Immagini della pagina
PDF
ePub

erant ejus modi, quae non ad delendam, sed ad commutandam rem publicam pertinerent. Non illi nullam esse rem publicam, sed in ea quae esset, se esse principes; neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe florere voluerunt. [Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesivit, ejus modi fuerunt, ut non reconciliatione concordiae, sed internicione civium dijudicatae sint.] In hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta, ut omnes, qui salva urbe salvi esse possent, in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnes conservaremini; et cum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent, quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis, quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros incolumisque servavi.

XI. 26. Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo, praeterquam hujus diei memoriam sempiternam. In animis ego vestris omnis triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et conlocari volo. Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique ejus modi, quod etiam minus digni adsequi possint. Memoria vestra, Quirites, res nostrae alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et conroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei; unoque tempore in hac re publica duos civis exstitisse, quorum alter finis vestri imperi non terrae, sed caeli regionibus terminaret, alter ejusdem imperi domicilium sedisque servaret.

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

121

28. Est etiam nobis is

XII. 27. Sed quoniam earum rerum quas ego gessi non eadem est fortuna atque condicio quae illorum qui externa bella gesserunt,- quod mihi cum eis vivendum est quos vici ac subegi, isti hostis aut interfectos aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte prosunt, mihi mea ne quando obsint providere. Mentes enim hominum audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent ego providi; ne mihi noceant vestrum est providere. Quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis jam noceri potest. Magnum enim est in bonis praesidium, quod mihi in perpetuum comparatum est; magna in re publica dignitas, quae me semper tacita defendet; magna vis conscientiae, quam qui neglegunt, cum me violare volent, se [ipsi] indicabunt. animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus; sed etiam omnis improbos ultro semper lacessamus. Quod si omnis impetus domesticorum hostium, depulsus a vobis, se in me unum convertit, vobis erit videndum, Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis, qui se pro salute vestra obtulerint invidiae periculisque omnibus: mihi quidem ipsi, quid est quod jam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestro, neque in gloria virtutis, quicquam videam altius, quo mihi libeat ascendere? 29. Illud profecto perficiam, Quirites, ut ea quae gessi in consulatu privatus tuear atque ornem: ut si qua est invidia conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. Denique ita me in re publica tractabo, ut meminerim semper quae gesserim, curemque ut ea virtute, non casu gesta esse videantur. Vos, Quirites, quoniam jam nox est, venerati Jovem, illum custodem hujus urbis ac vestrum, in vestra tecta discedite; et ea, quamquam jam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte

[ocr errors]

custodiis vigiliisque defendite. Id ne vobis diutius faciendum sit, atque ut in perpetua pace esse pos

sitis, providebo.x Sliceons.

4. Sentence of the Conspirators.

In the Senate, Dec. 5.

1

Two days later the Senate was convened, to determine what was to be done with the prisoners. It was a fundamental principle of the Roman Constitution that no citizen should be put to death without the right of appeal to the people. Against the view of Cæsar, which favored perpetual confinement, Cicero urged the very lame argument that, by the fact of taking up arms against the Republic, they had forfeited their citizenship, and the law therefore did not protect them. This view prevailed, and the conspirators - Lentulus, Cethegus, Statilius, Gabinius, and Cæparius — were strangled by the public executioners.

This was one of those acts of excessive vigor and severity which a man who feels himself deficient in decision of character - as Cicero was, at bottom-will sometimes force himself to commit. Had he had the strength to maintain himself as a leader in public affairs, it need not have hurt him in the end. As it was, he was soon pushed aside by men of genuine executive power, Pompey and Cæsar, and was made to suffer severely for his illegal act.

1. 1. VIDEO, patres conscripti, in me omnium vestrum ora atque oculos esse conversos. Video vos non solum de vestro ac rei publicae, verum etiam, si id depulsum sit, de meo periculo esse sollicitos. Est mihi jucunda in malis et grata in dolore vestra erga me voluntas: sed eam, per deos immortalis, deponite; atque obliti salutis meae, de vobis ac de vestris liberis cogitate. Mihi si haec condicio consulatus data est, ut omnis acerbitates, omnis dolores cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter, verum etiam libenter, dum modo meis laboribus vobis populoque Romano dignitas salusque pariatur. 2. Ego sum ille consul,

II. 3.] Cicero's Position and Responsibility.

123

patres conscripti, cui non forum, in quo omnis aequitas continetur, non campus consularibus auspiciis consecratus, non curia, summum auxilium omnium gentium, non domus, commune perfugium, non lectus ad quietem datus, non denique haec sedes honoris [sella curulis] umquam vacua mortis periculo atque insidiis fuit. Ego multa tacui, multa pertuli, multa concessi, multa meo quodam dolore in vestro timore. sanavi. Nunc si hunc exitum consulatus mei di immortales esse voluerunt, ut vos populumque Romanum ex caede miserrima, conjuges liberosque vestros virginesque Vestalis ex acerbissima vexatione, templa atque delubra, hanc pulcherrimam patriam omnium nostrum ex foedissima flamma, totam Italiam ex bello et vastitate eriperem, quaecumque mihi uni proponetur fortuna, subeatur. Etenim si P. Lentulus suum nomen, inductus a vatibus, fatale ad perniciem rei publicae fore putavit, cur ego non laeter meum consulatum ad salutem populi Romani prope fatalem exstitisse?

II. 3. Qua re, patres conscripti, consulite vobis, prospicite patriae, conservate vos, conjuges, liberos fortunasque vestras, populi Romani nomen salutemque defendite mihi parcere ac de me cogitare desinite. Nam primum debeo sperare omnis deos, qui huic urbi praesident, pro eo mihi ac mereor relaturos esse gratiam; deinde, si quid obtigerit, aequo animo para

toque moriar, Nam neque turpis mors forti viro potest accidere, neque immatura consulari, nec misera sapienti. Nec tamen ego sum ille ferreus, qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis maerore non movear, horumque omnium lacrimis, a quibus me circumsessum videtis. Neque meam mentem non domum saepe revocat exanimata uxor, et abjecta metu filia, et parvolus filius, quem mihi videtur amplecti res publica tamquam obsidem consulatus mei, neque ille, qui exspectans hujus exitum diei adstat in conspectu meo

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

gener. Moveor his rebus omnibus, sed in eam partem, uti salvi sint vobiscum omnes, etiam si me vis aliqua oppresserit, potius quam et illi et nos una rei publicae peste pereamus.#

4. Qua re, patres conscripti, incumbite ad salutem rei publicae, circumspicite omnis procellas, quae impendent nisi providetis. Non Ti. Gracchus, quod iterum tribunus plebis fieri voluit, non C. Gracchus, quod agrarios concitare conatus est, non L. Saturninus, quod C. Memmium occidit, in discrimen aliquod atque in vestrae severitatis judicium adducitur: tenentur ei qui ad urbis incendium, ad vestram omnium caedem, ad Catilinam accipiendum, Romae restiterunt; tenentur litterae, signa, manus, denique unius cujusque confessio; sollicitantur Allobroges, servitia excitantur, Catilina arcessitur; id est initum consilium, ut interfectis omnibus nemo ne ad deplorandum quidem populi Romani nomen atque ad lamentandam tanti imperi calamitatem relinquatur.

III. 5. Haec omnia indices detulerunt, rei confessi sunt, vos multis jam judiciis judicavistis: primum quod mihi gratias egistis singularibus verbis, et mea virtute atque diligentia perditorum hominum conjurationem patefactam esse decrevistis; deinde quod P. Lentulum se abdicare praetura coëgistis; tum quod eum et ceteros, de quibus judicastis, in custodiam dandos censuistis; maximeque quod meo nomine supplicationem decrevistis, qui honos togato habitus ante me est nemini; postremo hesterno die praemia legatis Allobrogum Titoque Volturcio dedistis amplissima. Quae sunt omnia ejus modi, ut ei qui in custodiam nominatim dati sunt sine ulla dubitatione a vobis damnati esse videantur.

6. Sed ego institui referre ad vos, patres conscripti, tamquam integrum, et de facto quid judicetis, et de poena quid censeatis. Illa praedicam quae sunt con

« IndietroContinua »