Immagini della pagina
PDF
ePub

SOS.

casu hic dies ad aerarium frequentasset, video ab exspectatione sortis ad salutem communem esse conver16. Omnis ingenuorum adest multitudo, etiam tenuissimorum. Quis est enim cui non haec templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa et [hoc] commune patriae solum, cum sit carum tum vero dulce atque jucundum?

VIII. Operae pretium est, patrès conscripti, libertinorum hominum studia cognoscere, qui, sua virtute fortunam hujus civitatis consecuti, hanc suam patriam judicant, - quam quidam hic nati, et summo loco nati, non patriam suam sed urbem hostium esse judicaverunt. Sed quid ego hosce homines ordinesque commemoro, quos privatae fortunae, quos communis res publica, quos denique libertas, ea quae dulcissima est, ad salutem patriae defendendam excitavit? Servus est nemo, qui modo tolerabili condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui non haec stare cupiat, qui non quantum audet et quantum potest conferat ad salutem voluntatis. 17. Qua re si quem vestrum forte commovet hoc, quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, — est id quidem coeptum atque temptatum; sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint. Multo vero maxima pars eorum qui in tabernis sunt, immo vero — id enim potius est dicendum-genus hoc universum, amantissimum est oti. Etenim omne instrumentum, omnis opera atque quaestus frequentia civium sustentatur, alitur otio: quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit?

[ocr errors]

18. Quae cum ita sint, patres conscripti, vobis populi

X. 20.]

Importance of the Decision.

131

Romani praesidia non desunt: vos ne populo Romano deesse videamini providete. IX. Habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte, non ad vitam suam, sed ad salutem vestram reservatum. Omnes ordines ad conservandam rem publicam mente, voluntate, voce consentiunt. Obsessa facibus et telis impiae conjurationis vobis supplex manus tendit patria communis; vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat. Praeterea de vestra vita, de conjugum vestrarum atque liberorum anima, de fortunis omnium, de sedibus, de focis vestris, hodierno die vobis judicandum est. 19. Habetis ducem memorem vestri, oblitum sui, quae non semper facultas datur: habetis omnis. ordines, omnis homines, universum populum Romanumid quod in civili causa hodierno die primum videmus unum atque idem sentientem. Cogitate quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabilitam libertatem, quanta deorum benignitate auctas exaggeratasque fortunas, una nox paene delerit. Id ne umquam posthac non modo non confici, sed ne cogitari quidem possit a civibus, hodierno die providendum est. Atque haec non ut vos, qui mihi studio paene praecurritis, excitarem, locutus sum; sed ut mea vox, quae debet esse in re publica princeps, officio functa consulari videretur.

x. 20. Nunc, ante quam ad sententiam redeo, de me pauca dicam. Ego, quanta manus est conjuratorum, quam videtis esse permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video: sed eam judico esse turpem et infirmam et abjectam. Quod si aliquando alicujus furore et scelere concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam,

patres conscripti, poenitebit. Etenim mors, quam illi
fortasse minitantur, omnibus est parata: vitae tantam
laudem, quanta vos me vestris decretis honestastis,
nemo est adsecutus. Ceteris enim semper bene gesta,
mihi uni conservata re publica, gratulationem decre-
vistis. 21. Sit Scipio ille clarus, cujus consilio atque

202 virtute Hannibal in Africam redire atque Italia dece

dere coactus est; ornetur alter eximia laude Africanus,
qui duas urbis huic imperio infestissimas, Karthaginem

133 Numantiamque, delevit; habeatur vir egregius Paulus
/6lissimus Perses honestavit; sit aeterna gloria Marius, 102

ille, cujus currum rex potentissimus quondam et nobi

[ocr errors]

qui bis Italiam obsidione et metu servitutis liberavit;
anteponatur omnibus Pompeius, cujus res gestae atque
virtutes isdem quibus solis cursus regionibus ac ter-
minis continentur: erit profecto inter horum laudes
aliquid loci nostrae gloriæ, nisi forte majus est pate-
facere nobis provincias quo exire possimus, quam
curare ut etiam illi qui absunt habeant quo victores
revertantur. 22. Quamquam est uno loco condicio
melior externae victoriae quam domesticae, quod
hostes alienigenae aut oppressi serviunt, aut recepti
in amicitiam beneficio se obligatos putant; qui autem
ex numero civium, dementia aliqua depravati, hostes
patriae semel esse coeperunt, eos cum a pernicie rei
publicae reppuleris, nec vi coercere nec beneficio
placare possis. Qua re mihi cum perditis civibus
aeternum bellum susceptum esse video. Id ego vestro
bonorumque omnium auxilio, memoriaque tantorum
periculorum, - quae non modo in hoc populo, qui
servatus est, sed in omnium gentium sermonibus ac
mentibus semper haerebit, a me atque a meis facile
propulsari posse confido. Neque ulla profecto tanta
vis reperietur, quae conjunctionem vestram equitum-
que Romanorum, et tantam conspirationem bonorum
omnium, confringere et labefactare possit.

101

2

XI. 23. Quae cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro provincia, quam neglexi, pro triumpho ceterisque laudis insignibus, quae sunt a me propter urbis vestraeque salutis custodiam repudiata, pro clientelis hospitiisque provincialibus, quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor quam comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in vos singularibus studiis, proque hac quam perspicitis ad conservandam rem publicam diligentia, nihil a vobis nisi hujus temporis totiusque mei consulatus, memoriam postulo: quae dum erit vestris fixa mentibus, tutissimo me muro saeptum esse arbitrabor. Quod si meam spem vis improborum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit praesidi non solum ad salutem, verum etiam ad dignitatem, si ejus, qui haec omnia suo solius periculo conservarit, illum filium esse memineritis. 24. Quapropter de summa salute vestra populique Romani, de vestris conjugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque templis, de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute Italiae, de universa re publica, decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis eum consulem qui et parere vestris decretis non dubitet, et ea quae statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum praestare possit.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][subsumed][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Reviewed

THE CITIZENSHIP OF ARCHIAS.

B.C. 62.

THE case of Archias, though not a public one, yet had its origin in the politics of the time. The aristocratic faction, suspecting that much of the strength of their opponents was derived from the fraudulent votes of those who were not citizens, procured in B.C. 65 the passage of the Lex Papia, by which "all the strangers, who possessed neither Roman nor Latin burgess-rights, were ejected from the capital" (Mommsen). Archias, a native of Antioch, but for many years a Roman citizen, a friend of Lucius Lucullus, was accused in B.C. 62, by a certain Gratius, under this law, on the ground that he was not a citizen. The case was tried before the prætor Quintus Cicero, brother of the orator.

It was a very small matter to disprove the charge, and completely establish Archias's claims to citizenship. The greater part of the speech, therefore, is made up of an eulogy upon the poet, and upon poetry and literature in general. It is, for this reason, one of the most agreeable of Cicero's orations, and perhaps the greatest favorite of them all.

SI QUID est in me ingeni, judices, quod sentio quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si hujusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo jure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis, et pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si haec vox, hujus hortatu praeceptisque conformata, non nullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opitulari et alios servare pos-? semus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis,

[ocr errors]
« IndietroContinua »