Immagini della pagina
PDF
ePub

itinere fessis omnibus, Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, quum equites Mauri nuntiant Jugurtham circiter duum millium intervallo ante eos consedisse. Quod postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros invadit: credere se proditos a Voluce et insidiis circumventos: ac " fuere, qui dicerent manu vindicandum, neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum.

Б

6

CVII. At Sulla, quamquam eadem existimabat, tamen ab injuria Maurum prohibet. Suos hortatur, ' uti fortem animum gererent: sæpe ante paucis strenuis adversum multitudinem bene pugnatum : 'quanto sibi in prœlio minus pepercissent, tanto tutiores fore: nec quemquam decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maximo metu nudum et cæcum corpus ad hostes vertere.' Deinde Volucem, quoniam hostilia faceret, Jovem maximum obtestatus, ut sceleris atque perfidiæ Bocchi testis adesset, ex castris abire jubet. Ille lacrymans orare, 'ne ea crederet: nihil dolo factum, ac magis calliditate Jugurthæ, 'cui, videlicet speculanti, iter suum cognitum esset. Ceterum, quoniam neque ingentem multitudinem haberet, et spes opesque ejus ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, quum ipse filius testis adesset: 'quare optimum factu videri, per media ejus castra palam transire : sese, vel præmissis, vel ibidem relictis Mauris, solum cum Sulla iturum.' Ea res, ut in tali negotio, probata: ac statim profecti, quia de improviso acciderant, dubio atque hæsitante Jugurtha, incolumes transeunt. Deinde paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est.

4

6

7

CVIII. Ibi cum Boccho Numida quidam, Aspar nomine, 'multum et familiariter agebat; præmissus ab Jugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator, et subdole speculatum Bocchi consilia: præterea Dabar, Massugrada filius, ex gente Masinissæ, ceterum materno genere impar (nam pater ejus ex concubina ortus erat), Mauro ob ingenii

3

2

multa bona carus acceptusque. Quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus, illico ad Sullam nuntiatum mittit, 'paratum sese facere, quæ populus Romanus vellet colloquio diem, locum, tempus ipse delegeret; consulta sese omnia cum illo integra habere: neu Jugurthæ legatum pertimesceret; quo res communis licentius gereretur; nam ab insidiis ejus aliter caveri nequivisse.' Sed ego comperior Bocchum 'magis Punica fide, quam ob ea, quæ prædicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis attinuisse, multumque cum animo suo volvere solitum, Jugurtham Romanis, an illi Sullam traderet: libidinem adversum nos, metum pro nobis suasisse.

2

16

CIX. Igitur Sulla respondit, pauca coram Aspare locuturum; cetera occulte, aut nullo aut quam paucissimis præsentibus;' simul edocet, quæ sibi responderentur. Postquam, sicuti voluerat, congressi, dicit 'se missum a consule venisse quæsitum ab eo, pacem an bellum agitaturus foret.' Tum rex, uti præceptum fuerat,' post diem decimum redire' jubet; ac nihil etiam nunc decrevisse, sed illo die responsurum' dein ambo in sua castra digressi. Sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte arcessitur ab utroque tantummodo fidi interpretes adhibentur ; præterea Dabar internuntius, *sanctus vir et ex sententia ambobus. Ac statim sic rex incipit:

2

36

166

CX. Nunquam ego ratus sum fore, uti rex maximus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem. Et, mehercule, Sulla, ante te cognitum, multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigui. * Id imminutum, quod ceteri dolere solent, ego lætor: fuerit mihi eguisse aliquando amicitiæ tuæ, qua apud animum meum nihil carius habeo. Id adeo experiri licet: arma, viros, pecuniam, postremo quidquid animo libet, sume, utere: et, quoad vives, nunquam tibi reditam gratiam putaveris; semper apud me integra erit: denique nihil, me

3

4

sciente, frustra voles. Nam, ut ego existimo, regem armis quam munificentia vinci minus flagitiosum est. Ceterum de re publica vestra, cujus curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci, neque factum unquam volui fines meos adversum armatos armis tutatus sum. Id omitto, quando vobis ita placet: gerite quod vultis cum Jugurtha bellum. Ego flumen Mulucham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar, neque id intrare Jugurtham sinam. Præterea, si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis."

26

3

CXI. Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et 1 de communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefecit, quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam amplius armis valuissent, non in gratiam habituros; faciundum aliquid, quod illorum magis quam sua retulisse videretur. Id adeo in promptu esse, quoniam Jugurthæ copiam haberet: quem si Romanis tradidisset, fore, uti illi plurimum deberetur; amicitiam, fœdus, Numidiæ partem, quam nunc peteret, tunc ultro adventuram.' Rex primo negitare: affinitatem, cognationem, præterea fœdus intervenisse: ad hoc metuere, ne, fluxa fide usus, popularium animos averteret, quîs et Jugurtha carus, et Romani invisi erant.' Denique sæpius fatigatus, lenitur, et ex voluntate Sullæ omnia se facturum' promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cujus Numida, defessus bello, avidissimus, quæ utilia visa, constituunt. Ita, composito

dolo, digrediuntur.

16

CXII. At rex postero die Asparem, Jugurtha legatum, appellat, dicitque sibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse conditionibus bellum poni: quamobrem regis sui sententiam exquireret.' Ille lætus in castra Jugurthæ venit. Deinde, ab illo cuncta edoctus, properato itinere, post diem octavum redit ad Bocchum, et ei denuntiat 'Jugurtham cupere omnia, quæ imperarentur, facere, sed Mario parum

3

confidere sæpe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse. Ceterum Bocchus, si ambobus consultum, et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus, quasi de pace, in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet. Quum talem virum in potestatem habuisset, tum fore, uti jussu senatus populique Romani foedus fieret: neque hominem nobilem, non sua ignavia sed ob rem publicam in hostium potestate, relictum iri.'

4

CXIII. Hæc Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit: ceterum dolo an vere cunctatus, parum comperimus sed plerumque regiæ voluntates, ut vehementes, sic mobiles, sæpe ipsæ sibi adversa. Postea, tempore et loco constituto, in colloquium uti de pace veniretur, Bocchus. Sullam modo, modo Jugurtha legatum appellare, 2 benigne habere, idem ambobus polliceri: illi pariter læti, ac spei bonæ pleni esse. Sed nocte ea, quæ proxima fuit ante diem colloquio decretum, Maurus, adhibitis amicis, ac statim, immutata voluntate, remotis, dicitur secum ipse multa agitavisse, vultu corporis pariter atque animo varius: quæ scilicet, tacente ipso, occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam arcessi jubet, et ex ejus sententia Numidæ insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit, et ei nuntiatum est Jugurtham haud procul abesse; cum paucis amicis et quæstore nostro, quasi obvius honoris causa, procedit in tumulum facillimum visu "insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat, accedit; ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati: Jugurtha Sullæ vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus est.

1

4

2

CXIV. Per idem tempus adversum Gallos, ab ducibus nostris Q. Cæpione et Cn. Manlio male pugnatum: quo metu Italia omnis contremuerat. Illique et inde usque ad nostram memoriam Romani sic habuere: alia omnia virtuti suæ prona esse; cum Gallis pro salute, non pro

[ocr errors]

3

gloria, certare.' Sed postquam bellum in Numidia confectum, et Jugurtham Romam vinctum adduci nuntiatum est, Marius consul absens factus, et ei decreta provincia Gallia: isque calendis Januariis magna gloria consul triumphavit. Ea tempestate spes atque opes civitatis in illo. sitæ.

5

« IndietroContinua »