tur: multi 16eas gravius aequo habuere. Sed alia aliis licentia est, Patres conscripti: qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt; fama atque fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio praediti in 5 excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxuma fortuna minuma licentia est: neque 18studere neque odisse, sed minime irasci decet: quae apud alios iracundia dicitur, ea 1oin imperio superbia atque crudelitas appellatur. Equidem ego sic existimo, Patres conscripti: omnis 10 cruciatus minores quam facinora illorum esse; sed plerique mortales postrema meminere, et in hominibus impiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paullo severior fuit. D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certe scio, quae dixerit studio reipublicae dixisse; neque illum in tanta re 15 gratiam aut inimicitias exercere: "eos mores eamque modestiam viri cognovi. Verum sententia ejus mihi non crudelis (quid enim in talis homines crudele fieri potest ?), sed aliena a republica nostra videtur. Nam profecto aut metus aut injuria te subegit, Silane, consulem designatum, genus poenae 20 novum decernere. De timore supervacaneum est disserere, quum praesertim diligentia clarissumi viri, consulis, tanta praesidia sint in armis. 25 De poena possum equidem dicere, 26id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse, eam cuncta mortalium 25 mala dissolvere, ultra neque curae neque gaudio locum esse.1 Sed, per deos immortalis, quamobrem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadverteretur? An, quia 28lex Porcia vetat? At aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exilium permitti, jubent. An, quia 30 gravius est verberari quam necari? Quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos? Sin, quia levius est, qui convenit in minore negotio legem timere, quum eam in majore neglexeris? 32 At enim quis re K.-LI. 89, R. 2.-191, 1, b). - 106, R. 6.-88, 3. - °115, R. 6.-91, 4. - 988, 13, а). - 90, R. 5.-30, R. 1. A. & S. -LI. 232, (3). - 1244. - 207, R. 22.-216.-256, R. 9, (a). -P247, 1. -4211, R. 2.-224, R. 2. - 136, R. 1. prehendet quod in parricidas reipublicae decretum erit? Tempus, dies, fortuna, cujus lubido gentibus moderatur. 34Illis merito accidet, quicquid evenerit; ceterum vos, Patres conscripti, quid in alios statuatis, considerate. Omnia mala exempla ex bonis orta sunt; sed ubi imperium ad ignaros aut 5 minus bonos pervenit, novum illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros imposuere, qui rempublicam eorum tractarent. Ii primo coepere pessumum quemque et omnibus" invisum indemnatum necare: ea populus 10 laetari et merito dicere fieri. Post, ubi paullatim licentia crevit, juxta bonos et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere. Ita civitas servitute oppressa stultae laetitiaeTM graves poenas dedit. Nostra memoriad victor Sulla quum Damasippum et alios ejusmodi, qui malo reipublicae cre-15 verant, jugulari jussit, quis non factum ejus laudabat? Homines scelestos et factiosos, qui seditionibus rempublicam exagitaverant, merito necatos aiebant. Sed ea res magnae initium cladis fuit. Nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicujus concupiverat, dabat ope- 20 ram, ut is in proscriptorum numero esset. Ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paullo post ipsi trahebantur; neque prius finis jugulandi fuit, quam Sulla omnes suos divitiis explevit. Atque ego haec non in M. Tullio neque his temporibus vereor sed in magna civitate multa et varia ingenia 25 sunt. Potest alio tempore, alio consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi: ubi hoc exemplop per senati decretum gladium consul eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur? Majores nostri, Patres conscripti, neque consilii neque audaciae unquam eguere; neque 30 illis superbia obstabat, quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. 42 Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sump K.-LI. -84, R. 8. u 110, 3, a). - 90, 1. -89, R. 2. -88, R. 11. -*90, 5. 264, 5.-222, 3. -232, (2).-211, R. 12. A. & S. -LI. 227.-145, II. & IV. serunt: postremo quod ubique apud socios aut hostes idoneum videbatur cum summo studio domi exsequebantur; "imitari quam invidere bonis malebant. Sed eodem illo tempore, Graeciae morem imitati, verberibus animadvertebant in cives, de 5 condemnatis summum supplicium sumebant. Postquam respublica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, aliaque hujuscemodi fieri coepere; tum lex Porcia aliaeque leges paratae sunt; quibus legibus exsilium damnatis permissum est. Hanc ego caussam, Patres 10 conscripti, quominus novum consilium capiamus, imprimis magnam puto. Profecto virtus atque sapientia major in illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus. Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? Minume; sed itam 15 censeo: publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos "per municipia, quae maxume opibus valent; "neu quis de iis postea ad senatum referatbb neve cum populo agat; qui aliter fecerit, senatum existimare, eum contra rempublicam et salutem omnium facturum." 20 LII. Postquam Caesar dicendi finem fecit, 1ceteri verbo alius alii varie assentiebantur; at M. Porcius Cato, rogatus sententiam, hujuscemodi orationem habuit: "Longe mihi alia mens est, Patres conscripti, quum res atque pericula nostra considero et quum sententias nonnullorum mecum ipse reputo. 25 Illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum paravere; res autem monet, cavere ab illis [magis] quam, quid in illos statuamus, consultare. Nam cetera malefacta tum persequare, ubi facta sunt; hoc, nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra judicia 30 implores: capta urbe, nihil fit reliquid victis. Sed, per deos immortalis, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, K.-LI. 108, 2. - 117, 2, (a). -bb 117, 2, b). LII. 86, 9; 94, 15. - 85, 2, a); 94, R. 6, e). — 113, 3. - 488, 13, c), 3). A. & S.-LI. 262, R. 9. - 266, 2. - bb 273, 3, (a); 266, 2, R. 1, (a). LIL. 207, R. 32, (a); 204, R. 10.-209, R. 7, (a); 260, R. 4. 260, II. - 212, & R. 1. k tabulas vestras "pluris quam rempublicam fecistis, si ista, cujuscumque modis sunt, quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vestris otium praebere vultis, expergiscimini aliquando et capessite rempublicam. Non agitur de vectigalibus neque de sociorum injuriis; libertas et anima nostra in dubio 5 est. Saepe numero, Patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum, multosque mortalis ea caussa adversos habeo. 10 Qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini malefacta condonabam. 10 Sed "ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen respublica firma erat; opulentia neglegentiam tolerabat. Nunc vero non id agitur, 18bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit, sed, cujus haec cumque modis videntur, nostra, an nobiscum una, 15 hostium1 futura sint. Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat. Jampridem equidem nos vera rerum vocabula amisimus; quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur: 16eo respublica in extremo sita est. Sint sane, quoniam ita se mores habent, 20 liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes "in furibus aerarii; ne illi sanguinem nostrum largiantur, et, dum paucis sceleratism parcunt, bonos omnis perditum eant. Bene et composite C. Caesar paullo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit: 18credo, falsa existimans ea, quae de inferis memo-25 rantur: diverso itinere malos a bonis loca tetra, inculta, foeda atque formidolosa habere. Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos: videlicet timens, nen si Romae sint aut a popularibus conjurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur. 30 Quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe, et non per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi K.- LII. 88, 10. — 194, R. 2. 91, 6.-88, R. 5. -188, 8, 1.) — 1 88, 9. – 104, 1. - 110, 3, b), 5). 90, 2. - 107, 3. A. & S. - LII. 214, & R. 1, (a), (1). -207, R. 25. - 211, R. 6, & (5). - 259, R. 4, (3). -1264, 8, (1). -247, 2.-211, R. 3, (b). 1211, R. 8, (3). - (2) 260, R. 6. — 223, R. 2. — 262, R. 7. ad defendendum opes minores sunt. Quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit; sin in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert me mihio atque vobis timere. Quare quum de P. Lentulo ceterisque statue5 tis, pro certo habetote, vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus conjuratis decernere. 24 Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit: si paullulum modo vOS languere viderint, jam omnes feroces aderunt. Nolite existimare, majores nostros armis rempublicam ex parva mag10 nam fecisse. 26 Si ita esset, multo pulcherrumam nos eam haberemus, quippe sociorum atque civium, praeterea armorum atque equorum major nobis copia quam illis est. Sed alia fuere quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, 15"neque delicto neque lubidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam: laudamus divitias, sequimur inertiam: inter bonos et malos discrimen nullum: omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum; ubi vos separatim sibi 20 quisque consilium capitis; ubi domi voluptatibus, hic pecиniae aut gratiae servitis: eo fit ut impetus fiat in vacuam rempublicam. Sed ego haec omitto. Conjuravere nobilissumi cives patriam incendere: Gallorum gentem infestissumam nomini Romano ad bellum accersunt: dux hostium cum 25 exercitu supra caput est: vos cunctamini etiamnunc, quid intra moenia deprehensis hostibus faciatis? 34 Misereamini censeo, (deliquere homines adolescentuli per ambitionem,) atque etiam armatos dimittatis. Ne istaf vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam vertet. Immo 30% Scilicet res ipsa aspera est, sed vos non timetis eam. vero maxume; sed inertia et mollitia animi alius alium exspectantes cunctamini, videlicet diis immortalibus confisi qui hanc rempublicam in maxumis saepe periculis servavere. 0 K.- LII. 90, R. 6.-P85, 3. — 91, 4. - 90, R. 1. -107, R. 3. -P A. & S.-LII. 223, R. 2, (1), (a). - 267, (3). -*247, 1, (2). — 222, 2, (b).-262, R. 4. |