Immagini della pagina
PDF
ePub

doniam ad Cn. Pompei castra venit, in eam ipsam causam a qua erat rejectus injuria. 28. Quid? cum ista res nihil commovisset ejus animum ad quem veneratis, · languidiore (credo) studio in causa fuistis: tantum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis . . . . nec in vobis magis quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur. Pacis equidem semper auctor fui, sed tum sero: erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. Omnes, inquam, vincere volebamus: tu certe praecipue, qui in eum locum veneras, ubi tibi esset pereundum nisi vicisses. Quamquam, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae. x. 29. Haec ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui paeniteret. Nunc quaero utrum vestras injurias an rei publicae persequamini: si rei publicae, quid de vestra in illa causa perseverantia respondebitis? si vestras, videte ne erretis, qui Caesarem vestris inimicis iratum fore putetis, cum ignoverit suis.

Itaque num tibi videor in causa Ligari esse occupatus? num de ejus facto dicere? Quicquid dixi, ad unam summam referri volo, vel humanitatis, vel clementiae, vel misericordiae tuae. 30. Causas, Caesar,

'

egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: 'Ignoscite, judices: erravit, lapsus est, non putavit; si umquam posthac ad parentem sic agi solet: ad judices, 'Non fecit, non cogitavit : falsi testes, fictum crimen.' Dic te, Caesar, de facto Ligari judicem esse; quibus in praesidiis fuerit quaere: taceo, ne haec quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud judicem : 'Legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus, jam est totus animo ac studio tuus.' Ad judicem sic, sed ego apud parentem loquor: Erravit, temere fecit, paenitet: ad

[ocr errors]

clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur oro.' Si nemo impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem, qui spem dedisti. 31. An sperandi Ligario causa non sit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? Quamquam nec in hac oratione spes est posita causae, nec in eorum studiis qui a te pro Ligario petunt, tui necessarii. xI. Vidi enim et cognovi quid maxime spectares, cum pro alicujus salute multi laborarent: causas apud te rogantium gratiosiores esse quam voltus; neque te spectare quam tuus esset necessarius is qui te oraret, sed quam illius, pro quo laboraret. Itaque tribuis tu quidem tuis ita multa, ut mihi beatiores illi videantur interdum qui tua liberalitate fruuntur, quam tu ipse, qui illis tam multa concedas. Sed video tamen apud te causas, ut dixi, valere plus quam preces; ab eisque te moveri maxime, quorum justissimum videas dolorem in petendo.

32. In Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis, sed hoc, quaeso, considera, quod soles. Possum fortissimos viros, Sabinos, tibi probatissimos, totumque agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae, proponere. Nosti optimos homines. Animadverte horum omnium maestitiam et dolorem: hujus T. Brocchi (de quo non dubito quid existimes) lacrimas, squaloremque ipsius et fili vides. 33. Quid de fratribus dicam? Noli, Caesar, putare de unius capite nos agere. Aut tres tibi Ligarii retinendi in civitate sunt, aut tres ex civitate exterminandi: [nam] quodvis exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates, uno illo exsulante. Si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, moveat germanitas valeat tua vox illa, quae vicit. Te enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi qui nobiscum essent; te omnis qui contra te non es

sent, tuos. Videsne igitur hunc splendorem omnium, hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos, qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi, verum etiam probatos viros, qui tecum fuerunt? Atque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabamur. Conserva igitur tuis suos, ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur.

XII. 34. Quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, omnis fratres tecum judicares fuisse. An potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia fuerit futurus, in qua fratres fuerunt? Quis est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum in hac prope aequalitate fraterna [non] noverit? qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse, quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur? Voluntate igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus, qui si consilio id fecisset, esset eorum similis, quos tu tamen salvos esse voluisti. 35. Sed ierit ad bellum, dissenserit non a te solum, verum etiam fratribus hi te orant tui. Equidem, cum tuis omnibus. negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam. Sed parum est me hoc meminisse: spero etiam te (qui oblivisci nihil soles nisi injurias, quoniam hoc est animi, quoniam etiam ingeni tui) te aliquid de hujus illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem, recordari. 36. Hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud- neque enim haec divinabat — nisi ut tui eum studiosum et bonum virum judicares, nunc a te supplex fratris salutem petit: quam hujus admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos, neque his tot talibus viris, neque nobis necessariis tuis, sed etiam rei publicae condonaveris.

11.

37. Fac igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus. Ut Ut concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cujus voluntatem carissimam semper habuisti; et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quàm saepissime quaerere. Nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est. 38. Homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando. Nihil habet nec fortuna tua majus quam ut possis, nec natura melius. quam ut velis, servare quam plurimos. Longiorem orationem causa forsitan postulet, tua certe natura breviorem. Qua re cum utilius esse arbitrer te ipsum quam me aut quemquam loqui tecum, finem jam faciam tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus his omnibus te daturum.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

THE STRUGGLE AGAINST ANTONY.

B. C. 43.

JULIUS CESAR was assassinated on the Ides of March (March 15), B. C. 44, by a band of conspirators, headed by Marcus Junius Brutus and Caius Cassius Longinus. The conspirators fancied that if the dictator were out of the way the Republic could be restored. But the success of Cæsar had made any return to the republic impossible. Nor had the conspirators made any provision for their own safety, much less for getting control of the government. The only question was, who should succeed to the power of the murdered dictator. And the only persons who had any chance of doing so were Mark Antony, Cæsar's surviving colleague in the consulship, and the young Caius Cæsar Octavianus, Cæsar's grand nephew, adopted son, and heir, afterwards the emperor Augustus.

Antony had come into possession of Cæsar's papers and estates, caused his "acts" to be legally confirmed, seized the public funds, abolished the office of dictator, and secured as large a share of authority as he could. He was a man of inordinate ambition, controlled only by an equally unbounded self-indulgence, utterly without principle or scruple, and (if we may trust the character of him drawn by Cicero) a monster of profligacy and crime. He had married for his third wife Fulvia, widow of Publius Clodius, and shared, with her, that tribune's vindictive hate of Cicero. His colleague, Publius Cornelius Dolabella, Cicero's son-in-law, had been appointed by Cæsar to succeed him as consul, and assumed the office at his death. He dallied with the conspirators, suppressed the violence of the mob that threatened them, and might have had some pretensions to the power, with the support of the aristocracy, but was easily outgeneralled or bought off by Antony. Lepidus, who had a military command, and in whom the aristocracy had some hope, was also gained over by Antony. Octavianus, now twenty years old, hastened from Epirus to claim his inheritance, and take part in the conflict which he saw approaching. He was a young man of precocious talent, of cool and wary temper, of ambition equal to Antony's, and of a political sagacity which, through his long life, seems never to have been at fault.

Neither of the two chief claimants was strong enough alone to be quite independent of the other; though at first they stood in the

« IndietroContinua »