Immagini della pagina
PDF
ePub

proelium expediant. Suos in acervum conjicere sarcinas, et arma aptare, ferroque, non auro, recuperare patriam jubet, in conspectu habentes fana deûm, et conjuges et liberos, et solum patriae deforme belli malis, et omnia, quae defendi repetique et ulcisci fas sit. Instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et naturâ inaequali ; et omnia, quae arte belli secunda suis eligi praepararive poterant, providit. Galli, novâ re trepidi, arma capiunt; irâ magis, quam consilio, in Romanos incurrunt. Jam verterat fortuna, jam deorum opes humanaque consilia rem Romanam adjuvabant. Igitur primo concursu haud majore momento fusi sunt Galli, quam ad Alliam vicerant. Justiore altero deinde proelio ad octavum lapidem Gabinâ viâ, quo se ex fugâ contulerant, ejusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur. Ibi caedes omnia obtinuit: castra capiuntur, et ne nuntius quidem cladis relictus. Dictator, recuperatâ ex hostibus patriâ, triumphans in urbem redit: interque jocos militares, quos inconditos jaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque alter urbis haud vanis laudibus appellabatur.

Livy, V. 48, 49.

XVII.

M. VALERIUS CORVUS.

Cum Romani stationibus quieti tempus tererent, Gallus processit, magnitudine atque armis insignis: quatiensque scutum hastâ quum silentium fecisset, provocat per interpretem unum ex Romanis, qui secum ferro decernat. M. erat Valerius tribunus militum, adolescens, qui, haud indigniorem eo decore se quam T. Manlium ratus, prius sciscitatus consulis voluntatem, in medium armatus processit. Minus insigne certamen humanum numine interposito deorum factum. Nam conserenti jam manum Romano corvus repente in galeâ consedit, in hostem versus quod primo, ut augurium coelo missum, laetus accepit tribunus. Precatus deinde Si divus, si diva esset, qui sibi praepetem misisset, volens propitius adesset. Dictu mirabile, tenuit non solum ales captam semel sedem, sed,

quotiescunque certamen initum est, levans se alis, os oculosque hostis rostro et unguibus appetit: donec territum prodigii talis visu, oculisque simul ac mente turbatum, Valerius obtruncat. Corvus e conspectu elatus orientem petit. Livy, VII. 26.

XVIII.

DREAMS.

Defert ad conjectorem quidam, somniasse se, ovum perdere ex fascia lecti sui cubicularis. Est hoc in Chrysippi libro somnium. Respondit conjector, thesaurum defossum esse sub lecto. Fodit: invenit auri aliquantum, idque circumdatum argento. Misit conjectori, quantulum visum est, de argento. Tum ille, Nihilne, inquit, de vitello? Id enim ei ex ovo videbatur aurum declarasse; reliquum, argentum. Nemone igitur umquam alius ovum somniavit? Cur ergo hic nescio qui thesaurum solus invenit? Quam multi inopes, digni praesidio Deorum, nullo somnio ad thesaurum reperiendum admonentur ? Ergo obscura somnia minime consentanea sunt majestati Deorum. Ad aperta et clara veniamus, quale est de illo interfecto a caupone Megaris: quale de Simonide, qui ab eo, quem humarat, vetitus est navigare : quale etiam de Alexandro: quod a te praeteritum esse miror: Nam, quum Ptolemaeus, familiaris ejus, in praelio telo venenato ictus esset, eoque vulnere summo cum dolore moreretur ; Alexander assidens, somno est consopitus. Tum secundum quietem visus ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre, et simul dicere, quo illa loci nasceretur, (neque is longe aberat ab eo loco) ejus autem esse vim tantam, ut Ptolemaeum facile sanaret. Quum Alexander experrectus narrasset amicis somnium, emisisse, qui illam radiculam quaererent. Quâ inventâ, et Ptolemaeus sanatus dicitur, et multi milites, qui erant eodem genere teli vulnerati.

Cursor ad Olympia proficisci cogitans, visus est in somnis curru quadrigarum vehi. Mane ad conjectorem.

At ille, Vinces, inquit. Id enim celeritas significat et vis equorum. Post idem ad Antiphontem. Is autem, Vincare, inquit, necesse est. An non intelligis, quattuor ante te cucurrisse? Ecce alius cursor: (atque horum somniorum, et talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri.) Sed ad cursorem redeo. Ad interpretem detulit, aquilam se in somnis visum esse factum. At ille, Vicisti. Istâ enim avi volat nulla vehementius. Huic quidem Antipho, Baro, inquit, te victum esse non vides? Ista enim avis insectans alias aves et agitans, semper ipsa postrema est.

Cicero de Divin., II. 65, 70.

XIX.

EASY DEATH THE HIGHEST FAVOUR
GRANTED BY THE GODS.

Deorum immortalium judicia solent in scholis proferre de morte, nec vero ea fingere ipsi, sed Herodoto auctore, aliisque pluribus. Primum Argiae sacerdotis, Cleobis et Biton filii, praedicantur. Nota fabula est. Quum enim illam ad sollemne et statum sacrificium curru vehi jus esset satis longe ab oppido ad fanum, morarenturque jumenta: tunc juvenes ii, quos modo nominavi, veste positâ, corpora oleo perunxerunt, ad jugum accesserunt. Ita sacerdos advecta in fanum, quum currus esset ductus a filiis, precata a Dea dicitur, ut illis praemium daret pro pietate, quod maximum homini dari posset a Deo: post epulatos cum matre adolescentes, somno se dedisse mane inventos esse mortuos. Simili precatione Trophonius et Agamedes usi dicuntur: qui, quum Apollini Delphis templum exaedificavissent, venerantes Deum, petierunt mercedem non parvam quidem operis et laboris sui, nihil certi, sed quod esset optimum homini. Quibus Apollo se id daturum ostendit post ejus diei diem tertium qui ut illuxit, mortui sunt reperti. Judicavisse Deum dicunt, et eum quidem Deum, cui reliqui Dii concessissent, ut praeter ceteros divinaret.

Cicero, Tusc. Disput., I. 47.

XX.

AN ANECDOTE OF HANNIBAL.

Hannibal Carthaginiensis, apud regem Antiochum profugus, facetissime cavillatus est. Ea cavillatio hujuscemodi fuit. Ostendebat Antiochus in campo copias ingentes quas bellum populo Romano illaturus comparaverat convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem. Inducebat enim currus cum falcibus et elephantos cum turribus, equitatumque frenis et ephippiis, monilibus ac phaleris, praefulgentem, Atque ibi rex contemplatione tanti tamque ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit. Et putasne, inquit, satis esse Romanis haec omnia? Tunc Poenus eludens ignaviam militum ejus pretiose armatorum, plane, inquit, satis esse credo Romanis haec, etsi avarissimi sunt. Nihil prorsus neque tam lepide neque tam acerbe dici potuit. Rex enim de numero exercitus quaesiverat: respondit Hannibal de praedâ. Macrobius, Saturnal, II. 2.

XXI.

PECULIAR PEOPLE.

Ex his, qui ultra deserta esse memorantur, Atlantes solem exsecrantur et dum oritur et dum occidit, ut ipsis agrisque pestiferum. Nomina singuli non habent. Non vescuntur animalibus, neque illis in quiete, qualia caeteris mortalibus, visa offeruntur. Troglodytae, nullarum opum domini, strident magis quam loquuntur, specus subeunt, alunturque serpentibus. Apud Garamantas etiam armenta sunt eaque obliquâ cervice pascuntur; nam pronis directa in humum cornua officiunt. Nudi sunt Gamphasantes armorumque omnium ignari: nec vitare sciunt tela nec jacere; ideoque obvios fugiunt, neque aliorum quam quibus idem ingenium est, aut congressus aut colloquia patiuntur. Blemyis capita absunt, vultus in pectore est. Satyris, praeter effigiem, nihil est humani.

Pomponius Mela, I. 8.

XXII.

THE COUNTRY AT THE BACK OF THE

NORTH WIND.

Inde Asiae confinia, nisi ubi perpetuae hiemes sedent et intolerabilis rigor, Scythici populi incolunt. In Asiatico littore primi Hyperborei super Aquilonem Rhipaeosque montes sub ipso siderum cardine jacent: ubi sol non quotidie, ut nobis, sed primum verno aequinoctio exortus autumnali demum occidit: et ideo sex mensibus dies et totidem aliis nox usque continua est. Terra augusta, aprica per se fertilis est. Cultores justissimi et diutius quam ulli mortalium et beatius vivunt. Quippe festo semper otio laeti non bella novere, non jurgia. Habitant lucos silvasque et ubi eos vivendi satietas magis quam taedium cepit, hilares redimiti sertis, semet ipsi in pelagus ex rupe quâdam praecipites dant. Id eis funus est eximium.

Pomponius Mela, III. 5.

XXIII.

THE EGYPTIANS.

Cultores regionum a reliquis mortalibus multum differunt. Mortuos limo obliti plangunt: nec cremare aut fodere fas putant, verum artē medicatos intra penetralia collocant. Lutum inter manus, farinam calcibus subigunt. Forum ac negotia feminae, viri pensa ac domos curant : onera illae humeris, hi capitibus accipiunt. Cum parentes egent, illis necesse est, his liberum alere. Colunt effigies multorum animalium atque ipsa magis animalia; sed alii alia: adeo ut quaedam eorum etiam per imprudentiam interemisse capital sit: et ubi morbo aut forte exstincta sint, sepelire ac lugere sollemne sit. Apis populorum omnium numen est, bos niger, certis maculis insignis et caudâ linguâque aliis dissimilis. Raro nascitur, diesque, quo gignitur, genti maxime festus est. Pomponius Mela, I. 9.

« IndietroContinua »