opus sit, ita agant permittit. Illi, homines militares, sine tumultu praesidiis collocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt. Postquam ad id locis legati cum Volturcio venerunt et simul utrimque clamor exortus est, Galli, cito cognito consilio, sine mora praetoribus se tradunt. Volturcius 5 primo cohortatus ceteros gladio se a multitudine defendit; deinde, ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus ac vitae diffidens, velut hostibus, sese praetoribus "dedit. XLVI. Quibus rebus confectis, omnia propere per nun-10 tios consuli declarantur. At illum ingens cura atque laetitia simul occupavere; nam laetabatur intelligens, conjuratione patefacta, civitatem periculis ereptam esse; porro autem anxius erat 'dubitans, in maxumo scelere tantis civibus deprehensis, quid facto opus esset: poenam illorum sibi oneri, 15 impunitatem reipublicae perdundae fore credebat. Igitur, confirmato animo, vocari ad sese jubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium, item Coeparium quendam, Terracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. Ceteri sine mora veniunt: Coeparius paullo ante domo egres-20 sus, cognito indicio, ex urbe profugerat. Consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens in senatum perducit; reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire jubet. Eo senatum advocat, magnaque frequentiad ejus ordinis, Volturcium cum legatis introducit: Flaccum praetorem scrinium cum 25 literis, quas a legatis acceperat, eodem afferre jubet. XLVII. Volturcius interrogatus de itinere, de literis, postremo quid aut qua de caussa consilii habuisset, primo fingere alia, dissimulare de conjuratione; post, ubi fide* publica dicere jussus est, omnia, uti gesta erant, aperit, docetque 30 K.-XLV. 107, R. 3. - 88, 13, c), 3). -89, 7, b). — 100, 1 ; 90, 1, c); 91, R. 15. b XLVI. 100, 2, d). - 90, 5. - 88, 8, 2). — 4100, R. 3. XLVII. 91, 6. A. & S.-XLV. 4262, R. 4. - 212, R. 3. XLVI. XLVII. C 231. - 223, R. 2. 274, 3, (a). - 227. - 275, III. R. 1, (5). -4257, R. 7. 247, 2. 'se paucis ante diebus a Gabinio et Coepario socium ascitum nihil amplius scire quam legatos; tantummodo audire solitum ex Gabinio, P. Autronium, Servium Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ea conjuratione esse. Eadem Galli fa5 tentur, ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter literas sermonibus, quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllinis regnum Romae 'tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri; praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesimum annum, 10 quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bello civili cruentum fore. Igitur perlectis literis, quum prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti, abdicato magistratu, Lentulus, itemque ceteri Hin liberis custodiis haberentur. Itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum aedilis 15 erat, Cethegus Q. Cornificio, Statilius C. Caesari, Gabinius M. Crasso, Coeparius, nam is paullo ante ex fuga retractus erat, Cn. Terentio senatori, traduntur. XLVIII. Interea plebes, conjuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, mutata 20 mente, Catilinae consilia exsecrari, Ciceronem ad coelum tollere; veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat. Namque alia belli facinora praedae magis quam detrimento fore, incendium vero crudele, immoderatum 'ac sibi maxume calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae 25 in usu quotidiano et cultu corporis erant. "Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem retractum ex itinere aiebant. Is, quum se diceret indicaturum de conjuratione si fides publica data esset, jussus a consule, quae sciret edicere, eadem fere 30 quae Volturcius de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet; praeterea se "missum a M. Crasso, qui Catilinae nunciaret, ne eum Lentulus et Cethegus K. -XLVII. 91, R. 8.-100, R. 1. XLVIII. Dist. bet. gaudium and laetitia. V. n. 2. - 90, 5. - Dist. bet. dico and aio. V. n. 8. - 4100, R. 1. b A. & S. - XLVII. 220, 4. — 274, R. 5, (a). XLVIII V. R. K. - 227, R. 2. - V. R. K. - 4274, R. 5, (a). 17 aliique ex conjuratione deprehensid terrerent, eoquet magis properaret ad urbem accedere, quo et ceterorum animos reficereth et illi facilius periculo eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars 5 tametsi verum existimabant, tamen quia ink tali tempore 13tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda 14videbatur, plerique 15 Crasso ex negotiis privatis obnoxii conclamant, indicem faisum esse, deque ea re postulant uti 16 referatur. Itaque, consulente Cicerone, frequens senatus 10 decernit Tarquinii indicium falsum videri, eumque in vinculis retinendum, 18 neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cujus consilio tantam rem esset mentitus. Erant eo tempore, qui existimarent1 indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso, 19per societatem 15 periculi reliquos illius potentia tegeret. Alii Tarquinium a Cicerone immissum aiebant, ne Crassus, more suo 20 suscepto malorum patrocinio, rempublicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea "praedicantem audivi, tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone impositam. 20 XLIX. Sed iisdem temporibus Q. Catulus et C. Piso [neque precibus] 'neque pretio neque gratia Ciceronem impellere potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Caesar falso nominaretur. Nam uterque cum illo graves inimicitias exercebant: Piso, oppugnatus in judicio pecunia-25 rum repetundarum propter cujusdam Transpadani supplicium injustum; Catulus, ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adolescentulo Caesare victus discesserat. Res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice 'maxumis mu-30 neribus grandem pecuniam debebat. Sed ubi consulem ad K. - XLVIII. *117, 2, b). — 91, 4. — 107, 1. — 108, 1. - 88, 9. 181, 4.-91, R. 24. -1110, 3, b), 3). XLIX. 86, 9. - 88, 9. A. & S. - XLVIII. 266, 2, R. 1, (a). - 247, 1. - 262, & R. 5. 262, R. 9.-1211, R. 6. - 209, R. 11. 253, N. 1.-1264, 6. XLIX. 209, R. 11, (4); 204, R. 10. 211, R. 6. tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singulatim circumeundo atque ementiundo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque adeo, ut nonnulli equites Romani, qui praesidii caussa 5 cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi nobilitate impulsi, quo studium suum in rempublicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur. L. Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobro10 gum et Tito Volturcio, comprobato eorum indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli diversis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiendum sollicitabant; partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rempublicam vexare soliti erant. Cethegus autem per 15 nuncios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos in audaciam, orabat, ut, grege facto, cum telis ad sese irrumperent. Consul, ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu, refert quid de his fieri placeata qui in custodiam traditi erant. Sed eos 20 paullo ante frequens senatus judicaverat contra rempublicam fecisse. Tum D. Junius Silanus, primus sententiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de iis qui in custodiis tenebantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumendum decre25 verat; isque postea permotus oratione C. Caesaris, pedibus in sententiam Tib. Neronis iturum se dixerat, qui de ea re, "praesidiis additis, referundum censuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule 12 hujuscemodi verba locutus est. 30 LI. "Omnis homines, Patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia b K.-L. Dist. bet. libertus and libertinus. V. n. 1. - 88, R. 9. 81, 8, b). - 104, 2, b). - 117, R. 3.-189, 7, R. 12. LI. 91, R. 21. A. & S. - L. V. R. K. - 212, R. 2, N. 4. — 209, R. 12, (2). — 265.-266, R. 5.-234, I. LI. 213, R. 4, (4). vacuos esse decet. Haud facile animus verum providet ubi illa officiunt; neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium, valet: si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandi, P. C., quae reges atque populi ira aut misericordia 5 impulsi male consuluerint; sed ea malo dicere, quae majores nostri contra lubidinem animi sui recte atque 'ordine fecere. Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida et adversa nobis fuit; sed postquam, 10 bello confecto, de Rhodiis consultum est, majores nostri, ne quis divitiarum magis quam injuriae caussa bellum inceptum diceret, impunitos eos dimisere. Item bellisa Punicis omnibus, quum saepe Carthaginienses et in pace et per inducias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem 15 talia fecere: magis quid se dignum foret, quam quid in illos jure fieri posset quaerebant. Hoc item vobisť providendum est, Patres conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vestra dignitas, neu magis iraes vestrae quam famae consulatis. Nam si digna poena pro factis 20 eorum reperitur, novum consilium approbo; sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, iis utendum censeo, quae legibus comparata sunt. Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice casum reipublicae miserati sunt: quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, 25 lenumeravereh; rapit virgines, pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati quae victoribus collibuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri. Sed, per deos immortalis, 12 quo illa oratio pertinuit? 30 Ban uti vos infestos conjurationi faceret? 14Scilicet quem res tanta et tam atrox non permovit, eum oratio accendet. Non ita est; neque cuiquam mortalium injuriae suae parvae viden K.-LI. 88, 13, c), 1). — *91, R. 16. - 491, 10. 190, R, 3.-90, 1, b), & R. 6. - 118, 3. - 106, 2, b). A. & S. - LI. 212, R. 2. - 247, 2. - 4253, N. 1. III. - 223.-323, 1, (b), & (2), (a). -1272. - 266, 1. 91, 3, c). - |