Immagini della pagina
PDF
ePub

2

[ocr errors]

5

3

Than

4

At

sit, queri, quod injuriam facere nequivisset: Jugurtham ab senatu petere, ne se alium putarent, ac Numantiæ cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent.' Deinde utrique curia egrediuntur. Senatus statim consulitur: inferense fautores legatorum, præterea 3 magna pars gratia depravata, Adherbalis dicta contemnere, Jugurthæ virtutem extollere laudibus; gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur. contra pauci, quibus bonum et æquum divitiis carius erat, subveniundum Adherbali, et Hiempsalis mortem severe vindicandam' censebant: sed ex omnibus maxime Æmilius Scaurus, homo nobilis, impiger, factiosus, avidus potentiæ, honoris, divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans. impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta" licentia invidiam accenderet, animum a consueta libidine continuit. XVI. Vicit tamen in senatu pars illa, quæ vero pretium aut gratiam anteferebat. Decretum fit, uti decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Jugurtham et Adherbalem dividerent.' Cujus legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul, C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis, acerrime victoriam nobilitatis in plebem exercuerat. Eum Jugurtha tametsi Romæ in inimicis habuerat, tamen curatissime recepit: dando et pollicitando multa perfecit, uti famæ, fidei postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret. Reliquos legatos eadem via aggressus, plerosque capit; paucis carior fides quam pecunia fuit. divisione, quæ pars Numidiæ Mauretaniam attingit, agro virisque opulentior, Jugurtha traditur; illam alteram specie quam usu potiorem, quæ portuosior et ædificiis magis exornata erat, Adherbal possedit.

Is postquam videt regis largitionem licentia

4

1

that

2

[ocr errors]

ac

In

XVII. Res postulare videtur Africæ situm paucis exponere, et eas gentes, quibuscum nobis bellum aut amici

1

2

tia fuit, attingere. Sed quæ loca et nationes ob calorem. aut asperitatem, item solitudines minus frequentata sunt, de iis haud facile compertum narraverim; cetera quam paucissimis absolvam.

from

[ocr errors]

straight

In divisione orbis terræ plerique in parte tertia Africam posuere; pauci tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa. Ea fines habet ab occidente fretum ast nostri maris et Oceani; ab ortu solis declivem latitudinem, quem locum Catabathmon incolæ appellant. 5 Mare sævum, importuosum; ager frugum fertilis, bonus pecori, arbore infecundus coelo terraque penuria aquarum. Genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut bestiis interiere; nam hoc malefici generis plurima animalia. Sed qui mortales initio Africam habuerint, quique postea accesserint, aut quomodo inter se permixti sint, quamquam ab ea fama, quæ plerosque obtinet, diversum est, tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est, utique rem sese habere cultores ejus terræ putant, quam paucissimis dicam ceterum fides ejus rei penés auctores erit.

morbus haud sæpe quemquam superat.es

6

XVIII. Africam initio habuere Gætuli et Libyes, asperi incultique, quis cibus erat caro ferina atque humi pabulum, uti pecoribus. Hi neque moribus neque lege, aut imperio cujusquam regebantur: vagi, palantes, qua nox coegerat, sedes habebant. Sed postquam in Hispania 2 Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus ejus, compositus ex variis gentibus, amisso duce, ac passim multis, sibi quisque, imperium petentibus, brevi dilabitur. Ex eo numero Medi, Persæ et Armenii, navibus in Africam transvecti, proximos nostro mari locos occupavere; sed Persæ intra Oceanum magis: hique alveos navium inversos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris, neque ab Hispanis emundi aut mutandi copia erat: mare magnum et ignara

3

6

8

rustic i5-2

7

lingua commercia prohibebant. Hi paulatim per connubia Gætulos secum miscuere; et quia sæpe tentantes agros, alia deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomadas appellavere. Ceterum adhuc ædificia Numidarum agrestium, quæ mapalia illi yocant, oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinæ sunt. Medi autem et Armenii, accessere Libyes (nam hi propius mare Africum agitabant; Gætuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus); hique mature oppida habuere; nam freto divisi ab Hispania mutare res inter se instituerant. Nomen eorum paulatim Libyes corrupere, barbara linguâ Mauros pro Medis appellantes. Sed res Persarum brevi adolevit; ac postea, nomine Numidæ, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quæ proxime Carthaginem Numidia appellatur. Deinde 10 utrique alteris freti, finitimos armis aut metu sub imperium suum coëgere, nomen gloriamque sibi addidere; magis ii, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gætuli minus bellicosi. Denique Africæ pars inferior pleraque ab Numidis possessa est; victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.

2

confiding t

9

XIX. Postea Phoenices, alii multitudinis domi minuendæ gratia, pars imperii cupidine, sollicitata plebe et aliis novarum rerum avidis, Hipponem, Hadrumetum, Leptim aliasque urbes in ora maritima condidere; eæque brevi multum auctæ, pars originibus suis præsidio, aliæ decori fuere. Nam de Carthagine silere melius puto, quam parum dicere, quoniam alio properare tempus monet. Igitur ad Catabathmon, qui locus Ægyptum ab Africa dividit, secundo mari prima Cyrene est, colonia Thereon, ac deinceps duæ Syrtes, interque eas Leptis, deinde Philænon aræ, quem locum Ægyptum versus finem imperii habuere Carthaginienses; post aliæ Punicæ urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidæ tenent: proxime Hispaniam Mauri sunt. Super Numidiam Gætulos accepimus, partim

4

5

[ocr errors]

unestled

in tuguriis, alios incultius vagos agitare, post eos Æthiopas esse, dein loca exusta solis ardoribus. Igitur bello Jugurthino pleraque ex Punicis oppida et fines Carthaginiensium, quos novissime habuerant, populus Romanus per magistratus administrabat: Gætulorum magna pars, et Numidæ usque ad flumen Mulucham sub Jugurtha erant: Mauris omnibus rex Bocchus imperitabat, præter nomen cetera ignarus populi Romani, itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus. De Africa et ejus incolis ad necessitudinem rei satis dictum.

Ipse

XX. Postquam, 'diviso regno, legati Africa decessere, et Jugurtha contra timorem animi præmia sceleris adeptum sese videt, certum ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romæ venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleverat, in regnum Adherbalis animum intendit. acer, bellicosus;, at is, quem petebat, quietus, imbellis, placido ingenio, opportunus injuriæ, metuens magis quam metuendus. Igitur ex improviso fines ejus cum magna manu invadit; multos mortales cum pecore atque alia præda capit, ædificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu accedit: deinde cum omni multitudine in regnum suum convertit; existimans dolore permotum Adherbalem injurias suas manu vindicaturum, eamque rem belli causam fore. * At ille, quod neque se parem armis existimabat, et amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat, legatos ad Jugurtham de injuriis questum misit: qui, tametsi contumeliosa dicta retulerant, prius tamen omnia pati decrevit, quam bellum sumere, quia tentatum antea secus cesserat. Neque eo magis cupido Jugurtha minuebatur; quippe qui totum ejus regnum animo jam invaserat. Itaque non, ut antea, cum prædatoria manu, sed magno exercitu comparato bellum gerere cœpit, et aperte totius Numidiæ imperium petere. Cete

5

[ocr errors]

7482

[ocr errors]
[ocr errors]

6

pergebat, urbes, agros vastare, prædas agere; suis animum, hostibus terrorem augere.

2

4

3

XXI. Adherbal ubi intellegit 'eo processum, uti regnum aut relinquendum esset, aut armis retinendum, necessario copias parat, et Jugurthæ obvius procedit. Interim haud longe a mari, prope Cirtam oppidum, utriusque consedit exercitus, et quia diei extremum erat, prælium non inceptum. Sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiamtum lumine, milites Jugurthini, signo dato, castra hostium invadunt; semisomnos partim, alios arma sumentes fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit; et, ni multitudo togatorum fuisset, quæ Numidas insequentes moenibus prohibuit, uno die inter duos reges Engleh cœptum atque patratum bellum foret. Igitur Jugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur; maxime festinaus tempus legatorum antecapère, quos, ante prælium factum, ab Adherbale Romam missos audiverat. Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adolescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient, 8 velle et censere eos ab armis discedere; de controversiis suis jure potius quam bello disčeptare ita seque illisque dignum esse.'

6

[ocr errors]

2

Б

7

[ocr errors]

XXII. Legati in Africam maturantes veniunt, eo magis, quod Romæ, dum proficisci parant, de proelio facto et oppugnatione Cirta audiebatur: sed is rumor clemens erat. Quorum, Jugurtha, accepta oratione, respondit: 'sibi neque majus quicquam neque carius auctoritate senatus esse; ab adolescentia ita se enisum, ut ab optimo quoque probaretur: virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artes ab Micipsa, non penuria liberorum, in regnum adoptatum esse. Ceterum quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suum injuriam minus tolerare. Adherbalem dolis vitæ suæ insidiatum ; quod

3

« IndietroContinua »