Immagini della pagina
PDF
ePub

cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie approbantibus relationem, ac prae se ferentibus quid decreturi 9 essent, Dymaei ac Megalopolitani et quidam Argivorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium, 10 neque mirante ullo nec improbante. nam Megalopolitanos 5 avorum memoria pulsos ab Lacedaemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos, ubicumque servirent, Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam red11 diderat: iam Argivi, praeterquam quod Macedonum reges ab 10 se oriundos credunt, privatis etiam hospitiis familiarique ami12 citia plerique illigati Philippo erant. ob haec concilio, quod inclinaverat ad Romanam societatem iubendam, excesserunt; veniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis. XXIII. ceteri populi Achaeorum cum sen- 15 tentias perrogarentur, societatem cum Attalo ac Rhodiis prae2 senti decreto confirmarunt: cum Romanis quia iniussu populi non poterat rata esse, in id tempus, quo Romam mitti legati 3 possent, dilata est; in praesentia tris legatos ad L. Quinctium mitti placuit, et exercitum omnem Achaeorum ad Corinthum 20 admoveri captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio oppugnante.

E) Die Schlacht bei Scotusa (Kynoskephalae) (Liv. XXXIII, 5—12).

V. Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum movisset, spem nanctus per Timonem principem civitatis prodi urbem, cum paucis equitum levisque armaturae ad muros successit. 25 2 ibi adeo frustrata spes est, ut non certamen modo cum erumpentibus sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

gemacht wurde. 16. praesenti decreto] Mit Attalus, der anwesend war, und den Rhodiern, welche wahrscheinlich bevollmächtigte Gesandte geschickt hatten, trat das Bündniss sofort in Kraft, L. Quinctius dagegen hatte keine Vollmacht, ein solches förmlich abzuschliessen. 20. exercitum] die Achäer hofften sofort von den Römern Korinth zu erhalten (c. 19,5). 23. ad Thebas] Am Pagasäischen Meerbusen. 24. prodi, das Präsens von der sicheren Erwartung. 26. frustrata] die Bürgerschaft war eben so gut macedonisch gesinnt wie auf Euboea und in Ko

repente pedites equitesque in tempore subvenissent. et post- 3 quam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandae in praesentia conatu absistit: ceterum satis 4 gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum comperto, quam 5 in regionem venisset, milites per agros dimissos vallum caedere et parare iubet.

VI. Quinctius postero die vallum secum ferente milite ut paratus omni loco castris ponendis esset, progressus modicum 2 iter, sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum, in 10 qua parte Thessaliae hostis esset quidve pararet, misit. circa 3 Larisam erat rex. certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras movisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit, et quattuor milia fere a Pheris posuit castra. inde postero die cum expediti utrimque ad 4 15 occupandos super urbem tumulos processissent, pari ferme intervallo ab iugo quod capiendum erat, cum inter se conspecti essent, constiterunt, nuntios in castra remissos, qui 5 quid sibi, quoniam praeter spem hostis occurrisset, faciendum esset consulerent, quieti opperientes. et illo quidem die nullo 6 20 inito certamine in castra revocati sunt: postero die circa eosdem tumulos equestre praelium fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii fugati atque in castra compulsi sunt. magnum utrisque impedimentum ad rem gerendam fuit ager 7 'consitus crebris arboribus, hortique ut in suburbanis locis, et 25 coartata itinera maceriis et quibusdam locis interclusa. itaque 8 pariter ducibus consilium fuit excedendi ea regione, et velut

[blocks in formation]

=

Der

nördlichem Fusse Pherae liegt, früher Herrschersitz des Tyrannen Iason und seiner Dynastie. Hafenplatz der Stadt war das 4 Stunden weiter östlich gelegene Pagasae. Vgl. Bursian, Geogr. von Griech. I, 69. 21. non minimum] griech. οὐχ ἥκιστα. Die Form ist ungewöhnlich; fugati entspricht nicht der Wahrheit. Die Macedonier wurden zwar hart bedrängt, zogen sich aber geordnet zurück. Polyb.: τῶν δὲ περὶ τὸν Εὐπόλεμον τὸν Αἰτωλὸν εὐρώστως κινδυνευόν των καὶ συνεκκαλουμένων τοὺς Ιταλικοὺς πρὸς τὴν χρείαν, θλίβε σθαι συνέβαινε τοὺς Μακεδόνας. καὶ τότε μὲν ἐπὶ πολὺν χρόνον ἀκροβολισάμενοι διεχωρίσθησαν εἰς τὰς αὑτῶν παρεμβολάς. 24. hortique] der Quelle Trépɛta verdankt die Stadt die herrlichen Gärten, welche sich noch jetzt im Norden

ex praedicto ambo Scotusam petierunt, Philippus spe frumentandi inde, Romanus, ut praegressus corrumperet hosti fru9 menta. per diem totum, quia colles perpetuo iugo intererant, 10 nullo conspecta inter se loco agmina ierunt. Romani ad Eretriam Phthiotici agri, Philippus super amnem Onchestum po- 5 11 suit castra. ne postero quidem die, cum Philippus ad Melambium quod vocant Scotusaei agri, Quinctius circa Thetidium Pharsaliae terrae posuisset castra, aut hi aut illi, ubi hostis 12 esset, satis compertum habuerunt. tertio die primo nimbus effusus, dein caligo nocti simillima Romanos metu insidiarum 10 tenuit. VII. Philippus maturandi itineris causa, post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit. 2 sed tam densa caligo occaecaverat diem, ut neque signiferi viam nec signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores 3 vagum velut errore nocturno turbaretur. insuper ingressi 15 tumulos qui Cynoscephalae vocantur, relicta ibi statione firma 4 peditum equitumque, posuerunt castra. Romanus eisdem ad Thetidium castris cum se tenuisset, exploratum tamen, ubi hostis esset, decem turmas equitum et mille pedites misit monitos, ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus 20 5 esset, praecaverent. ubi ventum ad insessos tumulos est, pavore mutuo iniecto velut torpentes quieverunt: dein nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab nec6 opinato visu consedit, non diutius certamine abstinuere. principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde sub- 25 sidiis tuentium pulsos aucta. in qua cum haudquaquam pares

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

die Berghügel kam, konnte das Heer nicht weiter marschiren. Dies stimmt mit Polyb.: δυσχρηστούμενος δὲ και τὰ τὴν πορείαν διὰ τὴν ὁμίχλην, βραχὺν τόπον διανύσας τὴν μὲν δύναμιν εἰς χάρακα παρενέβαλε, τὴν δ ̓ ἐφεδρείαν ἀπέστειλε, συντάξας ἐπὶ τοὺς ἄκρους ἐπιβαλεῖν τῶν με ταξὺ κειμένων βουνών (Hügelkette).

22. velut torpentes] ἐπὶ βραχὺ διαταραχθέντες ἀμφότεροι. — 25. lacessita pugna] = ἀκροβολίζεται. - 26. Polyb. XVIII, 4: ἐπειδὴ δὲ κατὰ τὴν συμπλοκὴν οἱ Ρωμαῖοι κατεβαροῦντο καὶ κακῶς ἔπασχον ὑπὸ τῆς τῶν Μακεδόνων εφεδρείας, πέμποντες εἰς τὴν ἑαυτῶν παρεμ βολὴν ἐδέοντο σφίσι βοηθεῖν. ὁ δὲ Τίτος παρακαλέσας τοὺς περὶ τὸν Αρχέδαμον καὶ τὸν Εὐπόλεμον Αἰτωλοὺς καὶ δύο τῶν παρ αὑτοῦ χιλιάρχων ἐξέπεμψε μετὰ πεντακοσίων ἱππέων καὶ δισχιλίων πεζών.

Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent premi sese, quingenti equites et duo milia peditum, maxime Aeto- 7 lorum, cum duobus tribunis militum propere missa rem inclinatam restituerunt, versaque fortuna Macedones laborantes 5 opem regis per nuntios implorabant. rex ut qui nihil minus 8 illo die propter effusam caliginem quam proelium exspectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum missa aliquamdiu inops consilii trepidavit; deinde postquam nuntii 9 instabant, et iam iuga montium detexerat nebula, et in con10 spectu erant Macedones in tumulum maxime editum inter alios compulsi, loco se magis quam armis tutantes, committendam 10 rerum summam in discrimen utcumque ratus, ne partis indefensae iactura fieret, Athenagoram ducem mercede militantium cum omnibus praeter Thracas auxiliis et equitatu Macedonum 15 ac Thessalorum mittit. eorum adventu depulsi ab iugo Romani 12 non ante restiterunt quam in planiorem vallem perventum est. ne effusa detruderentur fuga, plurimum in Aetolis equitibus 13 praesidii fuit. is longe tum optimus eques in Graecia erat: pedite inter finitimos vincebantur. VIII. laetior res quam pro 20 successu pugnae nuntiata, cum alii super alios recurrentes ex proelio clamarent fugere pavidos Romanos, invitum Philippum et cunctabundum et dicentem rem temere fieri, non locum 2 sibi placere, non tempus, perpulit, ut educeret omnes copias in aciem. idem et Romanus, magis necessitate quam occasione 25 pugnae inductus, fecit. dextrum cornu elephantis ante signa 3 instructis in subsidiis reliquit; laevo cum omni levi armatura in hostem vadit, simul admonens cum isdem Macedonibus pugnaturos, quos ad Epiri fauces, montibus fluminibusque 4 saeptos, victa naturali difficultate locorum expulissent acieque 30 expugnassent; cum iis, quos P. Sulpicii prius ductu obsidentes 5 in Eordaeam aditum vicissent. fama stetisse, non viribus Macedoniae regnum. eam quoque famam tandem evanuisse.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

folg des Kampfes wirklich war.
22. rem temere fieri] das Unterneh-
men geschehe übereilt.
23. per-
pulit] Subject ist laetior res nun-
tiata. 25. elephantis, cf. XXXVII,
39, 13.
Polyb. c. 6: τὸ μὲν δε
ξιὸν μέρος ἐκέλευε μένειν κατὰ
χώραν, καὶ τὰ θηρία πρὸ τούτων,
τῷ δ ̓ εὐωνύμῳ μετὰ τῶν εὐζώνων
ἐπῄει σοβαρῶς τοῖς πολεμίοις.
31. in Eordaeam] Oestl. von Lyn-
cestis, südlich von Pelagonien. Cf.
XXXI, 39: inde satis conperto Eor-
dacam petituros Romanos, ad occu-
pandas angustias, ne superare hostes
artis faucibus inclusum aditum pos-

[ocr errors]

6 iam perventum ad suos in ima valle stantes erat, cum adventu exercitus imperatorisque pugnam renovant, impetuque facto 7 rursus avertunt hostem. Philippus cum caetratis et cornu dextro peditum, robore Macedonici exercitus, quam phalangem 8 vocabant, prope cursu ad hostem vadit: Nicanori ex purpura- 5 tis uni, ut cum reliquis copiis confestim sequatur, imperat. 9 primo ut in iugum evasit, et iacentibus ibi paucis armis corporibusque hostium proelium eo loco fuisse pulsosque inde Romanos et pugnari prope castra hostium vidit, ingenti gaudio 10 est elatus: mox refugientibus suis et terrore verso, paulisper 10 11 incertus, an in castra reciperet copias, trepidavit; deinde ut

appropinquabat hostis, et praeterquam quod caedebantur aversi, nec nisi defenderentur servari poterant, ne ipsi quidem in tuto 12 iam receptus erat, coactus nondum adsecuta parte suorum periculum summae rerum facere, equites levemque armaturam, 15 13 qui in proelio fuerant, dextro in cornu locat, caetratos et Macedonum phalangem hastis positis, quarum longitudo impe14 dimento erat, gladiis rem gerere iubet. simul ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam lata acies esset, 20 simul et densari ordines iussit, ut vir viro, arma armis iungerentur. IX. Quinctius eis qui in proelio fuerant inter signa 2 et ordines acceptis tuba dat signum. raro alias tantus clamor dicitur in principio pugnae exortus: nam forte utraque acies simul conclamavere, nec solum qui pugnabant, sed subsidia 25 3 etiam quique tum maxime in proelium veniebant. dextro cornu rex loci plurimum auxilio ex iugis altioribus pugnans vincebat; sinistro tum cum maxime appropinquante phalangis parte, quae novissimi agminis fuerat, sine ullo ordine trepidabatur. 4 media acies, quae propior dextrum cornu erat, stabat specta- 30. 5 culo velut nihil ad se pertinentis pugnae intenta. phalanx

sent, praecessit. 1. in ima valle stantes] wohin sie zurückgedrängt waren, cf. c. 7, 12. 3. cum caetratis] ἀναλαβὼν τοὺς πελταστάς. Deutlicher Polyb. nai tò değiòv τns φάλαγγος. — 11. incertus, ήναγκάζετο βοηθεῖν καὶ κρίνειν ἐκ τοῦ καιροῦ τὰ ὅλα, καίπερ ἔτι τῶν πλείστων μερῶν τῆς φάλαγγος κατὰ πορείαν ὄντων καὶ προσβαινόντων πρὸς τοὺς βουνούς. Polyb. – 17. hastis positis] ἐδόθη παράγγελμα καταβαλοῦσι τὰς σαρίσσας ἐπάγειν. Livius glaubte, diese Worte heissen, die Sarissen wurden abgeworfen; dies ist ein Irrthum. Die Phalan

[blocks in formation]
« IndietroContinua »