Immagini della pagina
PDF
ePub

bant; parique periculo, sed fama impari, boni atque ignavi

erant.

LVIII. Dum apud Zamam sic certatur, Jugurtha ex improviso castra hostium cum magna manu invadit: 1remissis, qui in præsidio erant, et omnia magis quam prælium exspectantibus, portam irrumpit.. At nostri, repentino metu perculsi, sibi quisque pro moribus consulunt: alii fugere, alii arma capere; magna pars vulnerati aut occisi. Ceterum ex omni multitudine non amplius quadraginta, memores nominis Romani, grege facto, locum cepere paulo quam alii editiorem, neque inde maxima vi depelli quiverunt, sed tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrari: sin Numidæ propius accessissent, ibi vero virtutem ostendere, et eos maxima vi cædere, fundere atque fugare. Interim Metellus, quum acerrime rem gereret, clamorem hostilem a tergo accepit: dein, converso equo, animadvertit fugam ad se versum fieri; quæ res indicabat populares esse. Igitur equitatum omnem ad castra propere mittit, ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum; eumque lacrymans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, 'ne quam contumeliam remanere in exercitu victore, neve hostes inultos abire sinat.' Ille brevi mandata efficit. At Jugurtha munimento castrorum impeditus, quum alii super vallum præcipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes officerent, multis amissis, in loca munita sese recepit. Metellus, infecto negotio, postquam nox aderat, in castra cum exercitu revertitur.

4

3

LIX. Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, 'qua regis adventus erat, pro castris agitare jubet; portas et proxima loca tribunis dispertit; deinde ipse pergit ad oppidum, atque, ut superiore die, murum aggreditur. Interim Jugurtha ex occulto repente nostros invadit: qui in proximo locati fuerant, paulisper territi perturbantur; reliqui cito

3

4

subveniunt. Neque diutius Numidæ resistere quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent. * Quibus illi freti, non, ut equestri prœlio solet, sequi, dein cedere, sed adversis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem: ita expeditis peditibus suis. hostes pene victos dare.

1

LX. Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. Ubi quisque legatus aut tribunus curabat, 1 eo acerrime niti ; neque alius in alio magis quam in sese spem habere: pariterque oppidani agere: oppugnare, aut parare omnibus. locis: avidius alteri alteros sauciare, quam semet tegere: clamor permixtus hortatione, lætitia, gemitu, item strepitus armorum ad cœlum ferri, tela utrimque volare. Sed illi, qui monia defensabant, ubi hostes paulum modo pugnam remiserant, intenti prælium equestre prospectabant: eos, uti quæque Jugurthæ res erant, lætos modo, modo pavidos animadverteres; ac sicuti audiri a suis aut cerni possent, monere alii, alii hortari, aut manu significare, aut niti corporibus, et ea huc et illuc, quasi vitabundi aut jacientes tela, agitare.Quod ubi Mario cognitum est (nam is in ea parte curabat), consulto lenius agere, ac diffidentiam rei simulare; pati Numidas sine tumultu regis prælium visere. Ita, illis studio suorum adstrictis, repente magna vi murum aggreditur; et jam scalis egressi milites prope summa ceperant, quum oppidani concurrunt, lapides, ignem, alia præterea tela ingerunt. Nostri primo resistere; deinde, ubi unæ atque alteræ scale comminutæ, qui supersteterant, afflicti sunt; ceteri quoquo modo potuere, pauci integri, magna pars vulneribus confecti abeunt. Denique utrimque prælium nox diremit.

6

5

LXI. Metellus postquam videt frustra inceptum, neque oppidum capi, neque Jugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere, et jam æstatem exactam esse, ab Zama discedit, et in his urbibus, quæ ad se defecerant, satisque

2

munitæ loco aut moenibus erant, præsidia imponit: ceterum exercitum in provinciam, quæ proxima est Numidiæ, hiemandi gratia collocat. Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriæ concedit; sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere, et eorum perfidia pro armis uti parat. Igitur Bomilcarem, qui Romæ cum Jugurtha fuerat, et inde, vadibus datis, clam de Massivæ nece judicium fugerat, quod ei per maximam amicitiam maxima copia fallendi erat, multis pollicitationibus aggreditur. Ac primo efficit, uti ad se colloquendi gratia occultus veniat : dein fide data, si Jugurtham vivum aut necatum sibi tradidisset, fore, ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet,' facile Numidæ persuadet, quum ingenio infido, tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per conditiones ad supplicium trade

retur.

1

3

LXII. Is, ubi primum opportunum fuit, Jugurtham anxium ac miserantem fortunas suas accedit; monet atque lacrymans obtestatur, 'uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optime merenti provideat: omnibus præliis sese victos, agrum vastatum, multos mortales captos, occisos, regni opes comminutas esse: satis sæpe jam et virtutem militum et fortunam tentatam: caveat, ne, illo cunctante, Numidæ sibi consulant.' His atque talibus aliis ad deditionem regis animum impellit. Mittuntur 2 ad imperatorem legati, qui Jugurtham imperata facturum' dicerent, ac sine ulla pactione sese regnumque suum in illius fidem tradere.' Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis arcessi jubet eorum atque aliorum, quos idoneos ducebat, consilium habet. Ita more majorum ex consilii decreto per legatos Jugurtha imperat argenti pondo ducenta millia, elephantos omnes, equorum et armorum aliquantum. Quæ postquam sine mora facta sunt, jubet omnes perfugas vinctos adduci.' Eorum magna pars, ut

56

4

7

6

jussum erat, adducti; pauci, quum primum deditio cœpit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant. Igitur Jugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, quum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur, rursus cœpit flectere animum suum, et ex mala conscientia digna timere. Denique multis diebus per dubitationem consumptis, quum modo tædio rerum adversarum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque præsidiis nequidquam perditis, de integro bellum sumit. Et Romæ senatus de provinciis consultus 10 Numidiam Metello de

8

creverat.

9

2

1

LXIII. Per idem tempus Uticæ forte 1C. Mario per hostias dis supplicanti 'magna atque mirabilia portendi' haruspex dixerat: 'proinde, quæ animo agitabat, fretus dis ageret; fortunam quam sæpissime experiretur, cuncta prospere eventura.' At illum jam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum præter vetustatem familiæ alia omnia abunde erant, industria, probitas, militiæ magna scientia, animus belli ingens, domi modicus, libidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriæ avidus. Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum ætas militiæ patiens fuit, stipendiis faciundis, non Græca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artes bonas integrum ingenium brevi adolevit. Ergo ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem ejus ignorantibus, facile notus per omnes tribus declaratur. Deinde ab eo magistratu alium post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, uti ampliore quam gerebat, dignus haberetur. Tamen is ad id locorum talis vir (nam postea ambitione præceps datus est) consulatum appetere non audebat : etiam tum alios magistratus plebes, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat.

7

6

8

2

Novus nemo tam clarus, neque tam egregius factis erat, quin is indignus illo honore et quasi pollutus haberetur.

3

5

1

6

LXIV. Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello 1petundi gratia missionem rogat. Cui quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum. Itaque primum, commotus insolita re, mirari ejus consilium, et quasi per amicitiam monere, 'ne tam prava inciperet, neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus cupiunda esse; debere illi res suas satis placere: postremo caveret id petere a populo Romano, quod illi jure negaretur.' Postquam hæc atque alia talia dixit, neque animus Marii flectitur, respondit, ubi primum potuisset 'per negotia publica, facturum sese, quæ peteret.' Ac postea sæpius eadem postulanti fertur dixisse, 'ne festinaret. abire; satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum.' Is eo tempore contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter viginti: quæ res Marium quum pro honore, quem affectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat. Ita cupidine atque ira, pessimis consultoribus, grassari, neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret: milites, quibus in hibernis præerat, laxiore imperio quam antea habere: apud negotiatores, quorum magna multitudo Utica erat, criminose, simul et magnifice de bello loqui: dimidia pars exercitus. si sibi permitteretur, paucis diebus Jugurtham in catenis. habiturum ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis. et regiæ superbiæ imperio nimis gauderet.' Quæ omnia illis eo firmiora videbantur, quod diuturnitate belli res familiares corruperant, et animo cupienti nihil satis festi

natur.

8

7

6

6

LXV. Erat præterea in exercitu nostro Numida quidam, nomine Gauda, Manastabalis filius, Masinissæ nepos,

« IndietroContinua »