Immagini della pagina
PDF
ePub

lere velle;' tum vero non strepitu, sed maximo clamore, suam populus Romanus significavit voluntatem.

XVI. 46. Nunc autem homines in speculis sunt: observant quem ad modum sese unus quisque nostrum gerat in retinenda religione, conservandisque legibus. Vident adhuc, post legem tribuniciam, unum senatorem hominem vel tenuissimum esse damnatum : quod tametsi non reprehendunt, tamen magno opere quod laudent non habent. Nulla est enim laus, ibi esse integrum, ubi nemo est qui aut possit aut conetur corrumpere. 47. Hoc est judicium, in quo vos de reo, populus Romanus de vobis judicabit. In hoc homine statuetur, possitne, senatoribus judicantibus, homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. Deinde est ejus modi reus, in quo homine nihil sit, praeter summa peccata maximamque pecuniam; ut, si liberatus sit, nulla alia suspitio, nisi ea quae turpissima est, residere possit. Non gratia, non cognatione, non aliis recte factis, non denique aliquo mediocri vitio, tot tantaque ejus vitia sublevata esse videbuntur.

48. Postremo ego causam sic agam, judices: ejus modi res, ita notas, ita testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum absolvatis per gratiam conetur contendere. Habeo autem certam viam atque rationem, qua omnis illorum conatus investigare et consequi possim. Ita res a me agetur, ut in eorum consiliis omnibus non modo aures hominum, sed etiam oculi [populi Romani] interesse videantur. 49. Vos aliquot jam per annos conceptam huic ordini turpitudinem atque infamiam delere ac tollere potestis. Constat inter omnis, post haec constituta judicia, quibus nunc utimur, nullum hoc splendore atque hac dignitate consilium fuisse. Hic si quid erit offensum, omnes homines non jam ex eodem ordine alios magis idoneos (quod fieri non potest), sed alium omnino ordinem ad res judicandas quaerendum arbitrabuntur.

XVII. 50. Quapropter, primum ab Dis immortalibus, quod sperare mihi videor, hoc idem, judices, opto, ut in hoc judicio nemo improbus praeter eum qui jampridem inventus est reperiatur: deinde si plures improbi fuerint, hoc vobis, hoc populo Romano, judices, confirmo, vitam (mehercule) mihi prius, quam vim perseverantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam.

51. Verum, quod ego laboribus, periculis, inimicitiisque meis, tum cum admissum erit dedecus severe me persecuturum esse polliceor, id ne accidat, tu tua auctoritate, sapientia, diligentia, M'. Glabrio, potes providere. Suscipe causam judiciorum: suscipe causam severitatis, integritatis, fidei, religionis: suscipe causam senatus, ut is, hoc judicio probatus, cum populo Romano et in laude et in gratia esse possit. Cogita qui sis, quo loco sis, quid dare populo Romano, quid reddere majoribus tuis, debeas: fac tibi paternae legis [Aciliae] veniat in mentem, qua lege populus Romanus de pecuniis repetundis optimis judiciis severissimisque judicibus usus est. 52. Circumstant te summae auctoritates, quae te oblivisci laudis domesticae non sinant; quae te noctis diesque commoneant, fortissimum tibi patrem, sapientissimum avum, gravissimum socerum fuisse. Qua re si [Glabrionis] patris vim et acrimoniam ceperis ad resistendum hominibus audacissimis ; si avi [Scaevolae] prudentiam ad prospiciendas insidias, quae tuae atque horum famae comparantur; si soceri [Scauri] constantiam, ut ne quis te de vera et certa possit sententia demovere; intelleget populus Romanus, integerrimo atque honestissimo praetore, delectoque consilio, nocenti reo magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti ad suspitionem criminis, quam ad rationem salutis.

XVIII. 53. Mihi certum est, non committere ut in hac causa praetor nobis consiliumque mutetur. Non

patiar rem in id tempus adduci, ut [Siculi], quos adhuc servi designatorum consulum non moverunt, cum eos novo exemplo universos arcesserent, eos tum lictores consulum vocent; ut homines miseri, antea socii atque amici populi Romani, nunc servi ac supplices, non modo jus suum fortunasque omnis eorum imperio amittant, verum etiam deplorandi juris sui potestatem non habeant. 54. Non sinam profecto, causa a me perorata, [quadraginta diebus interpositis,] tum nobis denique responderi, cum accusatio nostra in oblivionem diuturnitate adducta sit: non committam, ut tum haec res judicetur, cum haec frequentia totius Italiae Roma discesserit; quae convenit uno tempore undique, comitiorum, ludorum, censendique causa. Hujus judici et laudis fructum, et offensionis periculum, vestrum; laborem sollicitudinemque, nostram; scientiam quid agatur, memoriamque quid a quoque dictum sit, omnium puto esse oportere.

55. Faciam hoc non novum, sed ab eis qui nunc principes nostrae civitatis sunt ante factum, ut testibus utar statim: illud a me novum, judices, cognoscetis, quod ita testis constituam, ut crimen totum explicem ; ut, ubi id [interrogando] argumentis atque oratione firmavero, tum testis ad crimen adcommodem: ut nihil inter illam usitatam accusationem atque hanc novam intersit, nisi quod in illa tunc, cum omnia dicta sunt, testes dantur; hic in singulas res dabuntur; ut illis quoque eadem interrogandi facultas, argumentandi dicendique sit. Si quis erit, qui perpetuam orationem accusationemque desideret, altera actione audiet: nunc id, quod facimus- ea ratione facimus, ut malitiae illorum consilio nostro occurramus necessario fieri intellegat. Haec primae actionis erit accusatio. 56. Dicimus C. Verrem, cum multa libidinose, multa crudeliter, in civis Romanos atque in socios, multa in deos hominesque nefarie fecerit tum praeterea quadringen

tiens sestertium ex Sicilia contra leges abstulisse. Hoc testibus, hoc tabulis privatis publicisque auctoritatibus ita vobis planum faciemus, ut hoc statuatis, etiam si spatium ad dicendum nostro commodo, vacuosque dies habuissemus, tamen oratione longa nihil opus fuisse. Dixi.

The Plunder of Syracuse.

[Actio Secunda, Lib. IV. ch. 52-60.]

LII. UNIUS etiam urbis omnium pulcherrimae atque ornatissimae, Syracusarum, direptionem commemorabo et in medium proferam, judices, ut aliquando totam hujus generis orationem concludam atque definiam. Nemo fere vestrum est quin quem ad modum captae sint a M. Marcello Syracusae saepe audierit, non numquam etiam in annalibus legerit. Conferte hanc pacem cum illo bello, hujus praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, hujus cohortem impuram cum illius exercitu invicto, hujus libidines cum illius continentia ab illo, qui cepit, conditas, ab hoc qui constitutas accepit, captas dicetis Syracusas.

:

2. Ac jam illa omitto, quae disperse a me multis in locis dicentur ac dicta sunt: forum Syracusanorum, quod introitu Marcelli purum caede servatum esset, id adventu Verris Siculorum innocentium sanguine redundasse portum Syracusanorum, qui tum et nostris classibus et Karthaginiensium clausus fuisset, eum isto praetore Cilicum myoparoni praedonibusque patuisse

mitto adhibitam vim ingenuis, matres familias violatas, quae tum in urbe capta commissa non sunt neque odio hostili neque licentia militari neque more belli neque jure victoriae: mitto, inquam, haec omnia, quae ab isto per triennium perfecta sunt: ea, quae conjuncta cum illis rebus sunt, de quibus antea dixi, cognoscite.

3. Urbem Syracusas maximam esse Graecarum, pulcherrimam omnium saepe audistis. Est, judices, ita ut dicitur. Nam et situ est cum munito tum ex omni aditu, vel terra vel mari, praeclaro ad aspectum, et portus habet prope in aedificatione aspectuque urbis inclusos qui cum diversos inter se aditus habeant, in exitu conjunguntur et confluunt. Eorum conjunctione pars oppidi, quae appellatur Insula, mari dijuncta angusto, ponte rursus adjungitur et continetur.

LIII. 4. Ea tanta est urbs, ut ex quattuor urbibus maximis constare dicatur: quarum una est ea quam dixi Insula, quae duobus portubus cincta, in utriusque portus ostium aditumque projecta est, in qua domus est, quae Hieronis regis fuit, qua praetores uti solent. In ea sunt aedes sacrae complures, sed duae quae longe ceteris antecellant: Diañae, et altera, quae fuit ante istius adventum ornatissima, Minervae. In hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium, qui fluctu totus operiretur, nisi munitione ac mole lapidum dijunctus esset a mari. 5. Altera autem est urbs Syracusis, cui nomen Achradina est: in qua forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima est curia templumque egregium Jovis Olympii ceteraeque urbis partes, quae una via lata perpetua multisque transversis divisae privatis aedificiis continentur. Tertia est urbs, quae, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit, Tycha nominata est, in qua gymnasium amplissimum est et complures aedes sacrae: coliturque ea pars et habitatur frequentissime. Quarta autem est, quae quia postrema coaedificata est, Neapolis nominatur: quam ad summam theatrum maximum: praeterea duo templa sunt egregia. Cereris unum, alterum Liberae signumque Apollinis, qui Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum: quod iste si portare potuisset, non dubitasset auferre.

« IndietroContinua »