Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][ocr errors][merged small]

SUMTIBUS RODWELL ET MARTIN ; J. BOOKER ;
BALDWIN, CRADOCK, ET JOY; G. B. WHITTAKER;

LONGMAN, HURST, REES, ORME, ET SOC.
T. CADELL ; C. ET J. RIVINGTON ; E. EDWARDS;

ET SIMPKIN ET MARSHALL.

Excudir T. DAVISON.

1824.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Quæ, in nostra editione, uncinis (hunc in morem] inclusa leguntur, ea vel plane adulterina aut insi. ticia sunt vel, propter scripturæ varietatem, pro incertis habenda vel, licet reipsâ fortasse germana, criticorum tamen dissensione in dubium vocata.

Quinto Calendas Decembres,

A. C. 1824.

1

C. SUETONII

TRANQUILLI

XII CÆSARES.

LIBER PRIMUS.

C, JULIUS CÆSAR.

( 1.)..... annum agens sextum decimum, patrem amisit; sequentibusque consulibus, [Alamen Dialis destinatus,] dimissâ Cossutiâ, (quæ, familiâ equestri, sed admodum dives, prætextato desponsata fuerat) Corneliam, Cinnæ quater consulis filiam, duxit uxorem, ex quâ illi mox Julia nata est; neque, ut repudiaret, compelli a dictatore Sullâ ullo modo potuit. Quare et sacerdotio, et uxoris dote, et gentiliciis hæreditatibus multatus, diversarum partiumn habebatur; ut etiam discedere e medio, et, quam. quam morbo quartanæ aggravante, prope per singulas noctes commutare latebras cogeretur, seque ab inquisitoribus pecuniâ redimere; donec, per virgines Vestales, perque Mamercum Æmilium, et Aurelium Cottam, propinquos et affines suos, veniam impetravit. Satis constat, Sullam, cum deprecantibus amicissimis et ornatissimis viris aliquamdiu denegâsset, atque illi pertinaciter contenderent, expugnatum tandem proclamâsse, sive divinitus, sive aliquâ conjectura : “ Vincerent, ac sibi haberent,

B

[ocr errors]

dummodo scirent, eum, quem incolumem tantopere cuperent, quandoque optimatium partibus, quas secum simul defendissent, exitio futurum; nam Cæsari multos Marios inesse.”

(2.) Stipendia prima in Asiâ fecit, M. Thermi prætoris contubernio; a quo ad arcessendam classem in Bithyniam missus, desedit apud Nicomedem, non sine rumore prostratæ regi pudicitiæ: quem rumorem auxit, intra paucos rursus dies repetitâ Bithyniâ, per causam exigendæ pecuniæ, quæ deberetur cuidam libertino, clienti suo. Reliquâ militiâ, secundiore famâ fuit; et a Thermo, in expugnatione Mitylenarum, coronâ civicâ donatus est.

(3.) Meruit et sub Servilio Isaurico in Ciliciâ, sed brevi tempore. Nam, Sullæ morte compertâ, simul spe novæ dissensionis, quæ per M. Lepidum movebatur, Romam propere rediit. Et Lepidi qui. dem societate, quamquam magnis conditionibus invitaretur, abstinuit; cum ingenio ejus diffisus, tum occasione, quam minorem opinione offenderat.

(4.) Cæterum, compositâ seditione civili, Cornelium Dolabellam, consularem et triumphalem virum, repetundarum postulavit; absolutoque, Rhodum secedere statuit, et ad declinandam invidiam, et ut, per otium ac requiem, Apollonio Moloni, clarissimo tunc dicendi magistro, operam daret. Huc dum hibernis jam mensibus trajicit, circa Pharmacusam insulam a prædonibus captus est; mansitque apud eos, non sine summâ dignatione, prope quadraginta dies, cum uno medico et cubiculariis duobus: nam comites servosque cæteros, initio statim, ad expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimiserat. Numeratis deinde quinquaginta talentis, expositus in litore, non distulit, quin e vestigio, classe deductâ, persequeretur abeuntes ; ac redactos in potestatem, supplicio, quod illis sæpe minatus inter jocum fuerat, afficeret. Vastante regiones proximas Mithridate, ne desidere in discrimine socio

[ocr errors]

Tum videretur, ab Rhodo, quo pertenderat, transiit in Asiam : auxiliisque contractis, et præfecto regis

provinciâ expulso, nutantes ac dubias civitates retinuit in fide.

(5.) Tribunatu militum, (qui primus Romam reverso per suffragia populi honor obtigit) auctores restituendæ tribuniciæ potestatis, cujus vim Sulla deminuerat, enixissime juvit. L. etiam Cinnæ, uxoris fratri, et qui cum eo, civili discordiâ Lepidum secuti, post necem consulis ad Sertorium confugerant, reditum in civitatem rogatione Plotiâ confecit, habuitque et ipse super eâ re concionem. (6.) Quæstor Juliam amitam, uxoremque

Corneliam, defunctas laudavit e more pro Rostris. Sed, in, amitæ quidem laudatione, de ejus ac patris sui utrâque origine sic refert : '“ Amitæ meæ Juliæ maternum genus ab regibus ortum, paternum cum Diis immortalibus conjunctum est.

Nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater : a Venere Julii, cujus gentis familia est nostra. Est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et cærimonia Deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.” In Corneliæ autem locum Pompeiam duxit, Q. Pompeii filiarn, L. Sullæ neptem; cum quâ deinde divortium fecit, adulteratam opinatus a P. Clodio; quem, inter publicas cærimonias, penetrâsse ad eam muliebri veste, tam constans fama erat, ut senatus quæstionem de pollutis sacris decreverit.

(7.) Quæstori ulterior Hispania obvenit : ubi cum, mandatu prætoris, jure dicundo conventus circumiret, Gadesque venisset, animadversâ apud Herculis templum Magni Alexandri imagine, ingemuit ; et, quasi pertæsus ignaviam suam, quod nihildum a se memorabile actum esset in ætate, quâ jam Alexander orbem terrarum subegisset, mis nem continuo efflagitavit, ad captandas quamprimum majorum rerum occasiones in Urbe. Etiam

« IndietroContinua »