Immagini della pagina
PDF
ePub

said

начени

2

sus est, fertur sæpe eo tacitus respiciens postremo dixisse: urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit.' XXXVI. Interim Albinus, renovato bello, commeahastens tum, stipendium aliaque, quæ militibus usui forent, maturat in Africam portare; ac statim ipse profectus, uti 'ante comitia, quod tempus haud longe aberat, armis aut deditione aut quovis modo bellum conficeret. At contrà Jugurtha trahere omnia, et alias, deinde alias moræ causas facere; polliceri deditionem, ac deinde metum simulare; cedere instanti, et paulo post, ne sui diffiderent, instaret ita belli modo, modo pacis mora consulem ludificare. Ac fuere, qui tum Albinum haud ignarum consilii regis existimarent; neque ex tanta properanția tam facile tractum bellum socordia magis quam dolo crederent. Sed postquam, dilapso tempore, comitiorum dies adventabat, Albinus, Aulo fratre in castris pro prætore relicto, Romam decessit.

A

3

4

seditionibus tribu

2

XXXVII. Ea tempestate Romæ niciis atrociter res publica agitabatur. P. Lucullus et L. Annius, tribuni plebis, resistentibus collegis, continuare magistratum nitebantur: quæ dissensio totius anni comitia impediebat. Ea mora in spem adductus Aulus, quem pro prætore in castris relictum supra diximus, aut conficiundi belli aut terrore exercitus ab rege pecuniæ capiundæ, milites mense Januario ex hibernis in expeditionem evocat, magnisque itineribus, hieme aspera, pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri erant. Quod quamquam et sævitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat (nam circum murum, situm in prærupti montis extremo, planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat); tamen, aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine cæcus ob thesauros oppidi potiundi, vineas agere, aggerem jacere, aliaque, quæ incepto usui forent, properare.

3

5

criver.

all sides

6

XXXVIII. At Jugurtha, cognita vanitate atque imperitia legati, subdolus ejus augere amentiam, missitare supplicantes, legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. Denique Aulum spe pactionis perpulit, uti, relicto Suthule, in abditas regiones sese veluti cedentem insequeretur: ita delicta occultiora fore.' Interea per homines callidos die noctuque exercitum tentabat; centuriones ducesque turmarum, partim uti transfugerent, corrumpere; alii, signo dato, locum uti desererent. Quæ postquam ex sententia instruit, intempesta. nocte de improviso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit. Milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare; trepidare omnibus locis: vis magna hostium, cœlum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps: postremo fugere an manere tutius foret, in incerto erat. Sed ex eo numero, quos paulo ante corruptos diximus, colors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem, et centurio primi pili tertiæ legionis per munitionem, quam, uti defenderet, acceperat, locum hostibus introeundi dedit, eaque Numidæ cuncti irrupere. Nostri fœda fuga, plerique abjectis armis, proximum collem occupavere. Nox atque præda castrorum 'hostes, quo minus victoria uterentur, remorata sunt. inde Jugurtha postero die cum Aulo in colloquio verba facit: 10 tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum tenet, tamen se humanarum rerum memorem, si secum fœdus faceret, incolumes omnes sub jugum missurum præterea, uti diebus decem. Numidia decederet.' "Quæ quamquam gravia et flagitii plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti regi libuerat, pax convenit.

De

11

1

XXXIX. Sed ubi ea Romæ que moeror civitatem invasere.

comperta sunt, metus atPars dolere pro gloria

4

2

imperii, pars insolita rerum bellicarum 'timere libertati : Aulo omnes infesti, ac maxime, qui bello sæpe præclari fuerant, quod armatus dedecore potius quam manu salutem quæsiverat. Ob ea consul Albinus ex delicto fratris invidiam ac deinde periculum timens, senatum de fœdere consulebat; et tamen interim exercitui supplementum scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia arcessere, denique modis omnibus festinare. Senatus ita, uti par fuerat, decernit, suo atque populi injussu nullum potuisse fœdus fieri.' Consul impeditus a tribunis plebis, ne, quas paraverat copias, secum portaret, paucis diebus in Africam proficiscitur: nam omnis exercitus, uti convenerat, Numidia deductus, in provincia hiemabat. Postquam eo venit, quamquam persequi Jugurtham etmederi fraternæ invidiæ animo ardebat, cognitis militibus, quos præter fugam, soluto imperio, licentia atque lascivia corruperat, ex copia rerum statuit sibi nihil agitandum.

4

Vi

1

6

XL. Interim Romæ C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem ad populum promulgat, Uti quæreretur in eos, quorum consilio Jugurtha senati decreta neglexisset; quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent; qui elephantos, quique perfugas tradidiswhas sent; item, qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent.' Huic rogationi partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula metuentes, quoniam aperte resistere ̈ non poterant, quin illa et alia talia placere sibi faterentur, occulte per amicos, ac maxime per homines nominis Latini et socios Italicos impedimenta parabant. Sed plebes incredibile memoratu est, quam intenta fuerit, quantaque vi rogationem jusserit, decreverit, voluerit, magis odio nobilitatis, cui mala illa parabantur, quam cura rei publica: tanta libido in partibus erat. Igitur ceteris metu percul

3

sis, M. Scaurus, quem legatum Bestia fuisse supra docui

4

5

mus, inter lætitiam plebis et suorum fugam, trepida etiamtum civitate, quum ex Mamilii rogatione tres quæsitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur. Sed quæstio exercita aspere violenterque, ex rumore et libidine plebis: ut sæpe nobilitatem, sic ea tempestate plebem ex (sécundis rebus) insolentia ceperat.

2

XLI. Ceterum mos partium popularium et senatus factionum, ac deinde omnium malarum artium, paucis ante annis Romæ ortus est, otio et abundantia earum rerum, quæ prima mortales ducunt. Nam, ante Carthaginem deletam, populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant; neque gloriæ neque dominationis certamen inter cives erat: metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet ea, quæ res secundæ amant, lascivia atque superbia incessere. Ita, quod in adversis rebus optaverant otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. Namque cœpere nobilitas dignitatem, populus libertatem, in libidinem vertere: sibi quisque ducere, trahere, rapere. Ita omnia in duas partes abstracta sunt; res publica, quæ media fuerat, dilacerata. Ceterum ⚫ nobilitas factione magis pollebat; plebis vis, soluta atque dispersa in multitudine, minus poterat. Paucorum arbitrio belli domique agitabatur; penes eosdem ærarium, provinciæ, magistratus, gloriæ triumphique erant; populus militia atque inopia urguebatur: prædas bellicas imperatores cum paucis diripiebant: interea parentes aut parvi liberi militum, ut quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur. Ita cum potentia avaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa præcipitavit. Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam injustæ potentiæ anteponerent, moveri civitas, et dissensio civilis, quasi permixtio terræ, oriri cœpit.

9

7

8

XLII. Nam postquam Tiberius et C. Gracchus, 'quorum majores Punico atque aliis bellis multum rei publicæ addiderant, vindicare plebem in libertatem, et paucorum scelera patefacere cœpere, nobilitas noxia, atque eo perculsa, modo per socios ac nomen Latinum, interdum per equites Romanos, quos spes societatis a plebe dimoverat, Gracchorum actionibus obviam ierat; et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Caium, tribunum alterum, alterum triumvirum coloniis deducendis, cum M. Fulvio Flacco ferro necaverat. Et sane Gracchis cupidine victoriæ haud satis moderatus animus fuit: 2sed bono vinci satius est, quam malo more injuriam vincere. Igitur 3ea victoria nobilitas ex libidine sua usa, multos mortales ferro aut fuga exstinxit; plusque in reliquum sibi timoris quam potentiæ addidit. Quæ res plerumque magnas civitates. pessumdedit, dum alteri alteros vincere quovis modo, et victos acerbius ulcisci volunt. Sed de studiis partium et omnis civitatis moribus si singulatim aut pro magnitudine parem diserere, tempus quam res maturius me deseret: quamobrem ad inceptum redeo.

3

XLIII. Post Auli foedus exercitusque nostri fœdam fugam, Metellus et Silanus, 'consules designati, provincias inter se partiverant, Metelloque Numidia evenerat, acri viro, et, quamquam adverso populi partium, fama tamen æquabili et inviolata. Is ubi primum magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit. Igitur diffidens veteri exercitui, milites scribere, præsidia undique arcessere, arma, tela, equos et cetera instrumenta militiæ parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia, quæ in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent. Ceterum ad ea patranda, senatus auctoritate socii nomenque Latinum, et reges ultro auxilia mittendo, postremo omnis civitas summo studio adnitebatur. Itaque, ex sententia omnibus rebus

4

« IndietroContinua »