Immagini della pagina
PDF
ePub

9

wiler

animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quæ ubi tardius procedunt, neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.,

as il

XII. Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros, finesque imperii singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris, alius alio, concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte ejus domo utebatur, qui proximus lictor Jugurtha carus acceptusque ei semper fuerat: quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat, impellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum claves adulterinas paret, nam veræ ad Hiempsalem referebantur; ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum.' Numida mandata brevi conficit, atque, ut doctus erat, noctu Jugurthæ milites introducit. Qui postquam in ædes irrupere, diversi regem quærere, dormientes alios, alios occursantes interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu. et tumultu omnia miscere; quum interim Hiempsal reperitur, occultans sese tugurio mulieris ancillæ, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidæ caput ejus, uti jussi erant, ad Jugurtham referunt.

hi

5

XIII. Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi divulgatur: Adherbalem omnesque, qui sub imperio Micipsæ fuerant, metus invadit: 'in duas partes discedunt Numidæ plures Adherbalem sequuntur, sed illum alterum bello meliores. Igitur Jugurtha quam maximas potest copias armat, urbes 2 partim vi, alias voluntate, imperio suo adjungit, omni Numidia imperare parat. Adherbal, tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de cæde fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum, parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamen venit, victus ex prælio profugit in provinciam, ac deinde Romam

3

5

contendit. Tum Jugurtha, patratis consiliis, postquam possied omnis Numidiæ potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans, timere populum Romanum, neque adversus iram ejus usquam, nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua, spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et argento multo legatos Romam mittit, quis præcepit, primum 'uti veteres amicos muneribus expleant, deinde novos acquirant, postremo quæcunque possint largiundo parare, ne cunctentur.' Sed ubi Romam legati venere, et ex præcepto regis 'hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, úti ex maxima invidia in gratiam et favorem nobilitatis Jugurtha veniret, quorum pars spe, alii præmio inducti, singulos ex senatu ambiundo nitebantur, ne gravius in eum consuleretur. Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus:

with

61

8

[ocr errors]
[ocr errors]

XIV. "Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi præcepit uti regni Numidiæ tantummodo procurationem existimarem meam, ceterum jus et imperium ejus penes vos esse: simul eniterer domi militiæque quam maximo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum, vos affinium loco ducerem: si ea fecissem, in vestra amicitia exercitum, divitias, munimenta regni me habiturum.' 2 Quæ quum præcepta parentis mei agitarem, Jugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissimus, contempto imperio vestro, Masinissæ me nepotem, et jam ab stirpe socium. atque amicum populi Romani, regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea quam ob majorum meorum beneficia posse a vobis auxilium petere, ac maxime deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem; secundum, ea si desideranda erant, uti debitis Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est,

uterer.

neque mihi in manu fuit, Jugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrimum est, cogor prius oneri quam usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt, aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiverunt : familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, 5 quo tempore magis fides ejus quam fortuna petenda erat. Quorum progeniem vos, patres conscripti, nolite pati me, nepotem Masinissæ frustra a vobis auxilium petere.

6

7

[ocr errors]

turned out

bath

8

Si ad impetrandum nihil causæ haberem præter miserandam fortunam, quod paulo ante) rex genere, famâ atque copiis potens, nunc deformatus ærumnis, inops, alienas opes exspecto, tamen erat majestatis populi Romani prohibere injuriam, neque pati cujusquam regnum per scelus crescere. Verum ego his finibus ejectus sum, quos majoribus meis populus Romanus dedit; unde pater et avus meus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginienses. Vestra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea injuria despecti estis. Eheu me miserum ! Huccine, Micipsa pater, beneficia tua evasere, ut, quem tu parem cum liberis tuis, regnique participem fecisti, is potissimum stirpis tuæ extinctor sit? Nunquam ergo familia nostra quieta erit? semperne in sanguine, ferro, fuga versabimur? Dum Carthaginienses incolumes fuere, jure omnia sæva patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa ejecta est, læti pacem agitabamus; quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos jussissetis. Ecce autem ex improviso Jugurtha intoleranda audacia, scelere atque superbia 10 sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto, primum regnum ejus, sceleris sui prædam fecit: post, ubi me iisdem dolis nequit capere, (nihil minus quam vim aut bellum exspectantem in imperio vestro, sicuti videtis, ex

[ocr errors]

9

covered, erio

torrem patria, domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in meo regno essem.

an where

116

Ego sic existimabam, patres conscripti, ut prædicantem audiveram patrem meum, qui vestram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxime tutos esse.'

it did.

whatever

12

fuit, præstitit, uti in omnibus bellis

torture

Quod in familia nostra

13

assist

adesset vobis: nos uti

with

come to

per otium tuti simus, in vestra manu est, patres conscripti. Pater nos duos fratres reliquit; tertium, Jugurtham, beneficiis suis ratus est conjunctum nobis fore. Alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? aut quo potissimum infelix accedam? Generis præsidia omnia exstincta sunt: pater, uti uti necesse erat, naturæ concessit; fratri, "quem minime decuit, propinquus per scelus vitam eripuit; affines, amicos, propinquos ceteros, alium alia clades oppressit: capti ab Jugurtha pars in crucem, acti, pars bestiis objecti sunt; pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum mœrore et luctu morte graviorem vitam exigunt. Si omnia, quæ aut amisi, aut ex necessariis adversa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperii jus et injurias omnes curæ esse decet. Nunc vero exsul patria, domo, solus atque omnium honestarum rerum egens, quo accidam, aut quos appellem? nationesne an reges, qui omnes familiæ nostræ ob vestram amicitiam infesti sunt? an quoquam mihi adire licet, ubi non majorum meorum hostilia monumenta plurima sint? aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit ? Postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, 'ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne fœdera nova acciperemus; abunde magna præsidia nobis in vestra amicitia fore; si huic imperio for

16

15

tuna mutaretur, una occidendum nobis esse.'

Virtute ac

[ocr errors]
[ocr errors]

some

19

1

[ocr errors]

dîs volentibus, magni estis et opulenti, omnia secundae et obedientia s quo facilius sociorum injurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Jugurthæ parum cognita transversos agat, quos ego audio maxima ope niti, ambire, fatigare vos singulos, 'ne quid de absente, incognita causa, statuatis: fingere me verba, et fugam simulare, cui licuerit in regno manere.' Quod utinam illum, cujus impio facinore in has miserias projectus sum, eadem hæc simulantem videam, et aliquando aut apud vos, aut apud deos immortales rerum humanarum cura oriatur: næ ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque præclarus est, omnibus malis excruciatus, impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum graves pœnas assuredly reddat. Jam jam) frater animo meo carissime, quamquam tibi immaturo, et 20 unde minime decuit, vita erepta est, tamen lætandum magis quam dolendum puto casum tuum: non enim regnum, sed fugam, exsilium, egestatem et omnes trout his has, quæ me premunt, ærumnas cum anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala præcipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum præbeo, incertus quid agam, tuasne injurias persequar, ipse auxilii egens, an regno consulam, cujus vitæ necisque potestas ex opibus alienis pendet. Utinam 23 emori fortunis meis honestus exitus esset, neu vivere contemptus viderer, si defessus malis injuriæ concessissem. " Nunc neque vivere libet, neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, 24 per vos liberos atque parentes vestros, per majestatem populi Romani, subvenite misero mihi, ite obviam injuriæ, nolite pati regnum Numidiæ, quod vestrum est, per scelus et sanguinem familiæ nostræ tabescere."

21

22

XV. Postquam rex finem loquendi fecit, legati Jugurthæ, largitione magis quam causa freti, paucis respondent: 'Hiempsalem ob sævitiam suam ab Numidis interfectum : Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus

1

« IndietroContinua »