Immagini della pagina
PDF
ePub

1

ascertained

ubi comperisset, sceleri ejus obviam isse: populum Romanum neque recte neque pro bono facturum, si ab jure gentium sese prohibuerit: postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum.' Ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit.

5

XXIII. Jugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est, neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turres exstruit, easque præsidiis firmat: præterea dies noctesque aut per vim, aut dolis tentare; defensoribus monium præmia modo, modo formidinem ostentare; suos hortando ad virtutem EXCER arrigere; prorsus intentus cuncta parare. Adherbal ubi itatud 2 hostem intellegit omnes suas fortunas in extremo sitas, infestum, auxilii spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex iis, qui una Cirtam profugerant, duos, maxime impigros delegit; eos multa pollicendo act miserando casum suum confirmat, uti per hostium munitiones noctu ad proximum mare, dein Romam pergerent. Numidæ paucis diebus jussa efficiunt; litteræ Adherbalis in senatu recitatæ, quarum sententia hæc fuit.

hasten

Entret

2

XXIV. "Non mea culpa sæpe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Jugurthæ subigit, quem tanta libido exstinguendi me invasit, uti neque vos neque deos immortales in animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit. Itaque quintum jam mensem socius et amicus populi Romani armis obsessus teneor, neque mihi Micipsæ patris mei beneficia, neque, vestra decreta auxiliantur; ferro an fame acrius urgear, incertus sum. $ Plura de Jugurtha scribere dehortatur me fortuna mea, et jam antea expertus sum parum fidei miseris esse: * nisi tamen intellego illum supra, quam ego sum, petere, neque simul amicitiam vestram et regnum meum sperare: utrum gravius existimet, nemini occultum est. Nam initio occidit Hiempsalem, fratrem meum, dein patrio regno me ex

4

3

5

6

what indeed.

value

8

were groundling

pulit. Quæ sane fuerint nostræ injuriæ, nihil ad vos. Verum nunc vestrum regnum armis tenet, me, quem vos imperatorem Numidis posuistis, clausum obsidet; legatorum verba 'quanti fecerit, pericula mea declarant. 9 Quid reliquum, nisi vis vestra, quo moveri possit? Nam ego quidem vellem, et hæc, quæ scribo, et illa, quæ antea in senatu questus sum, yana forent) potius, quam miseria mea fidem verbis faceret. Sed quoniam eo natus sum, ut Juspectigle gurthæ scelerum ostentui essem, non jam mortem neque ærumnas, tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor. Regno Numidiæ, quod vestrum est, uti libet, consulite: me ex manibus impiis eripite, per majestatem imperii, per amicitiæ fidem, si ulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissæ."

6

2

3

XXV. His litteris recitatis, 'fuere, qui exercitum in Africam mittendum' censerent, et quam primum Adherbali subveniundum: de Jugurtha interim uti consuleretur, quoniam legatis non paruisset.' Sed ab iisdem illis regis fautoribus summa ope enisum, ne tale decretum fieret. Ita bonum publicum, ut in plerisque negotiis solet, privata gratia devictum. Legantur tamen in Africam 3 majores nátu, nobiles, amplis honoribus usi; in quis fuit M. Scaurus, de quo supra memoravimus, consularis, et tunc in senatu princeps. Hi, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navim ascendere: deinde brevi, Uticam appulsi litteras ad Jugurtham mittunt, quam ocissime ad provinciam accedat, seque ad eum ab senatu missos.' Ille ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romæ pollere audiverat, contra inceptum suum venisse, primo commotus, metu atque libidine diversus agitabatur. Timebat iram senati, ni paruisset legatis porro animus cupidine cæcus ad inceptum scelus rapiebat. O Vicit tamen in avido ingenio pravum consilium. Igitur, exercitu circumdato, summa vi Cirtam irrumpere nititur; maxime sperans, di

Ax

6

onn

6

1

7

ducta manu hostium, aut vi aut dolis sese casum victoriæ inventurum. Quod ubi secus procedit, neque, quod intenderat, efficere potest, uti prius, quam legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurimum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in threat provinciam venit. Ac tametsi senati verbis graves minæ nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione consumpta, legati frustra discessere.

1

6

oney

stillate

2

XXVI. Ea postquam Cirtæ audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur, confisi, deditione facta, propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Jugurthæ tradat; tantum ab eo vitam paciscatur, de ceteris senatui curæ fore. At ille, tametsi omnia potiora fide Jugurthæ rebatur, tamen, quia penes cosdem, si adversaretur, cogendi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit. Jugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat; deinde omnes puberes Numidas et negotiatores promiscue, uti quisque armatis obvius fuerat, interficit.

3

XXVII. Quod postquam Romæ cognitum est, et res in senatu agitari cœpta, iidem illi ministri regis interpelaltercation lando, ac sæpe gratia interdum tempus, atrocitatem facti leniebant. Ac ni C. Memmius, tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiæ nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, uti per paucos factiosos Jugurtha scelus condonaretur,' profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret: tanta vis gratiæ atque pecuniæ regis erat. Sed ubi senatus delicti conscientia populum timet, lege Sempronia provinciæ futuris consulibus Numidia atque Italia decreta, consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia Calpurnius; Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obvenit: deinde exercitus, qui in Africam portaretur, scribitur: stipendium aliaque, quæ bello usui forent, decernuntur.

3

5

8

[ocr errors]

1

2

3

XXVIII. At Jugurtha, contra spem nuntio accepto, quippe cui Romæ omnia venum ire in animo hæserat, filium et cum eo duos familiares ad senatum legatos mittit; hisque, ut illis, quos Hiempsale interfecto miserat, præcepit, omnes mortales pecunia aggrediantur.' Qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est, placeretne legatos Jugurthæ recipi moenibus:' iique decrevere, 'nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proximis decem Italia decederent.' Consul Numidis ex senati decreto nuntiari jubet; ita infectis rebus illi domum discedunt. Interim Calpurnius, parato exercitu, ' legat sibi homines nobiles, factiosos, quorum auctoritate, quæ deliquisset, munita fore sperabat: in quis fuit Scaurus, cujus de natura et habitu supra memoravimus. Nam in consule nostro multæ bonæque artes animi et corporis erant, quas omnes avaritia præpediebat: patiens laborum, acri ingeniô, satis providens, belli haud ignarus, firmissimus contra pericula et insidias. Sed legiones per Italiam Khegium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam transvectæ. Igitur Calpurnius initio, paratis commeatibus, acriter Numidiam ingressus est, multosque mortales et urbes aliquot pugnando cepit.

Corralted

XXIX. Sed ubi Jugurtha per legatos pecunia tentare, bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere cœpit, animus æger avaritia facile conversus est. Ceterum socius et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus; qui tametsi a principio, plerisque ex factione ejus corruptis, acerrime regem impugnaverat, tamen magnitudine pecuniæ a bono honestoque in pravum abstractus est. Sed Jugurtha primo tantummodo belli moram redimebat, existimans sese aliquid interim Romæ pretio aut gratia effecturum; postea vero quam participem negotii Scaurum accepit, in maximam spem adductus recuperandæ pacis, statuit cum eis de omnibus pactionibus præsens agere. Ceterum interea

3

4

understanding

* fidei causa mittitur a consule Sextius quæstor in oppidum Jugurtha Vagam; cujus rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperaverat, quoniam deditionis mora induciæ agitabantur. Igitur rex, uti constituerat, in castra venit; ac pauca, præsenti consilio, locutus de invidia facti sui, atque in deditionem uti acciperetur, reliqua cum Bestia et Scauro secreta transigit: dein postero confusede die, quasi per saturam sententiis exquisitis, in deditionem accipitur. Sed, uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere. quæstori traduntur. Calpurnius Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. In Numidia et exercitu nostro pax agitabatur.

5

2

3

Len

XXX. Postquam res in Africa gestas, 'quoque modo actæ forent, fama divulgavit, Romæ per omnes locos et conventus de facto consulis agitari. Apud plebem gravis invidia; patres solliciti erant; probarentne tantum flagitium, an decretum consulis subverterent, parum constabat : ac maxime eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiæ ferebatur, a vero bonoque impediebat. At C. Memmius, cujus de libertate ingenii et odio potentiæ nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senati concionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent; multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere: prorsus intentus omni modo plebis animum accendebat. Sed, quoniam ea tempestate Romæ Memmii facundia clara pollensque fuit, decere existimavi unam ex tam multis orationem ejus perscribere, ac potissimum ea dicam, quæ in concione post reditum Bestiæ hujuscemodi verbis disseruit.

4

XXXI. "Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium rei publicæ omnia superet, opes factionis, vestra patientia, jus nullum, ac maxime, quod innocentiæ plus periculi quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere,

1

« IndietroContinua »