Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

confusum eum somnio proximæ noctis (nam visus erat per quietem matri stuprum intulisse) conjectores ad amplissimam spem incitaverunt, arbitrium orbis terrarum portendi interpretantes : quando mater, quam subjectam sibi vidisset, non alia esset, quam terra, quæ omnium parens haberetur.'

(8.) Decedens ergo ante tempus, colonias Latinas, de petendâ civitate agitantes, adiit: et ad audendum aliquid concitâsset, nisi consules conscriptas in Ciliciam legiones paulisper ob id ipsum retinuissent: nec eo secius majora mox in Urbe molitus est: (9.) siquidem, ante paucos

dies

quam ædilitatem iniret, venit in suspicionem, conspirâsse cum M. Crasso consulari, item P. Sullâ et Autronio, post designationem consulatûs ambitûs condemnatis, ut principio anni senatum adorirentur; et, trucidatis quos placitum esset, dictaturam Crassus invaderet, ipse ab eo magister equitum diceretur, constitutâque ad arbitrium republicã, Sullæ et Autronio consulatus restitueretur. Meminerunt hujus conjurationis Tanusius Geminus in historiâ, M. Bibulus in edictis, C. Curio pater in orationibus. De hac significare videtur et Cicero in quâdam ad Axium epistolâ, referens, “ Cæsarem in consulatu confirmâsse regnum, de quo ædilis cogitârat.” Tanusius adjicit, Crassum, pænitentiâ vel metu, diem cædi destinatum non ob isse, et idcirco ne Cæsarem quidem signum, quod ab eo dari convenerat, dedisse. Convenisse autem, Curio ait, ut togam de humero dejiceret. Idem Curio, sed et M. Actorius Naso, auctores sunt, conspirâsse eum etiam cum Cn. Pisone adolescente: cui, ob suspicionem urbanæ conjurationis, provincia Hispania ultro extra ordinem data sit ; pactumque, ut simul foris ille, ipse Romæ, ad res novas consurgerent, per Ambronas et Transpadanos; destitu. tum utriusque consilium morte Pisonis.

(10.) Ædilis, præter comitium ac forum, basili

[ocr errors]

casque, etiam Capitolium ornavit porticibus ad tem. pus exstructis, in quibus, abundante rerum copiâ, pars apparatûs exponeretur. Venationes autem ludosque et cum collega, et separatim, edidit : quo factum est, ut communium quoque impensarum solus gratiam caperet; nec dissimularet collega ejus M. Bibulus, evenisse sibi, quod Polluci ; ut enim gemi. nis fratribus ædes in Foro constituta tantum Castoris vocaretur, ita suam Cæsarisque munificentiam unius Cæsaris dici. Adjecit insuper Cæsar etiam gladia. torium munus, sed aliquanto paucioribus, quam destinaverat, paribus. Nam, cum, multiplici undique familiâ comparatâ, inimicos exterruisset, cautum est de numero gladiatorum, quo ne majorem cuiquam habere Romæ liceret.

(11.) Conciliato populi favore, tentavit per partem tribunorum, ut sibi Ægyptus provincia plebis-scito daretur, nactus extraordinarii imperii occasionem, quod Alexandrini regem suum, socium atque amicum a senatu appellatum, expulerant, resque vulgo improbabatur. Nec obtinuit, adversante optimatium factione; quorum auctoritatem ut, quibus posset modis, invicem deminueret, tropæa C. Marii de Jugurthâ, deque Cimbris atque Teutonis, olim a Sullâ disjecta, restituit; atque, in exercendâ de sicariis quæstione, eos quoque sicariorum numero habuit, qui, proscriptione, ob relata civium Romanorum capitan pecunias ex ærario acceperant, quamquam exceptos Corneliis legibus.

(12.) Subornavit etiam, qui C. Rabirio perduellionis diem diceret ; quo præcipuo adjutore, aliquot ante annos, L. Saturnini seditiosum tribunatum sena. tus coërcuerat : ac, sorte judex in reum ductus, tam cupide condemnavit, ut ad populum provocanti nihil æque ac judicis acerbitas profuerit.

( 13.) Depositâ provinciæ spe, pontificatum maximum petiit, non sine profusissimâ largitione : in quâ reputans magnitudinem æris alieni, cum mane ad comitia descenderet, prædixisse matri osculanti fertur, domum se, nisi pontificem, non reversurum. Atque ita potentissimos duos competitores, multumque et ætate et dignitate antecedentes, superavit, ut plura ipse in eorum tribubus suffragia, quam uterque in omnibus, tulerit.

(14.) Prætor creatus, detectâ conjuratione Cati. linæ, senatuque universo in socios facinoris ultimam statuente pænam, solus municipatim dividendos, cus-. todiendosque, publicatis bonis, censuit. Quin et tantum metum injecit asperiora suadentibus, identidem ostentans, quanta eos in posterum a plebe Romanâ maneret invidia, ut Decimum Silanum, consulem designatum, non piguerit, sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire, velut gravius, atque ipse sensisset, exceptam : obtinuissetque adeo, transductis ad se jam pluribus, et in his Cicerone, consulis fratre, nisi labantem ordinem confirmâsset M. Catonis oratio. Ac ne sic quidem impedire rem destitit, quoad usque manus equitum Romanorum (quæ armata præsidii causâ circumstabat) immoderatius perseveranti necem comminata est ; etiam strictos gladios usque eo intentans, ut sedentem unâ proximi deseruerint, vix pauci complexu togâque objectâ protexerint. Tunc plane deterritus, non modo cessit, sed in reliquum anni tempus curiâ abstinuit.

(15.) Primo præturæ die Q. Catulum de refectione Capitolii ad disquisitionem populi vocavit, rogatione promulgatâ, quâ curationem eam in alium transferebat. Verum, impar optimatium conspirationi, quos, relicto statim novorum consulum officio, frequentes obstinatosque ad resistendum concucurrisse cernebat, hanc quidem actionem deposuit.

(16.) Cæterum Cæcilio Metello, tribuno plebis, turbulentissimas leges adversus collegarum intercessionem ferenti,auctorem propugnatoremque se pertinacis

sime præstitit; donec ambo administratione reipubli. cæ decreto Patrum submoverentur. Ac nihilo minus permanere in magistratu, et jus dicere ausus, ut comperit paratos, qui vi ac per arma prohiberent, dimissis lictoribus, abjectâque prætextâ, domum clam refugit, pro conditione temporum quieturus. Multitudinem quoque, biduo post sponte et ultro confluentem, operamque sibi in asserendâ

dignitate tumultuosius pollicentem, compescuit. Quod cum præter opinionem evenisset, senatus, ob eumdem cætum festinato coactus, gratias ei per primores viros egit : accitumque in curiam, et amplissimis verbis collaudatum, in inte. grum restituit,

inducto priore decreto. (17.) Recidit rursus in discrimen aliud, inter socios Catilinæ nominatus, et apud Novium Nigrum quæstorem a L. Vettio (Indice), et in senatu a Q. Curio; cui, quod primus consilia conjuratorum detexerat, constituta erant publice præmia. Curius, e Catilinâ se cognovisse, dicebat: Vettius etiam chirographum ejus, Catilinæ datum, pollicebatur. Id vero Cæsar nullo modo tolerandum existimans, cum, implorato Ciceronis testimonio, quædam se de conju. ratione ultro ad eum detulisse, docuisset, ne Curio præmia darentur, effecit: Vettium, pignoribus captis, et direptâ supellectile, male mulcatum, ac pro Rostris in concione pæne discerptuin, conjecit in carcerem ; eodem Novium quæstorem, quod compellari apud se majorem potestatem passus esset.

(18.) Ex præturâ ulteriorem sortitus Hispaniam, retinentes creditores interventu sponsorum removit: ac, neque more neque jure, antequam provinciæ or. narentur, profectus est; incertum, metune judicii, quod privato parabatur, an quo maturius sociis implorantibus subveniret. Pacatâque provinciâ, pari festinatione, non exspectato successore, ad triumphum simul consulatumque decessit. Sed cum, edictis jam comitiis, ratio ejus haberi non posset, nisi privatus introîsset Urbem; et ambienti, ut legibus solveretur, multi contradicerent; coactus est triumphum, ne consulatu excluderetur, dimittere.

( 19.) E duobus [consulatûs] competitoribus, L. Lucceio, Marcoque Bibulo, Lucceium sibi adjunxit; pactus, ut is, quoniam inferior gratiâ esset, pecuniâque polleret, nummos de suo, communi nomine, per centurias pronuntiaret. Quâ cognitâ re, optimates, quos metus ceperat, nihil non ausurum eum in summo magistratu, concordi et consentiente collegâ, auctores Bibulo fuerunt, tantumdem pollicendi: ac plerique pecunias contulerunt, ne Catone quidem abnuente eam largitionem e re publicâ fieri. Igitur cum Bibulo consul creatur. Eamdem ob causam opera optimatibus data est, ut provinciæ futuris consulībus minimi negotii, id est, silvæ callesque, decernerentur. Quâ maxime injuriâ instinctus, omnibus officiis Cn. Pompeium assectatus est, offensum Patribus, quod, Mithridate rege victo, cunctantius confirmarentur acta sua: Pompeioque M. Crassum reconciliavit, veterem inimicum ex consulatu, quem summâ discordiâ simul gesserant: ac societatem cum utroque iniit, ne quid ageretur in republicâ, quod displicuisset ulli e tribus.

( 20.) Inito honore, primus omnium instituit, ut tam senatûs, quam populi, diurna Acta confierent, et publicarentur. Antiquum etiam retulit morem, ut, quo mense fasces non haberet, accensus ante eum iret, lictores pone sequerentur. Lege autem Agrariâ promulgata, obnuntiantem collegam armis foro expulit: ac postero die in senatu conquestum, nec quoquam reperto, qui super tali consternatione referre aut censere aliquid auderet (qualia multa sæpe in levioribus turbis decreta erant), in eam coëgit desperationem, ut, quoad potestate abiret, domo abditus, nihil aliud quam per edicta obnuntiaret. Unus ex eo tempore omnia in republicâ, et ad arbitrium, administravit ; ut nonnulli urbanorum, cum quid per jocum testandi gratiâ signarent, non Cæsare et Bibulo, sed

« IndietroContinua »