Immagini della pagina
PDF
ePub

tione commissa, quo facilius consilia adversariorum per cujusque mulieres exquireret. M. Antonius, super festinatas Liviæ nuptias, objecit et feminam consularem e triclinio, viro coram, in cubiculum abductam, rursus in convivium, rubentibus auriculis, incomtiore capillo, reductam: et dimissam Scriboniam, quia liberius doluisset nimiam potentiam pellicis; et conditiones quæsitas per amicos, qui matresfamiliâs et adultas ætate virgines denudarent, atque perspicerent, tamquam Toranio mangone vendente. Scribit etiam ad ipsum hoc familiariter adhuc, necdum plane inimicus, aut hostis: "Quid te mutavit? quod reginam ineo? uxor mea est. Nunc cœpi, an abhinc annos novem? Tu deinde solam Drusillam inis? Ita valeas, uti tu, hanc epistolam cum leges, non inieris Tertullam, aut Terentillam, aut Rufillam, aut Salviam Titisceniam, aut omnes. Anne refert, ubi, et in quam arrigas ?"

(70.) Cœna quoque ejus secretior in fabulis fuit, quæ vulgo Audenaeos vocabatur; in quâ Deorum Dearumque habitu discubuisse convivas, et ipsum pro Apolline ornatum, non Antonii modo epistolæ, singulorum nomina amarissime enumerantis, exprobrant, sed et sine auctore notissimi versus :

"Cum primum istorum conduxit mensa choragum,
Sexque Deos vidit Mallia, sexque Deas;
Impia dum Phobi Cæsar mendacia ludit,
Dum nova Divorum cœnat adulteria;
Omnia se a terris tunc numina declinârunt:
Fugit et auratos Jupiter ipse toros."

66

Auxit cœnæ rumorem summa tunc in civitate penuria ac fames; acclamatumque est postridie, omne frumentum Deos comedisse;" et," Cæsarem esse plane Apollinem, sed Tortorem ;" quo cognomine is Deus quâdam in parte Urbis colebatur. Notatus est et ut pretiosæ supellectilis Corinthiorumque præ

cupidus, et aleæ indulgens. Nam et, proscriptionis tempore, ad statuam ejus adscriptum est,

"Pater argentarius, ego Corinthiarius ;"

cum existimaretur quosdam, propter vasa Corinthia, inter proscriptos curâsse referendos: et deinde bello Siciliensi epigramma vulgatum est:

"Postquam, bis classe victus, naves perdidit, Aliquando ut vincat, ludit assidue aleam."

(71.) Ex quibus sive criminibus sive maledictis, infamiam impudicitiæ facillime refutavit, et præsentis et posteræ vitæ castitate: item lautitiarum invidiam; cum et, Alexandriâ captâ, nihil sibi, præter unum murrhinum calicem, ex instrumento regio retinuerit, et mox vasa aurea assiduissimi usûs conflaverit omnia. Circa libidines hæsit; postea quoque (ut ferunt) ad vitiandas virgines promtior, quæ sibi undique, etiam ab uxore, conquirerentur. Aleæ rumorem nullo modo expavit; lusitque simpliciter et palam oblectamenti causâ, etiam senex; ac, præterquam Decembri mense, aliis quoque festis profestisque diebus. Nec id dubium est. Autographâ quâdam epistolâ, "Cœnavi," ait, "mi Tiberi, cum iisdem. Accesserunt convivæ Vinicius et Silius pater. Inter cœnam lusimus yepovTxWS, et heri et hodie. Talis enim jactatis, ut quisque canem aut senionem miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat; quos tollebat universos, qui Venerem jecerat." Et rursus aliis literis: "Nos, mi Tiberi, Quinquatrus satis jucunde egimus. Lusimus enim per omnes dies, forumque aleatorium calfecimus. Frater tuus magnis clamoribus rem gessit. Ad summam tamen, perdidit non multum; sed ex magnis detrimentis præter spem paulatim retractus est. Ego perdidi viginti millia nummum meo nomine; sed cum effuse in lusu

liberalis fuissem, ut soleo plerumque. Nam, si, quas manus remisi cuique, exegissem, aut retinuissem, quod cuique donavi, vicissem vel quinquaginta millia. Sed hoc malo: benignitas enim mea me ad cœlestem gloriam efferet." Scribit ad filiam: "Misi tibi denarios ducentos quinquaginta, quos singulis convivis dederam, si vellent inter se inter cœnam vel talis, vel par impar, ludere." In cæteris partibus vitæ continentissimum fuisse constat, ac sine suspicione ullius vitii.

(72.) Habitavit primo juxta Romanum Forum, supra Scalas Annularias, in domo, quæ Calvi oratoris fuerat; postea in Palatio; sed nihilominus ædibus modicis Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis, ut in quibus porticus breves essent Albanarum columnarum, et sine marmore ullo aut insigni pavimento conclavia. Ac per annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et æstate mansit; quamvis parum salubrem valetudini suæ Urbem hieme experiretur, assidueque in Urbe hiemaret. Si quando quid secreto, aut sine interpellatione, agere proposuisset, erat illi locus in edito singularis, quem Syracusas et TEXTU vocabat: huc transibat, aut in alicujus libertorum suburbanum; æger autem in domo Mæcenatis cubabat. Ex secessibus præcipue frequentavit maritima, insulasque Campaniæ, aut proxima Urbi oppida, Lanuvium, Præneste, Tibur: ubi etiam in porticibus Herculis templi persæpe jus dixit. Ampla et operosa prætoria gravabatur. Et neptis quidem suæ Juliæ, profuse ab eâ exstructa, etiam diruit ad solum: sua vero, quamvis modica, non tam statuarum tabularumque pictarum ornatu, quam xystis et nemoribus excoluit, rebusque vetustate ac raritate notabilibus: qualia sunt Capreis immanium belluarum ferarumque membra prægrandia, quæ dicuntur "Gigantûm ossa," et "arma heroum."

(73.) Instrumenti ejus et supellectilis parcimonia apparet etiam nunc, residuis lectis atque mensis,

quorum pleraque vix privatæ elegantiæ sint. Ne toro quidem cubuisse aiunt, nisi humili et modice instrato. Veste non temere aliâ quam domesticâ usus est, ab sorore et uxore et filiâ neptibusque confectâ; togis, neque restrictis neque fusis; clavo, nec lato nec angusto: calceamentis altiusculis, ut procerior, quam erat, videretur. Et forensia autem et calceos nunquam non intra cubiculum habuit, ad subitos repentinosque casus parata.

(74.) Convivabatur et assidue, nec unquam nisi rectâ, non sine magno ordinum hominumque delectu. Valerius Messala tradit, neminem unquam libertinorum adhibitum ab eo cœnæ, excepto Menâ, sed asserto in ingenuitatem, post proditam Sex. Pompeii classem. Ipse scribit, invitâsse se quemdam, in cujus villâ maneret, qui speculator suus olim fuisset. Convivia nonnunquam et serius inibat, et maturius relinquebat; cum convivæ et coenare inciperent, priusquam ille discumberet, et permanerent, digresse eo. Cœnam ternis ferculis, aut, cum abundantissime, senis, præbebat, ut non nimio sumtu, ita summâ comitate. Nam et ad communionem sermonis tacentes vel submissim fabulantes provocabat, et aut acroamata et histriones, aut etiam triviales ex Circo ludios, interponebat, ac frequentius aretalogos.

(75.) Festos et sollennes dies profusissime, nonnunquam tantum joculariter, celebrabat. Saturnalibus, et si quando alias libuisset, modo munera dividebat, vestem, et aurum, et argentum; modo nummos omnis notæ, etiam veteres regios ac peregrinos; interdum nihil præter cilicia et spongias, et rutabula, et [forpices,] atque alia id genus, titulis obscuris et ambiguis. Solebat et inæqualissimarum rerum sortes, et aversas tabularum picturas, in convivio venditare, incertoque casu spem mercantium vel frustrari, vel explere; ita ut, per singulos lectos, licitatio fieret, et seu jactura, seu lucrum, communi

caretur.

(76.) Cibi (nam ne hæc quidem omiserim) minimi erat, atque vulgaris fere. Secundarium panem, et pisciculos minutos, et caseum bubulum manu pressum, et ficos virides biferas, maxime appetebat; vescebaturque et ante cœnam quocumque tempore et loco, quo stomachus desiderâsset. Verba ipsius ex epistolis sunt: "Nos in essedo panem et palmulas gustavimus." Et iterum: "Dum lecticâ ex regiâ domum redeo, panis unciam, cum paucis acinis uvæ duracinæ, comedi." Et rursus: "Ne Judæus quidem, mi Tiberi, tam diligenter sabbatis jejunium servat, quam ego hodie servavi, qui in balineo demum, post horam primam noctis, duas bucceas manducavi, priusquam ungi inciperem." Ex hac inobservantiâ, nonnunquam, vel ante initum vel post dimissum convivium, solus cœnitabat, cum pleno convivio nihil tangeret.

(77.) Vini quoque naturâ parcissimus erat. Non amplius ter bibere eum solitum super cœnam in castris apud Mutinam, Cornelius Nepos tradit. Postea, quoties largissime se invitaret, senos sextantes non excessit, aut, si excessisset, rejiciebat. Et maxime delectatus est Rætico; neque temere interdiu bibit. Pro potione, sumebat perfusum aquâ frigidâ panem, aut cucumeris frustum, vel lactuculæ thyrsum, aut recens acidumve pomum succi vinosioris.

(78.) Post cibum meridianum, ita ut vestitus calceatusque erat, retectis pedibus paulisper conquiescebat, oppositâ ad oculos manu. A cœnâ lucubratoriam se in lecticulam recipiebat. Ibi, donec residua diurni actûs, aut omnia, aut ex maximâ parte, conficeret, ad multam noctem permanebat. In lectum inde transgressus, non amplius, cum plurimum, quam septem horas, dormiebat, ac ne eas quidem continuas, sed ut, in illo temporis spatio, ter aut quater expergisceretur. Si interruptum somnum recuperare (ut evenit) non posset; lectoribus aut fabulatoribus arcessitis, resumebat, producebatque

« IndietroContinua »