Immagini della pagina
PDF
ePub

2

memor generis atque pristinæ suæ dignitatis, in confertissimos hostes incurrit, ibique pugnans confoditur.

1

LXI. Sed confecto proelio, tum vero cerneres, quanta audacia quantaque vis animi fuisset in exercitu Catilinæ. Nam fere, quem quisque vivus pugnando locum ceperat, eum, amissa anima, corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors prætoria disjecerat, paulo diversius, sed omnes tamen adversis vulneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans, ferociamque animi, quam habuerat vivus, in vultu retinens. Postremo ex omni copia

3

neque in prœlio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti suæ hostiumque vitæ juxta pepercerant. Neque tamen exercitus populi Romani lætam aut incruentam victoriam adeptus erat; nam strenuissimus quisque aut occiderat in prælio, aut graviter vulneratus discesserat. Multi autem, qui de castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item, qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum lætitia, mœror, luctus, atque gaudia agitabantur.

5

6

BELLUM JUGURTHINUM.

C. CRISPI SALLUSTII

BELLUM

JUGURTHINUM.

2

I. FALSO queritur de natura sua genus humanum, quod, imbecilla atque ævi brevis, forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque majus aliud neque præstabilius invenias, magisque naturæ industriam hominum quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitæ mortalium animus est; qui, ubi ad gloriam virtutis viagrassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget: quippe probitatem, industriam aliasque artes bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin, captus pravis cupidinibus,) ad inertiam et voluptates corporis pessumdatus est, perniciosa libidine paulisper usus, ubi per socordiam vires, tempus, ingenium defluxere, naturæ infirmitas accusatur : suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studiò aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petunt, neque regerentur magis, quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, uti pro mortalibus gloria æterni fierent.

4

6

5

7

1

3

2

II. Nam uti genus hominum compositum ex corpore et anima est, ita res cunctæ studiaque omnia nostra, corporis alia, alia animi naturam sequuntur. Igitur præclara facies, magnæ divitiæ, ad hoc vis corporis et alia hujuscemodi omnia brevi dilabuntur; at ingenii egregia facinora, sicuti anima, immortalia sunt. Postremo corporis et forborn tunæ bonorum ut initium, sic finis est, omniaque orta occidunt, et aucta senescunt: animus incorruptus, æternus, rector humani generis, agit atque habet cuncta, neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum atque ignaviam ætatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia pescere sinunt; quum præsertim tam multæ variæque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

1

4

tor

III. Verum ex his magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minime mihi hac tempestate cupiunda videntur; quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem is fuit, tuti, aut eo magis honesti sunt. Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis, et delicta corrigas, tamen importunum est; quum præsertim omnes rerum mutationes cædem, fugam, aliaque hostilia portendant: frustra autem niti, neque aliud se fatigando nisi odium quærere, extremæ dementiæ est nisi forte quem inhonesta et perniciosa libido tenet, potentiæ paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

IV. Ceterum ex aliis negotiis, quæ ingenio exercentur, in primis magno usui est 1memoria rerum gestarum: cujus de virtute quia multi dixere, prætereundum puto, simul, 2ne per insolentiam quis existimet memet studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul a re publica ætatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiæ imponant; certe, quibus maxima

3

« IndietroContinua »