Immagini della pagina
PDF
ePub

consules raptim confecto dilectu maturius quam constituerant exire in provincias coegerunt ea mente, ut uterque hostem in sua provincia contineret, neque coniungi aut conferre in unum 4 vires pateretur. plurimum in eam rem adiuvit opinio Hannibalis, quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem 5 crediderat, recordando, quae ipse in transitu nunc Rhodani nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque 5 menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat. ea tardius movendi ex hibernis causa 6 fuit. ceterum Hasdrubali et sua et aliorum spe omnia celeriora 10 atque expeditiora fuere. non enim receperunt modo Arverni eum deincepsque aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam 7 secutae sunt ad bellum. et cum per munita pleraque transitu fratris, quae antea invia fuerant, ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine perviis Alpibus factis inter mitiora iam 15 8 transibat hominum ingenia. invisitati namque antea alienigenis, nec videre ipsi advenam in sua terra adsueti, omni generi humano insociabiles erant. et primo ignari, quo Poenus per-. geret, suas rupes suaque castella et pecorum hominumque 9 praedam peti crediderant: fama deinde Punici belli, quo duo- 20 decimum annum Italia urebatur, satis edocuerat viam tantum Alpes esse, duas praevalidas urbes, magno inter se maris terrarumque spatio discretas, de imperio et opibus certare. 10 hae causae aperuerant Alpes Hasdrubali. ceterum quod cele11 ritate itineris profectum erat, id mora ad Placentiam, dum 25 12 frustra obsidet magis quam oppugnat, conrupit. crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terro

[ocr errors]

exerc.] Er hatte nur 2 Legionen.
2. uterque hostem] Nero zieht gegen
Hannibal, der bei Grumentum in
Lucanien stand, Livius gegen Has-
drubal, um sich zu gleicher Zeit
auf das Heer des Prätors L. Por-
cius in Gallien und des C. Teren-
tius in Etrurien zu stützen.
4. opinio erroris opinio, Irrthum,
falsche Annahme. 8. exhausisset]
pericula, labores etc. 10. celeriora]
Hasdr. war noch im Herbst 208
nach Gallien gekommen, hatte hier
im Winter sein Heer verstärkt und
zog nun frühzeitig 207 über die
Alpen. Zon. IX, 8: ở tỘ xun
συσκευασάμενος ὁ μὲν (Hasdr.) ὥρ
μητο, οἱ δὲ συστράτηγοι αὐτοῦ ἀσχο
λίαν τῷ Σκιπίωνι παρεῖχον, ὥστε
μὴ τὸν Ασδρούβαν ἐπιδιώξαι.

[blocks in formation]

rem ceteris ratum iniecturum. non ipsum solum ea oppugnatio impediit, sed Hannibalem post famam transitus eius tanto spe 13 sua celeriorem iam moventem ex hibernis continuerat, quippe reputantem non solum, quam lenta urbium oppugnatio esset, 14 5 sed etiam, quam ipse frustra eandem illam coloniam ab Trebia victor regressus temptasset.

XLIII. Inter haec ab Hasdrubale, postquam a Placentiae obsidione abscessit, quattuor Galli equites, duo Numidae cum litteris missi ad Hannibalem cum per medios hostes totam 10 ferme longitudinem Italiae emensi essent, dum Metapontum 2 cedentem Hannibalem secuntur, incertis itineribus Tarentum delati a vagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q. Claudium propraetorem deducuntur. eum primo incertis inplicantes 3 responsis, ut metus tormentorum admotus fateri vera coegit, 15 edocuerunt litteras se ab Hasdrubale ad Hannibalem ferre. cum iis litteris, sicut erant, signatis L. Verginio tribuno mili- 4 tum ducendi ad Claudium consulem traduntur. duae simul 5

turmae Samnitium praesidii causa missae. qui ubi ad consulem pervenerunt, litteraeque lectae per interpretem sunt, et 20 ex captivis percunctatio facta, tum Claudius non id tempus 6 esse rei publicae ratus, quo consiliis ordinariis provinciae suae quisque finibus per exercitus suos cum hoste destinato ab senatu bellum gereret: audendum aliquid inprovisum, inopi- 7 natum, quod coeptum non minorem apud cives quam hostes 25 terrorem faceret, perpetratum in magnam laetitiam ex magno metu verteret. litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis 8 simul et ipse patres conscriptos quid pararet edocet, et ut, cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat, legionem a Capua Romam arcessant, dilectum Romae habeant, 9

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant. haec senatui 10 scripta. praemissi item per agrum Larinatem Marrucinum Frentanum Praetutianum, qua exercitum ducturus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratos militi ad vescendum in viam deferrent, equos iumentaque alia producerent, 5 11 ut vehiculorum fessis copia esset. ipse de toto exercitu civium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites; pronuntiat occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in ea praesidium velle, ut ad iter parati 12 omnes essent. profectus nocte flexit in Picenum. et consul 10 quidem quantis maximis itineribus poterat ad conlegam ducebat relicto Q. Catio legato, qui castris praeesset.

XLIV. Romae haud minus terroris ac tumultus erat, quam fuerat quadriennio ante, cum castra Punica obiecta Romanis moenibus portisque fuerant. neque satis constabat animis, 15 tam audax iter consulis laudarent vituperarentne: apparebat, 2 quo nihil iniquius est, ex eventu famam habiturum. castra prope Hannibalem hostem relicta sine duce cum exercitu, cui 3 detractum foret omne quod roboris, quod floris fuerit; et consulem in Lucanos ostendisse iter, cum Picenum et Galliam 20 peteret, castra relinquentem nulla alia re tutiora quam errore hostis, qui ducem inde atque exercitus partem abesse ignoraret. 4 quid futurum, si id palam fiat, et aut insequi Neronem cum sex milibus armatorum profectum Hannibal toto exercitu velit, aut castra invadere praedae relicta sine viribus, sine imperio, 25. 5 sine auspicio? veteres eius belli clades, duo consules proximo. anno interfecti terrebant. et ea omnia accidisse, cum unus

[ocr errors]

[ocr errors]

drubals. 1. ad Narniam] um den
Pass (fauces Umbriae) an der aus
Umbrien nach Rom führenden via
Flaminia zu decken, wenn etwa
Hasdrubal oder Hannibal sich durch-
schlagen sollten.
4. paratos mi-
liti ad vescendum] Nicht etwa, wie
sonst, Getraide oder Mehl etc.
10. et consul quidem] die Gefahr
war nicht zu gross, da die Römer
in Unteritalien ausser den zurück-
gelassenen Truppen des Consuls
immer noch 3 Legionen zur Ver-
fügung hatten (der Proconsul Q.
Fulvius und C. Hostilius), stark ge-
nug, um Hannibal zu beschäftigen.
Und hätte Hannibal folgen können,
so war sein Marsch viel schwieriger
und langsamer als der des Consuls,
dem jede Unterstützung der Bundes-
genossen zur Verfügung stand.

14. quadriennio ante] Im J. 211,

[ocr errors]

17. faum Capua zu entsetzen. mam habiturum] Vgl. Cic. ad Fam. I, 7, 5 sed haec sententia sic nobis probabatur, ut ex eventu homines de tuo consilio existimaturos videremus: si cecidisset, ut volumus et optamus, omnes te et sapienter et fortiter, sin aliquid esset offensum, eosdem illos et cupide et temere fecisse dicturos. .... redeoque ad illud, quod initio scripsi, totius facti tui iudicium non tam ex consilio tuo quam ex eventu homines esse facturos. 21. Einfacher: errore hostis (Täuschung des Feindes) tutiora quam ulla alia re, oder: nulla alia re magis tuta quam etc. 26. duo consules] die beiden Consuln M. Claudius Marcellus und T. Quinctius Crispinus wurden zwischen Venusia und Bantia von Hannibal in einen Hinter

imperator unus exercitus hostium in Italia esset: nunc duo bella Punica facta, duos ingentes exercitus, duos prope Hannibales in Italia esse. quippe et Hasdrubalem patre eodem 6 Hamilcare genitum, aeque impigrum ducem, per tot annos in 5 Hispania Romano exercitatum bello, gemina victoria insignem duobus exercitibus cum clarissimis ducibus deletis.

nam iti- 7

neris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse; quippe in iis locis hunc coegisse exercitum, quibus ille 8 10 maiorem partem militum fame ac frigore, quae miserrima mortis genera sint, amisisset. adiciebant etiam periti rerum 9 Hispaniae, haud cum ignoto eum duce C. Nerone congressurum, sed quem in saltu impedito deprensus forte haud secus quam puerum conscribendis fallacibus condicionibus pacis frustratus 15 elusisset. omnia maiora etiam vero praesidia hostium, minora 10 sua, metu interprete semper in deteriora inclinato, ducebant.

XLV. Nero postquam tantum intervalli ab hoste fecerat, ut detegi consilium satis tutum esset, paucis milites adloquitur. negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re ipsa 2 20 tutius fuisse quam suum. ad certam eos se victoriam ducere: 3 quippe ad quod bellum conlega non ante, quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu copiae fuissent maiores instructioresque, quam si adversus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eo ipsos quantumcumque virium momentum 25 addiderint, rem omnem inclinaturos. auditum modo in acie 4 nam ne ante audiretur, daturum operam alterum consulem et alterum exercitum advenisse haud dubiam victoriam

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

5 facturum. famam bellum conficere, et parva momenta in spem metumque impellere animos. gloriae quidem ex re bene gesta 6 partae fructum prope omnem ipsos laturos: semper quod postremum adiectum sit, id rem totam videri traxisse. cernere ipsos quo concursu, qua admiratione, quo favore hominum iter 5 7 suum celebretur. et hercule per instructa omnia ordinibus virorum mulierumque undique ex agris effusorum, inter vota et preces et laudes ibant: illos praesidia rei publicae, vindices urbis Romanae imperiique appellabant; in illorum armis dextrisque suam liberorumque suorum salutem ac libertatem 10 8 repositam esse. deos omnes deasque precabantur, ut illis faustum iter felixque pugna et matura ex hostibus victoria esset, damnarenturque ipsi votorum, quae pro iis suscepissent, 9 ut, quem ad modum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies laeti ovantibus victoria obviam irent. invitare 15 10 inde pro se quisque et offerre et fatigare precibus, ut, quae ipsis iumentisque usui essent, ab se potissimum sumerent; benigne omnia cumulata dare. modestia certare milites, ne 11 quid ultra usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis discedere nec subsistere cibum capientes; diem ac noctem 20 ire; vix quod satis ad naturale desiderium corporum esset, 12 quieti dare. et ad conlegam praemissi erant qui nuntiarent adventum percunctarenturque, clam an palam, interdiu an noctu venire sese vellet, isdem an aliis considere castris. nocte clam intrare melius visum est.

25

XLVI. Tessera per castra ab Livio consule data erat, ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes 2 peditem acciperet: neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis adventum alterius consulis sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat, quod Claudianus 30 exercitus nihil fere praeter arma secum in expeditionem tulerat.. 3 ceterum in ipso itinere auctum voluntariis agmen erat, offe

die Nachricht allein etc. 2. gloriae quidem] den Ruhm aber, wenn auch ihre Kräfte an Zahl nicht so stark seien. Cf. Näg. Stil. p. 543. 6. per instructa omnia] durch lauter Reihen, die gleichsam Spalier bildeten. - 13. damnarenturque] dass sie durch glückliche Ereignisse gezwungen werden möchten zur Erfüllung der Gelübde. 15. ovantibus victoria, wie I, p. 11, 12: duplici_victoria ovantem Romulum. Die Rückkehr der Sieger musste ein Triumphzug werden. 20. subsistere] Halt machen, zurück bleiben.

Warum nicht nisi cibum capientes? Ueber den Infin. histor. vgl. zu I p. 65, 12.

26. Tessera] Holztäfelchen, auf denen die Parole stand, dienten zugleich dazu, um Befehle und Anzeigen an die einzelnen Abtheilungen gelangen zu lassen; cf. IX, 32 extemplo tesseram dari iubet, ut prandeat miles firmatisque cibo viribus arma capiat. Vgl. Mommsen, Forsch. I, 342. 28. dilatari] ampliari. opus esse sei nicht zweckmässig. 30. tendentium] intr. unter Zelten lagern.

=

[ocr errors]
[ocr errors]

fu

« IndietroContinua »