Immagini della pagina
PDF
ePub

5

paratis compositisque, in Numidiam proficiscitur, magna spe civium, quum propter artes bonas, tum maxime, quod adversum divitias invictum animum gerebat; et avaritia magistratuum ante id tempus in Numidia nostræ opes contusæ, hostiumque auctæ erant.

2

XLIV. Sed ubi in Africam venit, exercitus ei traditur a Sp. Albino pro consule, 'iners, imbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam manu promptior, prædator ex sociis et ipse præda hostium, sine imperio et modestia habitus. Ita imperatori novo plus ex malis moribus sollicitudinis, quam ex copia militum auxilii aut bonæ spei accedebat. Statuit tamen Metellus, quamquam et æstivorum tempus comitiorum mora imminuerat, et exspectatione eventus civium animos intentos putabat, non prius bellum attingere, quam majorum disciplina milites laborare coegisset. Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi provincia, * quantum temporis æstivorum in imperio fuit, plerumque milites stativis castris habebat; nisi quum odos aut pabuli egestas locum mutare subegerat. Sed neque muniebantur ea, neque more militari vigiliæ deducebantur: uti cuique libebat, ab signis aberat. Lixæ permixti cum militibus die noctuque vagabantur, palantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et mancipiorum prædas certantes agere, eaque mutare cum mercatoribus vino advectitio et aliis talibus; præterea frumentum publice datum vendere, panem in dies mercari: postremo, quæcumque dici aut fingi queunt ignavia luxuriæque probra, in illo exercitu cuncta fuere, et alia amplius.

3

4

XLV. Sed in ea difficultate Metellum non minus quam in rebus hostilibus magnum et sapientem virum fuisse comperior; tanta temperantia inter ambitionem sævitiamque moderatum. Namque edicto primum adjumenta ignaviæ sustulisse; ne quisquam in castris panem aut quem alium

2

coctum cibum venderet; ne lixæ exercitum sequerentur; ne miles gregarius in castris neve in agmine servum aut jumentum haberet:' ceteris arte modum statuisse. Præ

3

terea transversis itineribus quotidie castra movere, juxta ac si hostes adessent, vallo atque fossa munire, vigilias crebras ponere, et eas ipse cum legatis circumire; item in agmine in primis modo, modo in postremis, sæpe in medio adesse, ne quisquam ordine egrederetur, uti cum signis frequentes incederent, miles cibum et arma portaret. Ita prohibendo a delictis magis quam vindicando exercitum brevi confirmavit.

4

6

1

3

4

5

2

XLVI. Interea Jugurtha, ubi, quæ Metellus agebat, ex nuntiis accepit, simul de innocentia ejus certior Roma factus, diffidere suis rebus, ac tum demum veram deditionem facere conatus est. Igitur legatos ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantummodo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano. Sed Metello jam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avidum esse. Itaque * legatos alium ab alio diversos aggreditur; ac paulatim tentando, postquam opportunos sibi cognovit, multa pollicendo persuadet, uti Jugurtham maxime vivum, sin id parum procedat, necatum sibi traderent:' ceterum palam, quæ ex voluntate forent, regi nuntiari jubet. Deinde ipse paucis diebus, intento atque infesto exercitu, in Numidiam procedit; ubi, contra belli faciem, tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris erant; ex oppidis et mapalibus præfecti regis obvii procedebant, parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia, quæ imperarentur, facere. Neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes adessent, munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere, et insidiis locum tentari. Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos

5

6

erat; in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et præfectis cohortium dispertiverat, ut cum his permixti velites, quocunque accederent equitatus hostium, propulsarent. Nam in Jugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum et militiæ erat, ut, absens an præsens, pacem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto habe

retur.

2

3

9

XLVII. Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, oppidum Numidarum, nomine Vaga, 1forum rerum venalium totius regni maxime celebratum; ubi et incolere et mercari consueverant Italici generis multi mortales. Huc consul, simul tentandi gratia, et, si paterentur, opportunitate loci præsidium imposuit; præterea imperavit frumentum et alia, quæ bello usui forent, comportare; ratus, id quod res monebat, frequentiam negotiatorum et commeatum juvaturum exercitum, et jam paratis rebus munimento fore. Inter hæc negotia Jugurtha impensius modo legatos supplices mittere, pacem orare, præter suam liberorumque vitam omnia Metello dedere. Quos item, uti priores, consul illectos ad proditionem domum dimittebat: regi pacem, quam postulabat, neque abnuere neque polliceri, et inter eas moras promissa legatorum exspectare.

1

5

XLVIII. Jugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit, ac se suis artibus tentari animadvertit; quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrimum erat, urbs maxima alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium tentati; coactus rerum necessitudine, statuit armis certare. Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriæ adductus ex opportunitate loci, quam maximas potest copias omnium generum parat, ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit. Erat in ea parte Numidiæ, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie, nomine Muthul; a quo aberat mons ferme millia

3

4

passuum viginti, 2 tractu pari, vastus ab natura et humano cultu: sed ex eo medio quasi collis oriebatur, in immensum pertingens, vestitus oleastro ac myrtetis aliisque generibus arborum, quæ humi arido atque arenoso gignuntur. Media autem planities deserta penuria aquæ, præter flumini propinqua loca; ea consita arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur.

1

2

XLIX. Igitur in eo colle, quem transverso itinere porrectum docuimus, Jugurtha, extenuata suorum acie, consedit; elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem præfecit, eumque edocet, quæ ageret; ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos collocat: dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, 'uti, memores pristinæ virtutis et victoriæ, sese regnumque suum ab Romanorum avaritia defendant: cum iis certamen fore, quos antea victos sub jugum miserint: ducem illis, non animum mutatum. Quæ ab imperatore decuerint, omnia suis provisa; locum superiorem, ut prudentes cum imperitis, ne pauciores cum pluribus, aut rudes cum bello melioribus manum consererent: proinde parati intentique essent, signo dato, Romanos invadere illum diem aut omnes labores et victorias confirmaturum, aut maximarum ærumnarum initium fore.' Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere beneficii sui, et eum ipsum aliis ostentare postremo, pro cujusque ingenio, pollicendo, minitando, obtestando, alium alio modo excitare; quum interim Metellus, ignarus hostium, monte degrediens cum exercitu conspicitur, primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet (nam inter virgulta equi Numidæque consederant, neque plane occultati humilitate arborum, et tamen incerti, quidnam esset, quum natura loci, tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati); dein, brevi cognitis insidiis, paulisper agmen constituit. Ibi commutatis ordinibus, in dextero

3

6

5

latere, quod proximum hostes erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit; inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus, aciem, sicuti instruxerat, transversis principiis, in planum deducit.

L. Sed ubi Numidas quietos, neque colle degredi animadvertit, veritus ex anni tempore et inopia aquæ, 'ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis. cohortibus et parte equitum præmisit ad flumen, uti locum castris antecaperet; existimans hostes crebro impetu et transversis præliis iter suum remoraturos, et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum tentaturos. Deinde 2 ipse pro re atque loco, sicuti monte descenderat, paulatim procedere Marium post principia habere: ipse cum sinistræ alæ equitibus esse, qui in agmine principes facti erant. At Jugurtha, ubi 'extremum agmen Metelli primos suos prætergressum videt, præsidio quasi duum millium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus adversariis receptui ac post munimento foret; dein repente, signo dato, hostes invadit. Numidæ, alii 'postremos cædere, pars a sinistra ac dextera tentare, infensi adesse atque instare, omnibus locis Romanorum ordines conturbare; quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto prœlio, ipsi modo eminus sauciabantur, neque contra feriundi aut conserendi manum copia erat. Ante jam docti ab Jugurtha equites, ubicumque Romanorum turma insequi coeperat, non confertim, neque sese recipiebant, sed alius alio quam maxime diversi. Ita numero priores, si ab persequendo hostes deterrere nequiverant, disjectos ab tergo aut lateribus circumveniebant: sin opportunior fugæ collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere; nostros asperitas et insolentia loci reti

in unum

nebat.

« IndietroContinua »