Immagini della pagina
PDF
ePub

I.

A CONCISE LETTER.

Tibi gratulor: mihi gaudeo: te amo: tua tueor: a te
amari, et quid agas, quidque agatur, certior fieri volo.
Cicero, Ep. ad. Div.

II.

ASSASSINATION OF MARCELLUS.

B.C. 45.

Etsi scio, non jucundissimum nuntium me vobis alla-
turum, tamen, quoniam casus et natura in nobis dominatur,
visum est faciendum, quoquo modo res se haberet, vos certi-
ores facere. A. d. x. Kal. Jun. quum ab Epidauro Piraeeum
navi advectus essem, ibi Marcellum, collegam nostrum,
conveni, eumque diem ibi consumpsi, ut cum eo essem.
Postero die quum ab eo digressus essem eo consilio, ut ab
Athenis in Boeotiam irem, ille, ut aiebat, supra Maleas in
Italiam versus navigaturus erat. Postridie ejus diei, quum
ab Athenis proficisci in animo. haberem, circiter horâ
decimâ noctis P. Postumius, familiaris eius, ad me
venit, et mihi nuntiavit, M. Marcellum, collegam nos-
trum, post caenae tempus a P. Magio Chilone, familiare
eius, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse,
unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem ;
sperare tamen se, eum vivere posse. Magium seipsum
interfecisse: postea se a Marcello ad me missum esse,
qui haec nuntiaret, et rogaret, ut medicos cogerem.
eoegi, et e vestigio eo sum profectus primâ luce. Quum
non longe a Piraeeo abessem, puer Acidini obviam mihi
venit cum codicillis: in quibus erat scriptum paullo ante
lucem Marcellum diem suum obiisse. Ita vir clarissimus
ab homine taeterrimo acerbissimâ morte est affectus: et

I.

A CONCISE LETTER.

Tibi gratulor: mihi gaudeo: te amo: tua tueor: a te amari, et quid agas, quidque agatur, certior fieri volo. Cicero, Ep. ad. Div.

II.

ASSASSINATION OF MARCELLUS. B.C. 45.

Etsi scio, non jucundissimum nuntium me vobis allaturum, tamen, quoniam casus et natura in nobis dominatur, visum est faciendum, quoquo modo res se haberet, vos certiores facere. A. d. x. Kal. Jun. quum ab Epidauro Piraeeum navi advectus essem, ibi Marcellum, collegam nostrum, conveni, eumque diem ibi consumpsi, ut cum eo essem. Postero die quum ab eo digressus essem eo consilio, ut ab Athenis in Boeotiam irem, ille, ut aiebat, supra Maleas in Italiam versus navigaturus erat. Postridie ejus diei, quum ab Athenis proficisci in animo. haberem, circiter horâ decimâ noctis P. Postumius, familiaris eius, ad me venit, et mihi nuntiavit, M. Marcellum, collegam nostrum, post caenae tempus a P. Magio Chilone, familiare eius, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem ; sperare tamen se, eum vivere posse. Magium seipsum interfecisse postea se a Marcello ad me missum esse, qui haec nuntiaret, et rogaret, ut medicos cogerem. eoegi, et e vestigio eo sum profectus primâ luce. Quum non longe a Piraeeo abessem, puer Acidini obviam mihi venit cum codicillis: in quibus erat scriptum paullo ante lucem Marcellum diem suum obiisse. Ita vir clarissimus ab homine taeterrimo acerbissimâ morte est affectus: et

« IndietroContinua »