Immagini della pagina
PDF
ePub

ne ex medio quidem cornua sua conspicere poterant, nedum extremi inter se conspicerentur, et umor arcus fundasque et iaculorum amenta emollierat. falcatae quoque quadrigae, qui- 5 bus se perturbaturum hostium aciem Antiochus crediderat, in 5 suos terrorem verterunt. armatae autem in hunc maxime 6 modum erant: cuspides circa temonem ab iugo decem cubita exstantis velut cornua habebant, quibus quidquid obvium daretur transfigerent, et in extremis iugis binae circa eminebant 7 falces, altera aequata iugo, altera inferior in terram devexa, 10 illa ut quidquid ab latere obiceretur abscideret, haec ut prolapsos subeuntisque contingeret. item ab axibus rotarum utrimque binae eodem modo diversae deligabantur falces. sic 8 armatas quadrigas, quia si in extremo aut in medio locatae forent, per suos agendae erant, in prima acie, ut ante dictum 15 est, locaverat rex. quod ubi Eumenes vidit, haud ignarus 9 pugnae, et quam anceps esset auxilii genus, si quis pavorem magis equis iniceret quam iusta adoriretur pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et iaculatores cum delectis equitum non confertos sed quam maxime possent dispersos excurrere 20 iubet, et ex omnibus simul partibus tela ingerere. haec velut 10 procella partim volneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternavit equos, ut repente velut effrenati passim incerto cursu ferrentur; quorum inpetus 11 et levis armatura et expediti funditores et velox Cretensis 25 momento declinabant; et eques insequendo tumultum ac pavorem equis camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat, clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adiecto. ita medio inter duas acies campo exiguntur quadrigae; amoto- 12 que inani ludibrio, tum demum ad iustum proelium signo 30 utrimque dato concursum est. XLII. ceterum vana illa res

[ocr errors]

nur in der Nähe den Feind zu suchen hatten. 6. Cuspides etc.] Vgl. Curtius IV, 35: ex summo temone hastae praefixae ferro eminebant, utrimque a iugo ternos direxerant gladios, inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum, aliae deinde falces submissae rotarum orbibus haerebant et aliae in terram demissae, quidquid obvium equis fuisset, amputaturae. Es sind also vorn an der Deichsel (rund herum) Spiesse angebracht, welche unmittelbar den Feind ergreifen u. die Pferde schützen; ebenso befinden sich zwei Spiesse am Ende des Wagens (in extremis iugis), der eine in gleicher Richtung nach dem Joch

[ocr errors]

der Pferde, der andere darunter nach dem Boden zu gerichtet; ferner befinden sich an den Achsen der Räder auf beiden Seiten je zwei Sicheln, deren Spitzen natürlich einander entgegengesetzt auslaufen (diversae). Vgl. Rheinhard tab. XIV, 2. 18. cum delectis equitum] diese baben die Aufgabe, durch die Schnelligkeit ihrer Rosse die Schleuderer zu schützen. 22. consternant equos] da die ganze Wirksamkeit der Sichelwagen auf der Erhaltung der Pferde beruhte, so suchten die Römer hauptsächlich diese zu verwunden oder zu tödten. 28. exiguntur] cf. XXX, 33 fin.

verae mox cladis causa fuit. auxilia enim, quae proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa, et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque ad cataphractos 2 equites. ad quos cum dissipatis subsidiis pervenisset equitatus Romanus, ne primum quidem inpetum sustinuerunt; pars eorum 5 fusi sunt, alii propter gravitatem tegumentorum armorumque 3 oppressi sunt. totum deinde laevum cornu inclinavit; et turbatis auxiliaribus qui inter equitem et quos appellant phalan4 gitas erant, usque ad mediam aciem terror pervenit. ubi semel perturbati ordines et inpeditus intercursu suorum usus 10 praelongarum hastarum - sarisas Macedones vocant intulere signa Romanae legiones, et pila in perturbatos 5 coniecere. ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis et vitare inpetum beluae, et ex transverso aut pilis incessere, aut 15 6 si propius subire posset, gladio nervos incidere. iam media acies fere omnis a fronte prostrata erat, et subsidia circumita ab tergo caedebantur, cum in parte alia fugam suorum et prope iam ad ipsa castra clamorem paventium accepere. 7 namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis 20 nulla subsidia cerneret praeter quattuor turmas equitum, et eas, dum applicant se suis, ripam nudantis, inpetum in eam 8 partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit. nec a fronte tantum instabat, sed circumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, donec fugati equites primum, deinde proximi peditum 25 effuso cursu ad castra conpulsi sunt. XLIII. praeerat castris M. Aemilius tribunus militum, M. Lepidi filius, qui post paucos 2 annos pontifex maximus factus est. is qua fugam cernebat suorum, cum praesidio omni occurrit, et stare primo, deinde redire in pugnam iubebat pavorem et turpem fugam increpans; 30 3 minae exinde erant, in suam perniciem caecos ruere, ni dicto parerent: postremo dat suis signum, ut primos fugientium caedant, turbam insequentium ferro et volneribus in hostem 4 redigant. hic maior timor minorem vicit. ancipiti coacti metu primo constiterunt, deinde et ipsi redierunt in pugnam, et 35 Aemilius cum suo praesidio erant autem duo milia virorum

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

fortium effuse sequenti regi acriter restitit. et Attalus 5 Eumenis frater ab dextro cornu, quo laevum hostium primo inpetu fugatum fuerat, ut ab sinistro fugam suorum et tumultum circa castra vidit, in tempore cum ducentis equitibus 5 advenit. Antiochus postquam et eos, quorum terga modo 6 viderat, repetentis pugnam et aliam et a castris et ex acie adfluentem turbam conspexit, in fugam vertit equum. ita 7 utroque cornu victores Romani per acervos corporum, quos in media maxime acie cumulaverant, ubi et robur fortissimo10 rum virorum et arma gravitate fugam inpediebant, pergunt ad castra diripienda. equites primi omnium Eumenis, deinde 8 et alius equitatus toto passim campo secuntur hostem, et postremos, ut quosque adepti sunt, caedunt. ceterum fugien- 9 tibus maior pestis inde permixtis quadrigis elephantisque et 15 camelis erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur. in castris quoque ingens et maior prope quam in acie caedes 10 est edita: nam et primorum fuga in castra maxime inclinavit, et huius fiducia multitudinis, qui in praesidio erant, pertina20 cius pro vallo pugnarunt. retenti in portis valloque, quae se 11 impetu ipso capturos crediderant, Romani postquam tandem perruperunt, ab ira graviorem ediderunt caedem. XLIV. ad quinquaginta milia peditum caesa eo die dicuntur, equitum quattuor milia; mille et quadringenti capti, et quindecim cum 25 rectoribus elephanti. Romanorum aliquot volnerati sunt; ceçi- 2 derunt non plus trecenti pedites, quattuor et viginti equites; et de Eumenis exercitu quinque et viginti.

Et illo quidem die victores direptis hostium castris cum 3 magna praeda in sua reverterunt; postero die spoliabant cae30 sorum corpora et captivos contrahebant. legati ab Thyatira 4 et Magnesia ab Sipylo ad dedendas urbes venerunt. Antiochus 5 cum paucis fugiens, in ipso itinere pluribus congregantibus se, modica manu armatorum media ferme nocte Sardis contendit. inde, cum audisset Seleucum filium et quosdam amicorum 6 35 Apameam praegressos, et ipse quarta vigilia cum coniuge ac filia petit Apameam Xenoni tradita custodia urbis, Timone Lydiae praeposito; quibus spretis consensu oppidanorum et 7 militum, qui in arce erant, legati ad consulem missi sunt. Asiae civitates in fidem consulis dicionemque populi Romani

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

sese tradebant. Sardibus iam consul erat. eo et P. Scipio ab Elaea, cum primum pati laborem viae potuit, venit. 8 Sub idem fere tempus caduceator ab Antiocho per P. Scipionem a consule petiit impetravitque, ut oratores mittere liceret regi. paucos post dies Zeuxis, qui praefectus Lydiae 5 fuerat, et Antipater fratris filius venerunt. hi prius Eumene convento, quem propter vetera certamina aversum maxime a pace credebant esse, et placatiore eo et sua et regis spe invento, tum P. Scipionem et per eum consulem adierunt.

D) Friede mit Antiochus (Liv. XXXVIII, 38. Polyb. XXII, 26).

10

XXXVIII. Ibi ex decem legatorum sententia foedus in 2 haec fere verba cum Antiocho conscriptum est. „,amicitia regi Antiocho cum populo Romano his legibus et condicionibus esto. ne quem exercitum, qui cum populo Romano sociisve bellum 15 gesturus erit, rex per fines regni sui eorumve qui sub dicione eius erunt transire sinito, neu conmeatu neu qua alia ope 3 iuvato. idem Romani sociique Antiocho et eis qui sub inperio eius erunt praestent. belli gerendi ius Antiocho ne esto cum 4 eis qui insulas colunt, neve in Europam transeundi. excedito 20 urbibus agris vicis castellis cis Taurum montem usque ad Halyn amnem, et ea valle Tauri usque ad iuga, qua in Lycaoniam 5 vergit. ne qua praeter arma efferto ex eis oppidis agris castellisque, quibus excedat; si qua extulit, quo quaeque oportebit, recte restituito. ne militem neu quem alium ex regno Eumenis 25

Sardes. 6. Polyb. XXI, 13: ouzo δὲ πρῶτον μὲν ἔσπευδον ἐντυχεῖν Εὐμένει, διευλαβούμενοι μὴ διὰ τὴν προγεγενημένην παρατριβὴν φιλοτι μότερος ἢ πρὸς τὸ βλάπτειν αὐτούς· εὑρόντες δὲ παρὰ τὴν προσδοκίαν μέτριον αὐτὸν καὶ πρᾶον εὐθέως ἐγίγνοντο περὶ τὴν κοινὴν ἔντευξιν.

11. Ibi] zu Apamea. Der Friedensvertrag stimmt bei Livius fast vollständig mit Polyb. XXII, 26 überein. Polybius scheint die Urkunde vor Augen gehabt zu haben, denn er sagt: ὑπὲρ ὧν (τῶν συνθη κῶν οὐδὲν ἂν δέοι πλείω διατί θεσθαι λόγον, ἀλλ ̓ ἐξ αὐτῶν τῶν ἐγγράπτων ποιεῖσθαι τὰς διαλύGELS. Der Friedenstractat stimmt im Wesentlichen überein mit den von P. Scipio festgesetzten Prälimina

[blocks in formation]

recipito. si qui earum urbium cives, quae regno abscedunt, 6 cum rege Antiocho intraque fines regni eius sunt, Apameam omnes ante diem certam redeunto. qui ex regno Antiochi 7 apud Romanos sociosque nunc sunt, eis ius abeundi manendi

5 que esto. servos seu fugitivos seu bello captos, seu quis 8

liber captus aut transfuga erit, reddito Romanis sociisque. elephantos tradito omnis, neque alios parato. tradito et naves longas armamentaque earum; neu plures quam decem naves tectas neve plures quam* naves actuarias, quarum nulla plus quam 10 triginta remis agatur, habeto, neve (monerem) ex belli causa, quod ipse illaturus erit. ne navigato citra Calycadnum neu 9 Sarpedonium promunturia, extra quam si qua navis pecuniam in stipendium aut legatos aut obsides portabit. milites mercede 10 conducendi ex eis gentibus, quae sub dicione populi Romani 15 sunt, Antiocho regi ius ne esto, ne voluntarios quidem recipiendi. Rhodiorum sociorumve quae aedes aedificiaque intra 11 fines regni Antiochi sunt, quo iure ante bellum fuerunt, eo Rhodiorum sociorumve sunto. si quae pecuniae debentur, earum exactio esto. si quid ablatum est, id conquirendi cognoscendi 12 20 repetendique item ius esto. si quas urbes, quas tradi oportet, ii tenent quibus Antiochus dedit, et ex eis praesidia deducito, utique recte tradantur curato. argenti probi talenta Attica 13 duodecim milia dato intra duodecim annos pensionibus aequis

talentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus 25 pendat, et tritici quingenta quadraginta milia modium. Eumeni regi talenta trecenta quinquaginta intra quinquennium 14 dato; et pro frumento, quod aestimatione fit, talenta centum viginti septem. obsides Romanis viginti dato, et triennio 15

Kunstwerke etc.

=

-

*

1. abscedunt] abgetreten werden. 2. cum rege = μετὰ δυνάμεώς εἰσιν Αντιόχου bei Pol. 9. tectas neve plures quam naves] die Zahl ist nicht zu bestimmen, da die betreffende Stelle auch bei Polyb. nicht vollständig erhalten zu sein scheint. Uebrigens ist das ganze Lemma Ergänzung von Madvig. 10. neve monerem ex] die Stelle ist bei Livius und Polyb. verdorben. Vielleicht: neve ullum lembum remis XVI. 11. Calycadnum] Fluss u. Vorgebirge in Cilicien; nicht weit von der Mündung des Flusses ist das Vorgebirge Sarpedonium. 12. extra quam si gehört der Gesetzessprache an, cf. III p. 20, 14.

17. eo Rhodiorum] unter den

selben Rechtsverhältnissen sollen
diese Grundstücke den Rhodiern
verbleiben. Diese hatten also nach
bestimmt geregelten Verhältnissen
das Recht gehabt, sich in Syrien
anzukaufen.
19. cognoscere, als
Eigenthum anerkennen, beanspru-
chen. 21. quibus Antiochus dedit]
Nach alter Persischer Sitte, cf. Ne-
pos Them. 10. · 22. talenta Attica]
Vgl. Hultsch, Metrologie p. 143.
27. quod aestimatione fit] denn
(soviel) so gross ist die Summe nach
dem Geldwerthe. Für die Ver-
gleichung mit Polybius ist zu be-
achten, dass der Text dieses Schrift-
stellers nur in einem Fragment,
also nicht vollständig erhalten ist,
wobei immer die Möglichkeit bleibt,
dass Livius noch aus anderen Quel-

« IndietroContinua »