Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

prope justam patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenter quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate, Etenim si mecum patria, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica, loquatur: 'M. Tulli, quid agis? Tune eum, quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem conjurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? Non hunc in vincula duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? 28. Quid tandem te impedit? Mosne majorum? At persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos civis morte multaverunt. An leges, quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt? At numquam in hac urbe qui a re publica defecerunt civium jura tenuerunt. An invidiam posteritatis times? Praeclaram vero populo Romano refers gratiam, qui te hominem per te cognitum, nulla commendatione majorum, tam mature ad summum imperium per omnis honorum gradus extulit,

propter invidiae aut alicujus periculi metum salutem civium tuorum neglegis. 29. Sed si quis est invidiae metus, num est vehementius severitatis ac fortitudinis invidia quam inertiae ac nequitiae pertimescenda? An cum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiae incendio conflagraturum?'

XII. His ego sanctissimis rei publicae vocibus, et eorum hominum qui hoc idem sentiunt mentibus, pauca respondebo. Ego, si hoc optimum factu judicarem, patres conscripti, Catilinam morte multari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim si summi et clarissimi viri Saturnini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non

modo se non contaminarunt, sed etiam honestarunt, certe verendum mihi non erat ne quid hoc parricida civium interfecto invidiae mihi in posteritatem redundaret. Quod si ea mihi maxime impenderet, tamen hoc animo fui semper, ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem, 30. Quamquam non nulli sunt in hoc ordine, qui aut ea quae imminent non videant, aut ea quae vident dissimulent: qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt, conjurationemque nascentem non credendo corroboraverunt: quorum auctoritatem secuti multi non solum improbi, verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore qui non videat conjurationem esse factam, neminem tam improbum qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto, intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quod si se ejecerit, secumque suos eduxerit, et eodem ceteros undique conlectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiam stirps ac semen malorum omnium.

XIII. 31. Etenim jam diu, patres conscripti, in his periculis conjurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Quod si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati; periculum autem residebit, et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicae. Ut saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febri ́que jactantur, si aquam gelidam biberint, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur; sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena, vehementius reliquis vivis ingra

increase vescet.

32. Qua re secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique [id] (quod saepe jam dixi) discernantur a nobis: desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare: sit denique inscriptum in fronte unius cujusque quid de re publica sentiat. Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindi

cata esse videatis.

33. Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste ac pernicie, cumque eorum exitio qui se tecum omni scelere parricidioque junxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tu, Juppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis [a Romulo] es constitutus,/quem Statorem hujus urbis atque imperi vere nominamus, hunc et hujus socios a tuis ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium [omnium] arcebis, et homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae, scelerum foedere inter se ac nefaria societate conjunctos, aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

6. lissons.

2. Character of the Conspiracy.

Before the People, Nov. 9.

WHEN Cicero had finished his speech and taken his seat, Catiline attempted to reply, but was interrupted by the cries and reproaches of the Senators. With a few threatening words, he rushed from the house, and left the city the same night, for the camp of Manlius. The next morning the consul assembled the people, and announced to them the news, in the triumphant speech which follows.

98

Conspiracy of Catiline.

[CATIL. II.

1. 1. TANDEM aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem, ex urbe vel ejecimus, vel emisimus, vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. Nulla jam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum hujus belli domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim jam inter latera nostra sica illa versabitur : non`in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus. Palam jam cum hoste nullo impediente bellum [justum] geremus. Sine dubio perdidimus hominem magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium conjecimus. 2. Quod vero non cruentum mucronem (ut voluit) extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumis civis, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerore esse adflictum et profligatum putatis? Jacet ille nunc prostratusque est, et se perculsum atque abjectum esse sentit, et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem, quam e suis faucibus ereptam esse luget: quae quidem mihi laetari videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque projecerit.

II. 3. Ac si quis est talis, qualis esse omnis oportebat, qui in hoc ipso, in quo exsultat et triumphat oratio mea, me vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam et gravissimo supplicio adfectum jam pridem oportebat, idque a me et mos majorum et hujus imperi severitas et res publica postulabat. Sed quam multos fuisse putatis qui quae ego deferrem non crederent? [quam multos qui propter stultitiam non putarent?]

what do we

quam multos qui etiam defenderent? [quam multos qui propter improbitatem faverent?] Ac si illo sublato depelli a vobis omne periculum judicarem, jam pridem ego L. Catilinam non modo invidiae meae, verum etiam vitae periculo sustulissem. 4. Sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus re etiam tum probata, si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore ut ejus socios invidia oppressus persequi non possem, rem huc deduxi, ut tum palam pugnare possetis, cum hostem aperte videretis. Quem quidem ego hostem quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intellegatis, quod etiam moleste fero, quod ex urbe parum comitatus exierit. Utinam ille omnis. secum suas copias eduxisset! Tongilium mihi eduxit, quem amare in praetexta coeperat, Publicium et Minucium, quorum aes alienum contractum in popina nullum rei publicae motum adferre poterat: reliquit quos viros! quanto aere alieno! quam valentis !

quam no

bilis ! III. 5. Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus, et hoc dilectu quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno, conlectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex eis qui vadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt: quibus ego non modo si aciem exercitus nostri, verum etiam si edictum praetoris ostendero, concident. Hos, quos video volitare in foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire, qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum milites eduxisset: qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse nobis quam hos, qui exercitum deseruerunt, pertimescendos. Atque hoc etiam sunt timendi magis, quod quicquid cogitant me scire sentiunt, neque tamen permoventur. 6. Video cui sit Apulia attributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has

« IndietroContinua »