Immagini della pagina
PDF
ePub

gium dicitur, Salustius ex tali caussa vocari scribit, dicens: Italiæ olim Siciliam coniunctam fuisse, et dum esset una tellus, medium spatium aut per humiditatem abruptum est aquis, aut per angustiam scissum. Et inde pov nominatum, quia græce abruptum hoc nomine nuncupatur. Est autem arctissimum, trium millium spatio Siciliam ab Italia dividens, fabulosis infame monstris, quibus hinc inde Scilla et Charibdis ostenditur. Scillam accolæ saxum in mari imminens appellant, simile celebrate formæ procul visentibus. Unde et monstruosam speciem fabulæ illi dederant, quasi formam hominis capitibus succinctam caninis, quia collisi ibi fluctus latratus videntur exprimere. Charibdis dicta, quod gurgitibus occultis naves absorbeat. Est enim mare vorticosum et inde ibi laniata naufragia emergunt. Ter autem in die erigit fluctus, et ter absorbet. Nam accipit aquas ut vomat, vomit ut rursus accipiat.

221. Sardis Hercule procreatus, cum magna multitudine a Libya profectus, Sardiniam occupavit et ex suo vocabulo insulæ nomen dedit. Hæc in Africo mari facie vestigii humani in oriente quam occidente latior prominet, ferme paribus lateribus, quæ in meridiem et septentrionem vertunt, ex quo ante commercium a navigantibus Græcorum vos appellata est. Terra patet in longitudine millia CXI, latitudine XL In ea neque serpens gignitur neque lupus, sed solifuga tantum, animal exiguum, hominibus perniciosum. Venenum ibi quoque non nascitur, nisi herba per scriptores plurimos et poetas memorata, apiastro similis, quæ hominibus rictus contrahit et quasi ridentes interimit. Fontes

Satir. 1, 104.- 219. Ascon. Pedian. ad Cic. Orat. pro Cornelio p. 58, b. Edit. Aldin. 1563. repugnante et tulit ex coniectura addita; textus enim mutilus est. 220. et 221. Isid. 14. 6. et 13, 18. hæc maximam partem ex Salustio hausta esse, præter ipsius auctoris verba, quæ iam supra laudavimus, vel inde patet, quod stilus non ru. dis atque confusus est, ut alias in Isidoro, sed gravis atque luculentus. cfr. Solin. Poly

[ocr errors]

habet Sardinia calidos, infirmis medelam præbentes, furibus cæcitatem, si sacramento dato oculos aquæ eius tetigerint.

222. Nam quædam Corsa nomine, Ligus mulier, quum taurum ex grege, quem prope litora regebat, transnatare solitum atque per intervalla corpore aucto remeare videret, cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a ceteris degredientem usque ad insulam navigio prosecuta est. Cuius regressu insulæ fertilitatem cognoscentes Ligures, ratibus eo profecti, eamque nomine mulieris auctoris et ducis adpellaverunt.

223. Pyrrhus a colore comæ dictus, qui Latine Byrrhus dicitur, ita et Salustius Crispus. 224. Non tu scis, si ædes quas ignis [acriter] cepit, haud facile sunt defensu, quin et comburantur proxuma. 225. Vitabundus per loca saltuosa recedebat.

hist. c. 4. » Sardinia quoque, quam apud Timæum Sandaliotin legimus, Ichnusam apud Crispum" cfr. cetera; in quibus eundem auctorem secutus esse videtur.

222. Isid. 14, 6. -223. Serv. Aen. 2, 469.— 224. acriter ex coniectura additum; id quod omittendum non erat, nam laudavit hunc locum, ut usum adverbii aeriter illustraret, Charis. pag. 176. 225. Diomed. p. 224.

tus sum, quos maioribus meis populus Romanus dedit: unde pater et avus meus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginiensis. Vestra beneficia mihi erepta sunt, Patres conscripti; vos in mea iniuria despecti estis. Eheu me miserum! Huccine, Micipsa pater, beneficia tua evasere, ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuæ exstinctor sit? Numquamne ergo familia nostra quieta erit? semperne in sanguine, ferro, fuga versabimur? Dum Carthaginienses incolumes fuere, iure omnia sæva patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa eiecta est, læti pacem agitabamus: quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos iussissetis. Ecce autem ex improviso Iugurtha, intoleranda audacia, scelere atque superbia sese ecferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto, primum regnum eius sceleris sui prædam fecit: post, ubi me isdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum exspectan

n. sex Wassii. Franc. Eccard. Guelf. 1. 2. 7. 9. 10. 11. 12. Bas. 4. Bern. 1.3. opes expeto Fabric. 1. Bas. 1. Vin. 2. incert. 1. Vrat. 2. Guelf. 3. 4. Erlang. duo Wassii appeto Guelf. 10. Leid. f. pop. Rom. Teg. Bas. 4. Bern. 4. pati cuiusque. pati om. Guelf. 6. avus meus Teg. omnes Leid. Bas. Tur. Bern. meus delet Leid. c. et Cort. mihi erepta pron. in quatuor Cortii libris locum mutat. om Tur. Heu, heu Guelf.. 3. 7. 10. Ecc. Vrat. 3. Rem. 1. Struv. Erl. Leid. c. f. h. k.. Bern. 3. heu Senat: 1. Franc. incert. Guelf. 9. 11. 12. plures Wassii. Bas. 4. Bern. 1. ben. tua. pron, om. Guelf. 6. Franc. Leid, h. m. Bern. 3. ut quem Bas. 1.4. Tur. Pern. 1.4. omnes Leid. lib. tuis pron. om, Heuss, Sen. 2. Vatic. Bern. 4. tuis lib. Struv. numquamne. ne om. Leid. h. I. Vrat. 3. Guelf. 11. Ecc. regni tui Bas. 4. versabitur Guelf. 2. 7.- Eccard. Vrat. 1. 3. Vin. 2. tres Wassii. Acad. Bas. 1. 4. Franc. Rem. inc. 1. Struv. Leid. a. b. c. e. f. h. k. 1. Bern. 4. versabimur meliores Cortii, Rivii, Grut. ex Africa eiecta est. ex Af. om. Guelf. 11, locum mutat in Guelf. 5. Franc. hostis Rivii libri. quis hostis n. erat, quis omnes Cortii, tribus exceptis. accedunt nostri omnes. erat om. Rem. 1. Guelf. 6. nisi forte quem vos ius. vos om. Franc. Guelf. 6. Leid. m. quem vos om. Guelf. 10. sese ecferens plures Gruteri, itidem Wassii. se efferens Bas. 4. isdem Fabric. 2. incert. Senat. Heuss. Acad. Rem. Guelf. 1. 2. 5. 9. Vratisl. 3. Bas. 1. Bern. 4. eius regn. Bas. 1. eius om. Tur. capere nequi Turic. non quit cap. Bern. 4.

tem in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria, domo inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in meo regno essem. Ego sic existumabam, Patres conscripti, ut prædicantem audiveram patrem meum: qui vestram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere: ceterum ex omnibus maxume tutos esse. Quod in familia nostra fuit, præstitit, uti in omnibus bellis adesset vobis; nos uti per otium tuti simus in vestra manu est, Patres conscripti. Pater nos duos fratres reliquit; tertium, Iugurtham, beneficiis suis ratus coniunctum nobis fore; alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? quo potissumum infelix accedam ? generis præsidia omnia exstincta sunt; pater, uti necesse erat, naturæ concessit; fratri, quem minume decuit, propinquus per scelus vitam eripuit; adfinis, amicos, propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit: capti ab Iugurtha, pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt; pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris, cum moerore et luctu, morte graviorem vitam exigunt. Si omnia, quæ aut amisi aut ex necessariis advorsa facta sunt, incolumia manerent; tamen, si quid mali ex improvi

in imp. præpos. om. Bas. 1.4. Sen. 1. inc. Struv. Franc. Vratisl. 3. Guelf. 4. 6. 11. 12. sicuti Fabr. 1. incert. 2. Guelf. 6. tres alii ex Cort. Non. 1, 48. Bas. 1. 4. tutior Guelf. 11. inc. audieram sic edidit Gruter. confirm. Fabric. 1. Struv. Guelf. 9. Vrat. diligenter col.-. dilig. om. Fabr. 2. Vin. 2. Vrat. 2. Guelf. 3. Leid. 1. unus Was sii, multum laboris Bern. 4. Vatic. adesset vobis ita Haverc. edidit. hunc verborum ordinem, quem omnes fere confirmare videntur, Cortius corrupit. adessent Merseb. Franc. Tur. manu vestra situm est duo Cortii. Leid. f. vestra manu est Bas. 1. 4. Tur. Bern. 1. 3. 4. est om. Franc. est manu Erl. ratus est coniunctum nobis fore. hoc ordine Fabr. Bas. 1. 4. Acad. Guelf. 1. 2. 5. et plerique Cort. et Palat. Bern. 1. 3. 4. coniunctum fore nobis Tur. est om. incert. Guelf. 6. 12. necatus est. est om. Merseb. Rivii. alterius ego ipse Bas. 1. aut quo pot. me vertam Guelf. 5. Fabric. 2. m. pr. aut om. Guelf. 6. infelix ego Teg. propinquos ceteros meos. meos om. Vatic. ceterosque meos Acad. Guelf. 9. 11. ceteros omnis Tur. et cet. m. Franc. Guelf. 6. ceteros meos om. Leid. i. alia clade Struv. incert. 1. Franc. Guelf. 10. 11. Leid, d. f.

illorum esse; sed plerique mortales postrema meminere, et in hominibus impiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paullo severior fuit. D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certe scio, quæ dixerit, studio reipublicæ dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere; eos mores eamque modestiam viri cognovi. Verum sententia eius mihi non crudelis, quid enim in talis homines crudele fieri potest? sed aliena a republica nostra videtur. Nam profecto aut metus, aut iniuria te subegit, Silane, Consulem designatum, genus pœnæ novum decernere. De timore supervacaneum est disserere, quum præsenti diligentia clarissumi viri Consulis tanta præsidia sint in armis. De poena possumus equidem dicere id, quod res habet in luctu atque miseriis mortem ærumnarum requiem non cruciatum esse, eam cuncta mortalium mala dissolvere: ultra neque curæ neque gaudio locum esse. Sed, per deos immortalis ! quamobrem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadvorteretur? an, quia lex Porcia vetat? at aliæ leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exilium permitti iubent. An, quia gravius est verberari quam necari? quid autem acerbum, mic. Guelf. 5. Ac. eamque modestiam viri, que om. inc. 2. Struv. Guelf. 12. alii atque eam Erl. atque modest. Leid. h. sententia eius mihi non crudelis, eius om. Guelf. 2. Ecc. Vin. 2. non mihi crudelis Guelf. 6. 10. alii, Bas. 3. Bern. 2. 3. est, esse, videntur addunt Struv. inc. Vin. 1. Rem. 1. Bas. 2. 4. Guelf. 6. 7. Bern. 2. te Sillane, subegit, cons. desig. Bas. 1. supervacuum est Bas. 2. Vin. 2. præsenti diligentia Bas. 1. vetus Putschii Cod. præsertim ceteri. possumus equidem omnes fere Palat. Guelf. 5. 6. alii pauci. Leid. d. e. m. n. Bas. 3. quidem possumus Erl. equidem possumus Tur. 1. Bern. 1. possum longe plur. in sententia non ad. Guelf. 5. Struv. Leid. m. in exil. permitti quinque Gruteri. Bas. 2. Vin. 1. Struv. Guelf. 1. 4. 7. 8. inc. 2. Ecc. m. sec. Teg. Tur. 1. m. sec. non animam eripi Bas. 1.3. Tur. 1. 2. Bern. 1.3. Leid, d. e. k. non præponunt etiam, sed vitam legunt Leid. & i. Bern. 2. Bas. 2. 4. animum adverteretur Bern. 2. m. sec. nimis grave est. est locum mutat in Guelf. 4. inc. 2. gravius est.

« IndietroContinua »