Immagini della pagina
PDF
ePub

8

4

bant: etiamtum vita hominum sine cupiditate agitaba

3

tur, sua cuique satis placebant. 2 Postea vero quam in Asia Cyrus, in Græcia Lacedæmonii et Athenienses cœpere urbes atque nationes subigere, libidinem dominandi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare; tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurimum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita uti in bello valeret, æquabilius atque constantius sese res humanæ haberent; neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et æquitate libido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optimum quemque a minus bono transfertur. Quæ homines arant, navigant, ædificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam, sicuti peregrinantes, transiere; quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque juxta æstimo, quoniam de utraque siletur. Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui, aliquo negotio intentus, præclari facinoris aut artis bonæ famam quærit. Sed in magna copia 9 rerum aliud alii natura iter ostendit.

5

6

1

III. Pulchrum est bene facere rei publicæ; etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere, et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis sunt exæquanda; dehinc, quia plerique, quæ delicta reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant; ubi de magna virtute atque gloria bono

rum memores, quæ sibi quisque facilia factu putat," æquo animo accipit; supra ea, veluti ficta pro falsis ducit.

4

Sed ego adolescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa adversa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, audacia, largitio, avaritia vigebant. Quæ tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla ætas ambitione corrupta tenebatur; ac me, quum ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido, eadem, qua ceteros, fama atque invidia vexabat.

7

4

2

3

IV. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et 'mihi reliquam ætatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere; neque vero agrum colendo aut venando, servilibus officiis, intentum ætatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quæque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicæ animus liber erat. Igitur de Catilinæ conjuratione, quam verissime potero, paucis absolvam. Nam id facinus in primis ego memorabile existimo sceleris atque periculi novitate. De 'cujus hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.

4

1

2

3

V. Lucius Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adolescentia bella intestina, cædes, rapinæ, discordia civilis grata fuere, ibique juventutem suam exercuit. Corpus patiens inediæ, vigiliæ, algoris, supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, cujus rei libet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiæ, sapientiæ parum. "Vastus animus immoderata, incredi

bilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem Lucii Sullæ libido maxima invaserat rei publicæ capiunda; neque id quibus modis assequeretur, dum sibi regnum pararet, quidquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris. et conscientia scelerum; quæ utraque his artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant præterea corrupti civitatis mores, quos pessima ac diversa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. 'Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere, ac paucis instituta majorum domi militiæque, quomodo rem publicam habuerint, quantamque reliquerint, ut paulatim immutata, ex pulcherrima pessima ac flagitiosissima facta sit, disserere.

6

8

2

3

4

VI. Urbem Romam, sicuti ego 'accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Aenea duce, profugi sedibus incertis vagabantur; cumque his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una monia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est, quam facile coaluerint. Sed postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitimi bello tentare, pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. At Romani domi militiæque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam, parentesque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant; magisque dandis quam accipiendis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitimum, nomen imperii regium habebant: delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicæ con

5

[ocr errors][ocr errors]

8

appellabantur.

sultabant. Hi vel ætate vel curæ similitudine Patres Post, ubi regium imperium, quod initio conservandæ libertatis atque augendæ rei publicæ fuerat, in superbiam dominationemque convertit, immutato more, annua imperia binosque imperatores sibi fecere. Eo modo minime posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

6

2

3

:

VII. Sed ea tempestate cœpere se quisque magis extollere, magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas, incredibile memoratu est, adepta libertate, quantum brevi creverit tanta cupido gloriæ incesserat. Jam primum juventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat; magisque in decoris armis et militaribus equis, quam in scortis atque conviviis, libidinem habebant. Igitur talibus viris non labos insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus : virtus omnia domuerat. Sed gloriæ maximum certamen inter ipsos erat sic se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat; eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant; laudis avidi, pecuniæ liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant. Memorare possem, quibus in locis maximas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbes natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.

5

VIII. Sed profecto fortuna in omni re dominatur; 1ea res cunctas ex libidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. Atheniensium res gestæ, sicuti ego æstimo, satis amplæ magnificæque fuere; verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi ' scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Athe

2

niensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum, qui

3

4

ea fecere, virtus tanta habetur, quantum ea verbis potuere extollere præclara ingenia. At populo Romano nunquam ea copia fuit, quia prudentissimus quisque maxime negotiosus erat; ingenium nemo sine corpore exercebat; optimus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari, quam ipse aliorum narrare malebat.

1

5

6

6

2

5

4

IX. Igitur domi militiæque boni mores colebantur : concordia maxima, minima avaritia erat; jus bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. Jurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant; cives cum civibus de virtute certabant: in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicis fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat, æquitate seque remque publicam curabant. Quarum rerum ego maxima documenta hæc habeo, quod in bello sæpius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius, revocati, prœlio excesserant, quam qui signa relinquere, aut, pulsi, loco cedere ausi erant; in pace vero, quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant, et, accepta injuria, ignoscere quam persequi malebant.

2

3

X. Sed ubi labore atque justitia res publica crevit, 'reges magni bello domiti, nationes feræ et populi ingentes vi subacti, Carthago, æmula imperii Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terræque patebant, sævire fortuna ac miscere omnia cœpit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, his otium, divitiæ, optandæ aliis, oneri miseriæque fuere. Igitur primo pecuniæ, deinde imperii cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem, ceterasque artes bonas subvertit; pro his superbiam, crudelitatem, deos negligere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortales falsos fieri sub

7

« IndietroContinua »