Immagini della pagina
PDF
ePub

XXIV.

ANECDOTES OF AUGUSTUS.

Augustus Caesar affectavit jocos, salvo tamen majestatis pudorisque respectu : neque ut caderet in scurram. Ajacem tragoediam scripserat eandemque, quod sibi displicuisset, deleverat. Postea Lucius gravis tragoediarum scriptor interrogabat eum quid ageret Ajax ejus. Et ille "in spongiam" inquit “incubuit.”

Idem quum ei quidam libellum trepidus offerret et modo proferret manum, modo retraheret, "putas" inquit “te assem elephanto dare?"

Urbanitas ejusdem innotuit circa Herennium deditum vitiis juvenem, quem quum castris excedere jussisset et ille supplex hac deprecatione uteretur " Quo modo ad patrias sedes revertar? Quid patri meo dicam? respondit "Dic me tibi displicuisse."

Quendam saxo in pugnâ percussum, et notabili cicatrice in fronte, deformem, nimium tamen sua opera jactantem, sic leniter castigavit ; "At tu cum fugies," inquit, nun

quam post te respexeris."

66

Quum audisset inter pueros quos in Syriâ Herodes Rex Judaeorum intra bimatum interfici jussit, filium quoque ipsius esse occisum, ait " Melius est Herodis porcum esse quam filium."

Vatinio in primâ aetate suâ eleganter insultavit. Contusus ille podagrâ, volebat tamen videri discussisse vitium, et mille passus ambulire se gloriabatur. Cui Caesar "non miror" inquit "dies sunt aliquanto longiores."

Sublimis Actiacâ victoriâ revertebatur. Occurrit ei inter gratulantes quidam corvum teneus, quem instituerat haec dicere "Ave, Caesar, Victor, Imperator," Miratus Caesar officiosam avem, viginti millibus nummorum emit. Socius opificis ad quem nihil ex illâ liberalitate pervenerat, affirmavit Caesari habere illum et alium corvum: quem ut afferre cogeretur, rogavit. Allatus corvus verba, quae didicerat, expressit; "Ave, Victor, imperator, Antoni!" Minime iratus Augustus satis duxit jubere illum cum contubernali donativum dividere. Exemplum suto

66

rem pauperem sollicitavit, ut corvum institueret ad parem salutationem. Qui impendio exhaustus, saepe ad avem non respondentem dicere solebat opera et impensa periit." Aliquando tamen corvus dictatam salutationem dicere incepit. Hac auditâ dum transit Augustus, respondit, "satis domi habeo talium salutatorum." Superfuit corvo memoria ut illa quibus dominum querentem solebat audire, verba subtexeret, opera et impensa periit." Ad quod Caesar risit avemque emi jussit tanti quanti nullam ad huc emerat.

66

Macrobius, Saturnal, II. 4.

XXV.

LIFE OF JULIUS CAESAR.

Caesar annum agens sextum decimum, patrem amisit; sequentibusque consulibus, flamen Dialis destinatus, dimissâ Cossutiâ, quae, familiâ equestri, sed admodum dives, praetextato desponsata fuerat, Corneliam, Cinnae quater consulis filiam, duxit uxorem, ex quâ illi mox Julia nata est; neque, ut repudiaret illam, compelli a dictatore Sulla ullo modo potuit. Quare et sacerdotio et uxoris dote et gentiliciis hereditatibus multatus, diversarum partium habebatur: ut etiam discedere e medio, et morbo quartanae aggravante, prope per singulas noctes commutare latebras cogeretur, seque ab inquisitoribus pecuniâ redimere; donec per virgines Vestales perque Mamercum Aemilium et Aurelium Cottam, propinquos et affines suos, veniam impetravit. Satis constat, Sullam, quum deprecantibus amicissimis et ornatissimis viris aliquamdiu denegasset, atque illi pertinaciter contenderent, expugnatum tandem proclamasse, sive divinitus sive aliquâ conjecturâ : Vincerent ac sibi haberent, dummodo scirent, eum, quem incolumem tantopere cuperent, quandoque optimatium partibus, quas secum simul defendissent, exitio futurum: nam Caesari multos Marios inesse. Stipendia prima in Asiâ fecit M. Thermi praetoris contubernio.

Meruit et sub Servilio Isaurico in Ciliciâ, sed brevi tempore. Nam Sullae morte compertâ, Romam propere rediit. Mox, compositâ seditione civili, Cornelium Dolabellam, consularem et triumphalem virum, repetundarum postulavit; absolutoque, Rhodum secedere statuit, et ad declinandam invidiam, et ut per otium ac requiem Apollonio Moloni, clarissimo tunc dicendi magistro, operam daret. Huc dum hibernis jam mensibus trajicit, circa Pharmacusam insulam a praedonibus captus est; mansitque apud eos non sine summâ dignatione prope quadraginta dies, cum uno medico et cubiculariis duobus; nam comites servosque ceteros initio statim ad expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimiserat. Numeratis deinde quinquaginta talentis, expositus in litore, non distulit, quin e vestigio classe deductâ persequeretur abeuntes, ac redactos in potestatem supplicio, quod illis saepe minatus inter jocum fuerat, afficeret. Vastante regiones proximas Mithridate, ne desidere in discrimine sociorum videretur, ab Rhodo, quo pertenderat, transiit in Asiam; auxiliisque contractis et praefecto regis provinciâ expulso, nutantes ac dubias civitates retinuit in fide.

Quaestori ulterior Hispania obvenit; ubi quum Gades venisset, animadversâ apud Herculis templum Magni Alexandri imagine, ingemuit, et quasi pertaesus ignaviam suam, quod nihildum a se memorabile actum esset in aetate, quâ jam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitavit ad captandas quam primum majorum rerum occasiones in Urbe.

Aedilis praeter comitium ac forum basilicasque etiam Capitolium ornavit, porticibus ad tempus exstructis, in quibus, abundante rerum copia, pars apparatûs exponeretur. Venationes autem ludosque et cum collegâ et separatim edidit, quo factum est, ut communium quoque impensarum solus gratiam caperet; nec dissimularet collega ejus M. Bibulus, evenisse sibi, quod Polluci. Ut enim geminis fratribus aedes in foro constituta tantum Castoris vocaretur, ita suam Caesarisque munificentiam unius Caesaris dici. Adjecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus, sed aliquanto paucioribus quam destinaverat paribus.

In B.C. 62, Caesar was Praetor. In B.C. 61, he proceeded as pro-Praetor to the province of Spain, where he distinguished himself in a war with some native tribes. Between his Prætorship and his Consulship the secret coalition was formed known as the 'First Triumvirate' between Caesar, Pompey, at that time the most famous general of the Republic, and Crassus, the wealthiest man in Rome. Each of the three intended, by the aid of the other two, to make himself monarch of Rome,-Pompey being at that time the one of the three who seemed most likely to attain his object. In B.C. 59, owing to the influence of the triumvirate, Caesar was elected Consul, and after serving his year of office in the city was appointed in B.C. 58 to the government of the two provinces of, (1) Gallia Cisalpina, that is, Northern Italy, extending from the Alps as far south as the Trebia on the west, and the Rubicon on the east, and (2) Gallia Transalpina, that is, the south-east portion of Gaul proper, bounded on the east by the Alps, on the north by the Rhone and the Cevennes, on the west by the Cevennes and the Garonne.

Gessit autem novem annis, quibus in imperio fuit, haec fere. Omnem Galliam, quae saltu Pyrenaeo Alpibusque et monte Gebenna fluminibusque Rheno et Rhodano continetur, patetque circuitu ad bis et tricies centum millia passuum, praeter socias ac bene meritas civitates, in provinciae formam redegit, eique quadringenties in singulos annos stipendii nomine imposuit. Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus Romanorum ponte fabricato aggressus, maximis affecit cladibus. Aggressus [est] et Britannos, ignotos antea; superatisque pecunias et obsides imperavit : per tot successus ter, nec amplius, adversum casum expertus est: in Britanniâ, classe vi tempestatis prope absumptâ, et in Gallia, ad Gergoviam legione fusâ ; et in Germanorum finibus, Titurio et Aurunculeio legatis per insidias caesis. Eodem temporis spatio matrem primo, deinde filiam, nec multo post nepotem amisit.

The triumvirate was broken up about the year B.C. 53, partly owing to the death of Crassus in Syria, partly owing to the death of Julia Caesar's daughter, who was married to Pompey, but mainly because of Pompey's jealousy of Caesar.

As Caesar's reputation and influence increased in consequence of his successes in Gaul, Pompey grew more and more jealous of him, and in B.C. 49 procured a decree of the Senate ordering him to lay down his command in the province of Gaul. Shortly afterwards the

tribunes who defended Caesar's cause in his absence were expelled from the city. Filled with virtuous indignation at this outrage, Caesar determined to make war on Pompey and the Senate.

Quum ergo sublatam tribunorum intercessionem, ipsosque Urbe cessisse nunciatum est, praemissis confestim clam cohortibus, ne qua suspicio moveretur, et spectaculo publico per dissimulationem interfuit, et formam, quâ ludum gladiatorium erat aedificaturus, consideravit, et ex consuetudine convivio se frequenti dedit. Deinde post solis occasum, mulis e proximo pistrino ad vehiculum junctis, occultissimum iter modico comitatu ingressus est : et quum, luminibus exstinctis, decessisset viâ, diu errabundus, tandem ad lucem, duce reperto, per angustissimos tramites pedibus evasit; consecutusque cohortes ad Rubiconem flumen, qui provinciae ejus finis erat, paullum constitit; ac reputans, quantum moliretur, conversus ad proximos, Etiam nunc, inquit, regredi possumus: quodsi ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt.

Cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximiâ magnitudine et formâ, in proximo sedens repente apparuit, arundine canens: ad quem audiendum quum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent, interque eos et aeneatores, raptâ ab uno tubâ prosiluit ad flumen, et ingenti spiritu classicum exorsus, pertendit ad alteram ripam. Tunc Caesar, Eatur, inquit, quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Facta alea esto.

Ordo et summa rerum, quas deinceps gessit, sic se habent. Picenum, Umbriam, Etruriam occupavit: et L. Domitio, qui, per tumultum successor ejus nominatus, Corfinium praesidio tenebat, in deditionem redacto atque dimisso, secundum superum mare Brundisium tetendit, quo consules Pompeiusque confugerant, quamprimum transfretaturi. Hos frustra per omnes moras exitu prohibere conatus, Romam iter convertit: appellatisque de republicâ patribus, validissimas Pompeii copias, quae sub tribus legatis, M. Petreio et L. Afranio et M. Varrone, in Hispaniâ erant, invasit, professus ante inter suos, ire se ad exercitum sine duce, et inde reversurum ad ducem sine exercitu. Et obsidione Massiliae, quae sibi in itinere

« IndietroContinua »