Immagini della pagina
PDF
ePub

VI.

THE STORY OF GYGES. Hinc ille Gyges inducitur a Platone : qui, quum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum, aeneumque equum, ut ferunt fabulae, animadvertit, cujus in lateribus fores essent : quibus apertis, hominis mortui vidit corpus magnitudine inusitatâ, annulumque aureum in digito : quem ut detraxit, ipse induit : erat autem regius pastor : tum in concilium se pastorum recepit. Ibi quum palam ejus annuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat : idem rursus videbatur, quum in locum annulum inverterat. Itaque hac opportunitate annuli usus, ... Regem dominum interemit, sustulitque, quos obstare arbitrabatur : nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre. Sic repente annuli beneficio Rex exortus est Lydiae.

Id., Ibid., III. 9.

VII.

HONESTY THE BEST POLICY. Athenienses quum Persarum impetum nullo modo possent sustinere, statuerentque, ut, urbe relictâ, conjugibus et liberis Troezene depositis, naves conscenderent libertatemque Graeciae classe defenderent: Cyrsilum quendam, suadentem, ut in urbe manerent Xerxemque reciperent, lapidibus cooperuerunt. Atque ille utilitatem sequi videbatur : sed ea nulla erat, repugnante honestate. Themistocles post victoriam ejus belli, quod cum Persis fuit, dixit in concione, Se habere consilium reipublicae salutare; sed id sciri, non opus esse : postulavit, ut aliquem populus daret, quicum communicaret, Datus est Aristides. Huic ille, Classem Lacedaemoniorum, quae subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse; quo facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse esset. Quod Aristides quum audisset, in concionem magnâ exspectatione venit, dixitque, Perutile esse consilium, quod Themistocles afferret, sed minime honestum. Itaque Atheniensis, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt : totamque eam rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt. Melius hi, quam nos, qui piratas immunes, socios vectigales habemus. Maneat ergo, quod turpe sit, id numquam esse utile, ne tum quidem, quum id, quod esse utile putes, adipiscare. Hoc enim ipsum, utile putare, quod turpe sit, calamitosum est.

Id., Ibid., III. 11.

VIII.

FABRICIUS'S TREATMENT OF A TRAITOR.

Quum Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset, quumque de imperio certamen esset cum Rege generoso ac potente; perfuga ab eo venit in castra Fabricii, eique est pollicitus, și praemium sibi posuisset, se, ut clam venisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum, et eum veneno necaturum. Hunc Fabricius reducendum curavit ad Pyrrhum : idque ejus factum laudatum a Senatu est. Atqui si speciem utilitatis opinionemque quaerimus, magnum illud bellum perfuga unus, et gravem adversarium imperii sustulisset : sed magnum dedecus et flagitium, quicum laudis certamen fuisset, eum non virtute, sed scelere superatum. Utrum igitur utilius vel Fabricio, qui talis in hac urbe, qualis Aristides Athenis fuit, vel Senatui nostro, qui numquam utilitatem a dignitate sejunxit, armis cum hoste certare, an venenis ? Si gloriae caussâ imperium expetendum est, scelus absit, in quo non potest esse gloria : sin ipsae opes expetuntur quoquo modo, non poterunt utiles esse cum infamiâ.

Id., Ibid., III. 22.

IX.

A CASE OF DISPUTED POSSESSION. Duo quidam quum jam in alto navigarent et quum eorum alterius navis, alterius onus esset, naufragum quendam natantem et manus ad se tendentem animadverterunt: misericordiâ commoti, navim ad eum applicaverunt, hominem ad se sustulerunt. Postea aliquanto ipsos quoque tempestas vehementius jactare coepit, usque adeo ut dominus navis, quum idem gubernator esset, in scapham confugeret, et inde funiculo, qui a puppi religatus scapham annexam trahebat, navim, quoad posset, moderaretur : ille autem cujus merces erant in gladium ibidem incumberet. Hic ille naufragus ad gubernaculum accessit et navi, quoad potuit, est opitulatus. Sedatis autem fluctibus et tempestate jam commutatâ, navis in portum pervehitur. Ille autem qui in gladium incubuerat, leviter saucius facile est ex vulnere recreatus. Navim cum onere horum trium suam quisque esse dicit. Hic omnes scripto ad causam accedunt, et ex nominis vi nascitur controversia. Nam et relinquere navem et remanere in navi, denique navis ipsa quid sit, definitionibus quaeritur.

Cicero de Invent., II. 51.

X.

AN INNOCENT MAN ACCUSED OF MURDER.

In itinere quidam proficiscentem ad mercatum quendam et secum aliquantum nummorum ferentem, est consecutus. Cum hoc, ut fere fit, in viâ sermonem contulit : ex quo factum est, ut illud iter familiarius facere vellent. Quare quum in eandem tabernam devertissent, simul cenare et in eodem loco somnum capere voluerunt. Cenati discubuerunt ibidem. Caupo autem (nam ita dicitur post inventum, quum in alio maleficio deprehensus esset) quum illum alterum, videlicet qui nummos haberet, animadvertisset, noctu, postquam illos arctius, ut fit, ex lassitudine dormire sensit, accessit, et alterius eorum, qui sine nummis erat, gladium propter appositum e vaginâ eduxit, et illum alterum occidit, nummos abstulit, gladium cruentatum in vaginam recondidit, ipse sese in lectum suum recepit. Ille autem cujus gladio occisio erat facta, multo ante lucem surrexit, comitem suum inclamavit semel et saepius. Illum somno impeditum non respondere existimavit. Ipse gladium et cetera quae secum attulerat, sustulit : solus profectus est. Caupo non multo post conclamavit hominem esse occisum, et cum deversoribus quibusdam illum qui ante exierat, consequitur. In itinere hominem comprehendit, gladium ejus e vaginâ educit, reperit cruentum : homo in urbem ab illis deducitur ac reus fit.

Cicero de Invent., II. 4.

XI.

DIONYSIUS THE TYRANT AND DAMOCLES.

Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, quum v et xx natus annos dominatum occupavisset. Quâ pulchritudine urbem, quibus autem opibus praeditam, servitute oppressam tenuit civitatem ! Atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse ejus in victu temperantiam, in rebusque gerendis virum acrem et industrium, eumdem tamen maleficum naturâ et injustum. Ex quo omnibus, bene veritatem intuentibus, videri necesse est miserrimum. Ea enim ipsa quae concupierat, ne tum quidem, quum omnia se posse censebat, consequebatur. Qui quum esset bonis parentibus atque honesto loco natus (etsi id quidem alius alio modo tradidit) abundaretque aequalium familiaritatibus, et consuetudine propinquorum ;

credebat se eorum nemini; sed his, quos ex familiis locupletum servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse detraxerat, et quibusdam convenis et feris barbaris, corporis custodiam committebat. Ita propter injustam dominatus cupiditatem in carcerem quodammodo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sordido ancillarique artificio regiae virgines, ut tonstriculae, tondebant, barbam et capillum patris. Et tamen ab his ipsis, quum jam essent adultae, ferrum removit, instituitque, ut candentibus juglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. . . . Et, quum fossam latam cubiculari

Nam quum

lecto circumdedisset, ejusque fossae transitum ponticulo ligneo conjunxisset, eum ipsum, quum forem cubiculi clauserat, detorquebat. Idemque quum in communibus suggestis consistere non auderet, concionari ex turri altâ solebat. Atque is quum pilâ ludere vellet (studiose enim id factitabat) tunicamque poneret, adolescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. Hic quum quidam familiaris jocans dixisset : Huic quidem certe vitam tuam committis, arrisissetque adolescens, utrumque jussit interfici : alterum, quia viam domonstravisset interimendi sui ; alterum, quia dictum id risu approbavisset. Atque eo facto sic doluit, ut nihil gravius tulerit in vita. Quem enim vehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur in contrarias partes impotentium cupiditates. Quum huic obsecutus sis, illi est repugnandum. Quamquam

hic quidem tyrannus ipse indicavit, quam esset beatus. quidam ex ejus assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias ejus, opes, majestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum ; negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse : Visne igitur, inquit, Damocle, quoniam haec te vita delectat, ipse eamdem degustare, et fortunam experiri meam ? Quum se ille cupere dixisset, collocari jussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrime textili stragulo, magnificis operibus picto : abacosque complures ornavit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximiâ formâ pueros delectos jussit consistere, eosque nutum illius intuentes diligenter ministrare. Aderant unguenta, coronae : incendebantur odores : mensae conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium, e lacunari setâ equinâ aptum, demitti jussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores adspiciebat, nec plenum artis argentum : nec manum porrigebat in mensam : jam ipsae defluebant coronae : denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod jam beatus nollet esse.

Cicero, Tusc., Quaest. v. 20, 21.

« IndietroContinua »