Immagini della pagina
PDF
ePub

notavi, si modo memoria digna esse videbantur; (scripturæ enim menda laudare putidum est.) Quarum multas, credo, seriores interpretes omittent, cum, quam plurimi de Salustianæ orationis proprietate conceperint opinionem, exstirpata fuerit. Sed cum acutissimi Critici, (Cortii dico) auctoritas sæpius mihi esset impugnanda, in argumentis cumulandis multus esse malui, quam temeritatis suspicionem incurrere. Neque tantum hanc ob causam variantes lectiones eram laudaturus, uti librorum Mss. auctoritatem a Cortii coniecturis defenderem, sed multa etiam attuli, ut quid de singulis libris statuendum sit, intelligant, qui talia curent. Quare sæpius pessimas verborum structuras laudavi, si modo essent breviores vulgatis, ut Aristarchi isti, qui nihil non amplectuntur, ad id, quod Salustianum putant, dicendi genus efficiendum, haberent, quibus meliora docerentur. Hoc et alias factum et imprimis in orationibus, ubi emendatissimi libri, Basileensis primus, Guelferbitanus quintus, Commelianus et Nazarianus multa omiserunt, quibus deletis omnis orationis elegantia perit. Sed de fide Codicum, quos accuratius examinavi, paulo infra fusius disseram.

Imprimis mihi curæ fuit, ut fragmenta emendatius ederentur, quam adhuc factum est. Nam Carrione excepto, cuius hac in re summa laus est, ceteri editores hæc fere intacta reliquere. Ipse Cortius rem negligentius tractavit, lauream, credo, a Carrione sibi præreptam ratus; nedum sequiores editores, qui fere pueris operam suam probari volebant, hæc dumeta attingerent. Nullus enim iis, quæ Carrio in additamentis ad Orationes et Epistolas ex optimis libris adnotaverat, usus est; præterea multa adulterina pro genuinis Salustii verbis habuerunt, multa omise runt. Quare omnia veterum Grammaticorum, interpretum et rhetorum loca, ubi Salustius laudatur, examinavi, cum emendatissimis editionibus, quæ in promptu erant, contuli, quo in loco sin

gula legerentur, notavi. Magno mihi fuit adiumento nuperrima Prisciani editio, quam V. D. Krehl evulgavit, nec non Exempla elocutionum ex Virgilio, Cicerone et Salustio exscripta, quæ olim Arrursiani Messi rhetoris esse putabantur, nuper vero ab Angelo Maio, Cornelii Frontonis opus esse satis luculentis argumentis comprobatum est. Præterea quæ De Brossius in doctissimo libro (Reipublicæ Romanæ historia) congessit, usui mihi fuerunt. Sed is quoque subditicia pro Salustianis habuit, et de vera lectione parum sollicitus, id solum curavit, ut quam plurima congereret. Id quod non in eam partem acceptum velim, quasi industriam eius improbarem, sed ne quis incuria magis quam iudicio factum putet, quod multa ab eo laudata omisi.

Epistolas ad C. Caesarem de Republica ordinanda, quas vulgo incerti auctoris esse autumant, hanc ob causam simul cum ceteris Salustii libris edidi, quod mihi quidem argumenta, quibus earum auctoritatem impugnarunt interpretes, parum firma esse videntur. Cavendum est, ne Grammaticis istis, quicumque tandem fuerunt, nimium tribuamus. Isti enim verba sectantur, sed iudicio parum valent. Sed quid de hac re sentiam, peculiari commentatione exponam. Ne invectivas quidem, quæ dicuntur, omittendas esse duxi, non quo eas a Cicerone atque Salustio composita esse contenderem, sed ne quid desideraretur, quod ad vitam et mores auctoris illustrandos pertineret.

Orthographiam quod attinet, plerumque Codicum meliorum auctoritatem secutus sum. Cum vero vel optimi libri hac in re parum sibi constiterint, nonnulla, quæ Cortius receperat, invitis libris retinui, ne Salustius gratum istum antiquæ orationis colorem amitteret. Multa quidem, e. gr. Lubido, æstumo, existumo, optumus, maxumus, volgus, advorsus, adulescens, proxumus, faciundum, di (dii), quis (quibus) et alia huiuscemodi sæpius in antiquissimo libro, Basileensi primo aliisque passim exarata sunt;

sed vel huius libri magna inconstantia et sæpius antiquior forma, quam dicunt, a secunda manu reposita est. Accusativus pluralis, in is flexus, rarius legitur, quare hanc formam ubique reponere non ausus sum; neque putaverim omnia nomina, quorum genitivus pluralis in ium desinat, ita ubique esse inclinanda. Recte enim hac de re præcepisse mihi videtur Valerius Probus, qui interrogatus hasne urbis an has urbes dici oporteret; „si aut versum, inquit, pangis, aut orationem solutam struis, atque ea verba dicenda sunt, non finitiones illas præerancidas, neque fæcutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga, quo quid loco conveniat dicere; quod illa suaserit, id profecto rectissimum. *)” Unde patet non modo antiquos Criticos, sed ipsos auctores maxime ad aurium iudicium hæc retulisse. Nam eodem loco aliquot versus ex Virgilii carminibus laudantur, ubi et es et is in accusativo plurali promiscue posita sunt, nulla alia iudicii subtilitate, nisi ut soni suavitatem et propriam in quocunque vocis situ iucunditatem sequerentur. Neque antiquissimarum inscriptionum diversa est ratio, ubi classes, classis, classeis (acc. plur.) variant. Neque negaverim nostra ætate aurium iudicium parum certam esse normam scripturæ (nostrorum enim hominum aures non satis tritæ atque religiosa) sed, donec regula aliqua, ad quam iudicium dirigatur, inventa sit, meliorum librorum auctoritatem censeo esse tuendam. Aliter V. Cl. Niebuhr sentire videtur, qui in antiquissimo Vaticano Codice, accusativum pluralem vocum, quæ genitivum in ium flectant, omnibus fere locis (quatuor exceptis) is scriptum esse notavit. **) Sed scribendi ratione, quæ in uno Codice est, hanc contortam disceptationem ad lucidum posse perduci dubito, nedum Ciceroniana orthographia ad emendandum

*) ofr. Aul. Gell. 3, 19.

**) cfr. indicem in Ciceronis libros de Republica ab Angelo Maio editos.

Salustium valuerit. Imo exilitas soni, quam iam antiqui Critici in hac vocum terminatione notarunt, Salustianæ orationis gravitati parum consentanea esse videtur. Sed cum hæc res sit impeditior, quam quæ paucis possit absolvi, de orthographia Salustiana fusius in commentariis agam. Hoc unum monitum velim, superlativi exitum in sumum, quem retinui, in nullo meorum codicum legi; ne Cortius quidem ceterique Editores testantur, se istam terminationem in libris Mss. invenisse. Occurrit quidem in Plauti Codd., etiam in Vaticano Ciceronis Codice, atque passim in antiquis monumentis v. c. in cenotaphio Caiano atque in inscriptionibus antiquis a Grutero collectis; sed Salustio solam hanc terminationem usitatam fuisse, nondum adducor ut credam. Nam quod optumus, maxumus, proxumus scribitur, inde non efficitur, iustissumus, simillumus, plurumus esse scribendum. Sed ista antiquitatis vestigia delere religio fuit, cum certam, quam sequerer regulam, non haberem.

De Codicibus, a prioribus Salustii editoribus collatis, quos passim laudavi, paucis agam. Non enim est consilium omnes SaJustii Codices, qui in bibliothecis asservantur, recensere, sed satis habeo eos indicare, quorum in notis mentionem feci. *) Glareano Aldi et Iulii Gothi Codices subsidio fuerunt; quos rarissime laudat, quare, quanti sint faciendi, incertum est. Inter præ stantiores referuntur Rivii libri, Merseburgensis et Fabricianus, quem dicit, quod a Fabricio eius inspiciendi copia ei facta est.

*) Incredibile est memoratu, quanta sit Salustianorum Codd. copia. Apud solum Montefalconem, (Diar. Italic. et Catalog. Mss.) amplius centum viginti numerantur. · Mediolani in bibliotheca Ambrosiana XII. Codices aservantur, de quibus hæc ad V. D. Orellium perscripta sunt, quæ, qua assolet humanitate, mecum communicavit : 1.) Cod. membran. sæc. XII. scholis interlinearibus adspersus: De coniuratione Catelinae, tum secundus liber de bello gesto inter pop. Rom. ex una parte et regem Iugurtham ex altera. videtur scriptus in Hispaniis aut Galliis. 2.) Cod. Membr. sæc. XIII. duobus characteribus exaratus; quorum alter recens; sæculi nempe XV. Ca

De ceteris, quos laudavit, nihil constat. Ciacconii Codices tres numerantur, unus qui Catilinam et Iugurtham complectitur, mediocris; duo litteris Langobardicis exarati, quorum ope pauca in orationibus et epistolis ex Historiar. fragmentis emendavit. Aldus Manutius et ipse tribus Mss. usus est, qui A. Casarii Cæsenatis, P. Hyantophii Sabini et F. Ursini fuisse dicuntur; bonæ notæ libri, quantum ex iis coniicias, quæ laudavit Manutius. Cyprianus a Popma sex Codd. Mss. in Salustio emendando adhibuit; ex Bibliotheca D. Martini primum, Lovaniensem, Genepeum, Martinianum, quem Coloniæ inspexerat; librum Guilielmi Canteri, nec non Codd. lectiones, quibus antea usus erat Vincentius Castilioneus; accedunt alii, quorum virtutem amplissimis verbis extollit, sed nihil de iis notavit. Ne reliquorum quidem rationem satis cognitam habemus, quia Popma coniecturas captare quam Codd. lectiones reponere maluit. Carrio ad fidem trium Codicum Catilinam et Iugurtham correxit. Excussit Buslidianum, ex Collegio Buslidiano, Gemblacensem, præstantissimos libros, eumque, qui olim fuerat D. Benigni Divionensis. In fragmentis recognoscendis libri Nicolai Fabri, Cardinalis Briconeti et Vaticanus optimus ei magno auxilio fuerunt. Uno Mediceo fluxæ fidei usus est Petrus Victorius, uno Romano, neque eo meliore, Ursinus.

Iano Mellero Palmerio, multorum Codicum evolvendorum copia fuit, Tholosani, Bertiniensis, Sigeburgensis, præterea Modii, Brunnii, Stanæi librorum, et fragmenti Coloniensis; sed ea solum ex iis tilinarium; eiusdem bellum Iugurthinum. 3.) de bello Catilinario Cod. Chart. sæc XIV. 4.) Cod. Membr. sæc. XIV. de bello Iugurth. 5.) Cod. membr. scriptus manu Petri de Dolzanis an, MCCCLXXX.. Catilinarius liber: liber Iugurthinus. 6.) Cod. Membr. sæc. XIV. ineunte. De bello Catilin. 7.) Cod. Chart. XIV. ut vide. tur, certe ante an. 1431, sine titulo; incipit: Falso queritur. 8.) Cod. membr. scriptus et completus die sabbati. XXVI. Oct. MCCCLIV.. 9.) Cod. Membr. sæc. XV. ineunte, sine titulo; incipit: omnis homines. 10.). Cod. Membr. XV. med. incipit. falso queritur. 11.) Cod. Membr. sec. XV. post med.: De bello Catilinar, et Iugurth. (sine tit.) 12.) Cod. Chart. sec. XV. exeunte, Salustius Catelinarius.

« IndietroContinua »