Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

exemplo bonorum et fortium civium. Quid republica, quid se dignum esset, quis ipse esset, quid sperare, quid majoribus suis reddere deberet, diligentissime cogitabat. 44. Huic gravitati hominis videbat ille gladiator se, si moribus ageret, parem esse non posse. Ad cotidianam caedem, incendia, rapinas se cum exercitu suo contulit: domum oppugnare, itineribus occurrere, vi lacessere et terrere coepit. Non movit hominem summa gravitate summaque constantia. Sed quamquam dolor animi, innata libertas, prompta excellensque virtus fortissimum virum hortabatur, vi vim oblatam, praesertim saepius, ut frangeret et refutaret tanta moderatio fuit hominis, tantum consilium, ut contineret dolorem, neque eadem se re ulcisceretur qua esset lacessitus; sed illum, tot jam in funeribus rei publicae exsultantem ac tripudiantem, legum, si posset, laqueis constringeret. 45. Descendit ad accusandum. Quis umquam tam proprie rei publicae causa? nullis inimicitiis, nullis praemiis, nulla hominum postulatione aut etiam opinione id eum umquam esse facturum. Fracti erant animi hominis: hoc enim accusante, pristini illius sui judici turpitudinem desperabat. Ecce tibi consul, praetor, tribunus plebis nova novi generis edicta proponunt: Ne reus adsit, ne citetur, ne quaeratur, ne mentionem omnino cuiquam judicum aut judiciorum facere liceat. Quid ageret vir ad virtutem, dignitatem, gloriam natus, vi sceleratorum hominum conroborata, legibus judiciisque sublatis? Cervices tribunus plebis privato, praestantissimus vir profligatissimo homini daret? an causam susceptam adfligeret? an se domi contineret? Et vinci turpe putavit, et deterreri, et latere. Perfecit ut, quoniam sibi in illum legibus uti non liceret, illius vim neque in suo neque in rei publicae periculo pertimesceret.

46. Quo modo igitur hoc in genere [praesidi comparati] accusas Sestium, cum idem laudes Milonem?

An qui sua tecta defendit, qui ab aris, focis, ferrum flammamque depellit, qui sibi licere volt tuto esse in foro, in templo, in curia, jure praesidium comparat; qui volneribus, quae cernit cotidie toto corpore, monetur ut aliquo praesidio caput et cervices et jugulum ac latera tutetur, hunc de vi accusandum putas?

47. Quis enim nostrum, judices, ignorat ita naturam rerum tulisse, ut quodam tempore homines, nondum neque naturali neque civili jure descripto, fusi per agros ac dispersi vagarentur, tantumque haberent quantum manu ac viribus per caedem ac volnera aut eripere aut retinere potuissent? Qui igitur primi virtute et consilio praestanti exstiterunt, ei, perspecto genere humanae docilitatis atque ingeni, dissipatos unum in locum congregarunt, eosque ex feritate illa ad justitiam atque ad mansuetudinem transduxerunt. Tum res ad communem utilitatem quas publicas appellamus; tum conventicula hominum, quae postea civitates nominatae sunt; tum domicilia conjuncta, quas urbis dicimus, invento et divino jure et humano ut moenibus saepserunt. 48. Atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam jus atque vis. Horum utro uti nolumus, altero est utendum. Vim volumus exstingui: jus valeat necesse est, id est, judicia, quibus omne jus continetur. Judicia displicent aut nulla sunt: vis dominetur necesse est. Hoc vident omnes. Milo et vidit et fecit [ut jus experiretur, vim depelleret]. Altero uti voluit, ut virtus audaciam vinceret; altero usus necessario est, ne virtus ab audacia vinceretur. Eademque ratio fuit Sesti, si minus in accusando — neque enim per omnis fuit idem fieri necesse at certe in necessitate defendendae salutis suae, praesidioque contra vim et manum comparando..

[ocr errors]

49. Reditus vero meus qui fuerit quis ignorat? quem ad modum mihi advenienti tamquam totius Italiae at

que ipsius patriae dextram porrexerint Brundisini, — cum ipsis Nonis Sextilibus idem dies adventus mei fuisset reditusque, qui natalis idem carissimae filiae, quam ex gravissimo tum primum desiderio luctuque conspexi ; idem etiam ipsius coloniae Brundisinae; idem (ut scitis) aedis Salutis: cumque me domus eadem optimorum et doctissimorum virorum, M. Laeni Flacci et patris et fratris ejus, laetissima accepisset, quae proximo anno maerens receperat et suo praesidio periculoque defenderat ; cumque itinere toto urbes Italiae festos dies agere adventus mei videbantur; viae multitudine legatorum undique missorum celebrabantur; ad urbem accessus incredibili hominum multitudine et gratulatione florebat; iter a porta, in Capitolium ascensus, domum reditus erat ejus modi, ut summa in laetitia illud dolerem, civitatem tam gratam tam miseram atque oppressam fuisse.

50. Sed me repente, judices, de fortissimorum et clarissimorum civium dignitate et gloria dicentem et plura etiam dicere parantem, horum aspectus in ipso cursu orationis repressit. Video P. Sestium meae salutis, vestrae auctoritatis, publicae causae defensorem, propugnatorem, actorem reum. Video hunc praetextatum ejus filium oculis lacrimantibus me intuentem. Video Milonem, vindicem vestrae libertatis, custodem salutis meae, subsidium adflictae rei publicae, exstinctorem domestici latrocini, repressorem caedis cotidianae, defensorem templorum atque tectorum, praesidium curiae, sordidatum et reum. Video P. Lentulum, cujus ego patrem deum ac parentem statuo fortunae ac nominis mei et fratris rerumque nostrarum, in hoc misero squalore et sordibus: cui superior annus idem et virilem patris et praetextam populi judicio togam dederit, hunc hoc anno in hac toga rogationis injustissimae subitam acerbitatem pro patre fortissimo et clarissimo cive deprecantem.

51. Atque hic tot et talium civium squalor, hic luctus, hae sordes susceptae sunt propter unum me: quia me defenderunt, quia meum casum luctumque doluerunt, quia me lugenti patriae, flagitanti senatui, poscenti Italiae, vobis omnibus orantibus reddiderunt. Quod tantum est in me scelus? Quid tanto opere deliqui illo die, cum ad vos indicia, litteras, confessiones communis exiti detuli, cum parui vobis? Ac si scelestum est amare patriam, pertuli poenarum satis. Eversa domus est, fortunae vexatae, dissipati liberi, raptata conjux, frater optimus, incredibili pietate, amore inaudito, maximo in squalore volutatus est ad pedes inimicissimorum. Ego pulsus aris, focis, dis penatibus, distractus a meis, carui patria, quam, ut levissime dicam, certe dilexeram: pertuli crudelitatem inimicorum, scelus infidelium, fraudem invidorum.

52. Si hoc non est satis, quod haec omnia deleta videntur reditu meo, multo mihi, multo (inquam), judices, praestat in eandem illam recidere fortunam, quam tantam importare meis defensoribus et conservatoribus calamitatem. An ego in hac urbe esse possim, his pulsis qui me hujus urbis compotem fecerunt? Non ero, non potero esse, judices. Neque hic umquam puer, qui his lacrimis qua sit pietate declarat, amisso patre suo propter me, me ipsum incolumem videbit; nec quotienscumque me viderit, ingemesċet ac pestem suam ac patris sui se dicet videre. Ego vero hos in omni fortuna, quaecumque erit oblata, complectar; nec me ab eis quos meo nomine sordidatos videtis umquam ulla fortuna divellet; neque eae nationes, quibus me senatus commendavit, quibus de me gratias egit, hunc exsulem propter me sine me videbunt.

DEFENCE OF MILO.

B. C. 52.

DURING the absence of Cæsar in Gaul, and after the disastrous campaign of Crassus in the East (B. c. 54), Pompey remained in Rome, with an influence which would have amounted to absolute power, if he had been a man of more political sagacity, and had known his own mind better. The real leader of the popular party at this time was Clodius, a man of versatile and brilliant gifts, of high birth but infamous life, a bitter and unscrupulous partisan in politics; while, after the death of Crassus, the unnatural coalition was dissolved, and Pompey drifted easily into the ranks of the oligarchy, where his real sympathies attached him. The strife of parties, which had broken out at the time of Cicero's recall, soon raged with more violence than ever. The organized mob, headed by Clodius, was resisted by a troop of professional bullies and prize-fighters (gladiatores), purchased and led by Milo. This was greatly praised in him as a mark of public spirit. (De Off. ii. 17.) His hearty partisanship, his lavish use of money, his personal courage, his headstrong temper, and his friendly relations with many members of the aristocracy, made him a recognized leader; while Cicero himself was personally grateful to him for his bold and unhesitating defence at the time of his darkest fortunes.

Under the auspices of these two leaders, the old political strife was turned into a contest of bludgeons. The disorders were so great, that the year B. C. 53 was half over before consuls were elected- who should have been chosen six months before the beginning of the year. The next year began with the same disorder, and with no consuls. Milo was a candidate for the consulship, but his election had been successfully resisted by Clodius. On the 18th of January, the quarrel came to a bloody crisis. Milo had set out. from Rome, towards nightfall, with a large retinue, including his troop of armed guards or dependants, for Lanuvium, a village about twenty miles S.E. of Rome, where he held an office of some local dignity. He was met on the Appian Way, a few miles out, by Clodius, returning on horseback, with thirty armed attendants, from one of his estates. As they passed each other, their mob of followers came to blows. Clodius was wounded, and driven into a shop or

« IndietroContinua »