Immagini della pagina
PDF
ePub

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHus,

VIA JACOBEA, No 24.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[graphic][subsumed]

PRÆFATIO NOVI EDITORIS

DE CICERONIANIS EPISTOLIS.

De hac parte quarta Ciceronis operum, qua quidem omnes Epistolæ quæ ab illo, vel ad illum, scriptæ exstant, continentur, pauca sunt præmonenda, et consilium, quo in iis exscribendis et enucleandis usi sumus, breviter explicandum. Quamquam olim innumeri pæne editores huic operæ summo cum studio incubuerunt, inter quos non sine laude nominandus V. C. PRÉVOST, qui quidem Manutii optimum commentarium assidue perlexit, et omnia quæ illi ætas sua conferre potuit subsidia undequaque contulit, haud inficiandum est post Grævium et Olivetum ipsumque Lallemand. et virum doctissimum Ernestium, textui Epistolarum adeo difficili et intricato, sæpiusque mutilo, multam lucem ex aliis ac recentioribus curis accessisse. Nos autem, ne frustra postremi in hunc campum decurreremus, editiones Wetzelii et Benedicti, anno 1795, MartyniLagunæ 1804, Schützii 1809, ut omittamus ejusdem editionem omnium Ciceronis operum, in textu Epistolarum non pauca desiderantur, denique innumeras observationes in variis philologorum disquisitionibus, quæ in Anglia, Germania, aliisque doctissimis regionibus quotannis I. Cic. pars quarta.

a

ubi

prodeunt, sparsas eruimus et collegimus, ut uno quodam fasciculo quidquid in opera Ciceronis per triginta hosce annos Europa universa contulit, connectatur.

Titulum autem Epistolarum ad Diversos, quem præfecimus his quæ vulgo dicuntur ad Familiares, Schützius quidem ut parum latinum improbavit, sed nullum aptius ostendit, et eo ipso utitur. Certe nullum ex his, sive ad Familiares, sive ad Diversos, sive etiam simpliciter Familiares Epistolæ, invenitur in veteribus MSS Epistolarum Ciceronis, neque in scriptoribus ipsis paullo antiquioribus, qui illas allegaverunt. A. Gellius, Non. Marcellus, Priscianus, ordinem libri et hominis nomen, ad quem quæque scripta fuerit epistola, memorare contenti sunt. Aliquando etiam, ut liber designetur, utuntur eo nomine, quod prima præfert epistola. Exempli gratia, liber primus Aulo Gellio dicitur «liber Epistolarum ad Lentu« lum ». In Nonio legimus: «sic Cicero ad Varro<< nem epistola Pæti », i. e. in epistola ad Pætum, quæ est in libro ad Varronem. Qui quidem liber ad Varronem dicitur, quia ad hunc octo priores epistolæ sint scriptæ. Deperditi autem sunt plures alii Epistolarum libri quorum exstant nomina, quæ duxerant ab illustribus viris ad quos vel priores, vel plurimæ fuerant missæ. Reliquas, quas habemus, nongentas fere numero, post quadragesimum Ciceronis annum scriptas constat. Multo numerosiores Epistolas fuisse non tan

« IndietroContinua »