gen. sing.) Rarius voces ita scriptæ, ut etymologia exprimatur adtendo, adsedit, inbecilla, adrogant, inlectus. h littera modo sublata, modo addita; cohercitum, harena, honeri, istriones, ortatur; leguntur quoque dampno, contempno, condempnatus; e et ae sæpissime mutata; m, us, ur in fine vocum per compendia scripta; ab initio hæc quoque occurrunt: noi (nostri) gla (gloria) et id genus alia. Glossæ interlineares et ad marginem adscriptæ rhetorem aliquem inferioris ævi sapiunt. Aliquoties etiam glossæ ipsius auctoris verbis interpositæ, neque optimos Salustii Codices glossis vacuos esse putaverim. Sub finem belli Iu

:

*) Codices Bibliothecæ Regia Parisinæ, quos Burnufius consuluit, ita describit. a.) n. 5758. b.) 5742. X. sæculo exarati esse videntur. e.) 6085. d.) 6086. seculi XI. libri. e.) 6088. ad XIII. sæc. vulgo referunt. Ceteri eiusdem Bibliothecæ Codices recentiores, atque adeo (sic!) levioris auctoritatis sunt."

gurthini ordo capitum confusus est, et desunt non pauca. Caput CIII. excipiunt CXII. CXIII. CXIV. quæ integra leguntur; finem facit oratio regis Bocci ad Sillam. Collatus est et hic liber, et alii duo Basileenses in gratiam Cortii ab Iselio, sed, ut fere fieri solet, satis negligenter; neque puto fieri posse, ut qui editores consilium, et quid potissimum sequatur, cognitum non habeat, ea, qua decet diligentia, hoc munere fungatur. Unde factum est, ut Cortius sæpius falso hunc Codicem laudaverit ; sed omnia conquirere eorum est, qui magnorum virorum vitiis exagitandis sibi auctoritatem quærunt. Neque hoc omittendum est, tertiam paginam hoc titulo, litteris rubris scripto, esse ornatam, G. Crispi Salustii bellum Catilinarium incipit. Littera quoque initialis pictura insignis. Sed hoc imprimis memoratu dignum, Salustium in omnibus Codicibus, quos evolvi, uno 1 esse scriptum; neque aliter in optimis Prisciani Mss., et in antiquissimo Servii Codice, qui in nostra Bibliotheca asservatur. Quare optimorum librorum scripturam expressi.

Melioribus libris etiam Turicensis I. adnumerandus est, quem bibliotheca Carolina nobis suppeditavit. Inscriptus est: Incipit Salustius, quæ rubris litteris exarata sunt. Viginti capita priora Catilinæ a ceteris seiuncta et bello Iugurthino interposita sunt. Etiam sub finem Iugurthæ cum plures paginæ vetustate et incendio essent deletæ, multa bis exarata nec pauca ab alio librario scripta esse videntur. Nam totus codex a secunda manu emendatus est. Imo nonnullis paginis trium manuum vestigia conspiciuntur; prima, quæ Codicem, exaravit, altera, quæ antiquam scripturam restituit, tertia glossatoris, qui notas adscripsit. Membranæ vetustissimæ, ductus litterarum primo Codici Basileensi haud absimiles, cuius lectiones sæpius confirmat. Sed multo maior similitudo ei intercedit cum Fabriciano primo, quem Cortius excussit, et Tegernseensi, quem Harlesius examinavit. Qua

re suspicor, hos tres libros idem exemplar esse secutos, et quæ leguntur varietates, eas librariorum acumini vel socordiæ deberi. Ceterum, quas nostra ætate Critici iactant Codicum gentes atque familias, hoc inventum equidem in tot Codicum optimorum lectionibus, nondum confirmatum inveni. Sed, ut ad propositum redeam, orthographia vetus in Turicensi aliquoties expressa est; lubido, temptare, haut, aput, cotidie, adque, accersere, secuntur (sequuntur), capiunda aliquoties occurrunt. Præterea multis glossis. marginalibus et interlinearibus auctus est, quæ vero futiles sunt; explicant, quæ nemo non intelligit, difficiliora intacta relinquunt; sed quam facile fieri possit, ut glossæ pro genuinis auctoris verbis habeantur, ex hoc Codice maxime perspicias, ubi inter lineas glossatoris et auctoris verba promiscua leguntur. Ceterum scripturæ compendia plurima insunt; v. c. N. Numidia R. Romanus, M. Metellus, Ht. habet, dr. dicitur dur. ducuntur. s. sunt. Vocales a, i, u. sub finem Iugurthæ sæpius infra lineam positæ: maxuma ur in prima et tertia persona verbi passivi ubivis, præterea us, is, rum, per, pro, notis expressa sunt. In fine Cati-linæ hæc leguntur: Salustii liber primus in Catilinario explicit; incipit eiusdem in Iugurthino.

Inter antiquiores Salustii libros Bernensem IV. retulerim, quem Sinnerus (in Catalogo Mss. Bibl. Bernensis p. 590.) sæculo X. scriptum esse iudicat. Pergamenus, forma quadrata, n. 357. notatus, et ita inscriptus est: Ex Salustii Crispi historiis excerpta : tituli singulorum fragmentorum sunt: Oratio Catilinae apud coniuratos. Oratio Catilinæ (quæ capite LVIII. legitur.) Oratio Micipsae ad Iugurtham. Oratio Atherbalis P. C. Oratio L. Syllæ ad regem Bocchum. Epistola Lentuli ad Catilinam. Epistola Scipionis ad Mycipsam. Epistola Adherbalis ad Senatum. Ductus litterarum iis similes, quos Mabillonus sæculi XI proprios esse dicit. Sed quamvis antiquus sit, tamen negligenter scriptus est; multa omissa

« IndietroContinua »