Immagini della pagina
PDF
ePub

Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur: vigilando, agendo, bene consulendo omnia prospera cedunt: ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequicquam deos implores: irati infestique sunt. Apud majores nostros T. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, 5 quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari jussit, atque ille egregius adolescens immoderatae fortitudinis morte poenas dedit: vos de crudelissumis parricidis quid statuatis cunctamini? 39 Videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat. "Verum parcite dignitatim Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae 10 suae, si diis aut hominibus unquam ullis pepercit: ignoscite Cethegi adolescentiae, nisi iterum jam patriae bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Coepario loquar? quibus si quidquam unquam pensi fuisset, non ea consilia de republica habuissent. Postremo, Patres conscripti, si mehercule 15 peccato locus esset, facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba mea contemnitis; sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu "faucibus urget: alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes: neque parari neque consuli quicquam potest #occulte; quo magis properandum est. Quare 20 ita censeo: quum nefario consilio sceleratorum civium respublica in maxuma pericula venerit, iique indicio T. Volturcii et legatorum Allobrogum convicti confessique sint, caedem, incendia, aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de confessis sicuti de manifestis rerum" 25 capitalium more majorum supplicium sumendum."

LIII. Postquam Cato assedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam ejus laudant, virtutem animi ad coelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant, Cato clarus atque magnus habetur, senati decretum fit sicuti ille 30 censuerat. Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume

K.-LII. 88, 5.
LIII. 90, 1, b).

A. & S.-LII. 213.
LIII. 223, R. 2.

tanta negotia sustinuisset. Sciebam, saepe numero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse: cognoveram parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus; ad hoe saepe fortunae violentiam toleravisse; facundia Graecos, 5 gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse; eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus respublica magnitudine 10 sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat, ac, 'sicuti effeta parente, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit. Sed memoria mea ingenti virtute,d diversis moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar; quos, quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit 15 consilium, 10quin utriusque naturam et mores quantum ingenio possem aperirem.

LIV. Igitur iis genus, aetas, eloquentia prope laequalia fuere; magnitudo animi par, item gloria; sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur; integritate 20 vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus; huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscendo; Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies; illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremo Caesar 25 in animum induxerat laborare, vigilare: negotiis amicorum intentus, sua neglegere: nihil denegare, quod dono dignum esset: sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset.d At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat. Non divitiis 30 cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo vir

K.-LIII. 91, 2, c). - 91, 4. - 488, 9. - 91, R. 16.-108, 3. LIV. 81, 8, a), 2). Dist. bet. aequalis and par. V. n. 1.-91, 4. -94, R. 2. - 110, R. 6.

A. & S. - LIII.

R. 10, 2.

250, 1, -247, 1. - 4211, R. 6. - 247, 2.-262,

LIV. 205, R. 2, (2). V. R. K. - 247, 1.-207, R. 23. - 4264, 5, R. 2.

tute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat: esse quam videri bonus malebat: ita quo minus petebat gloriam, eo magis illum sequebatur.

LV. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optumum factua ratus noctem, quae instabat, 5 antecapere, ne quidb eo spatio novaretur, triumviros, quae supplicium postulabat, parare jubet: ipse, dispositis praesidiis, Lentulum in carcerem deducit: idem fit ceteris per praetores. Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paullulum ascenderisa ad laevam, circiter duodecim pedes humi 10 depressus. Eum muniunt undique parietes, atque insuper camera lapideis fornicibus vincta; sed 'incultu, tenebris, odore foeda atque terribilis ejus facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. Ita ille patri-15 cius ex gente clarissuma Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitum vitae invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Coepario eodem modo supplicium sumptum est.

LVI. Dum ea Romae geruntur, Catilina lex omni copia, 20 quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit, cohortes pro numero militum complet; deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, aequaliter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, quum initio non amplius duobus milibus habuisset. 25 Sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa: ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudes portabant. Sed postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montes iter facere; modo ad urbem, modo in Galliam versus, castra 30 movere; hostibus occasionem pugnandi non dare; sperans

K.-LV. 97, 2. - 89, R. 2. - 110, R. 1. — 494, R. 6, е). - 86, R. 2, d). -92, R. 3.

LVI. 84, R. 9.-34, R. 1.

d

A. & S. - LV. 276, III. - 232, (3). - 206, (10). - 209, R. 5,

(a)-205, R. 7, (1).

221, R. 3.

[blocks in formation]

propediem magnas copias sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent. Interea servitia repudiabat, cujus initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus conjurationis fretus, simul alienum suis rationibus existimans, videri 5 caussam civium cum servis fugitivis communicavisse.

LVII. Sed postquam in castra nuntius pervenit, Romae conjurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, 10 dilabuntur: reliquos Catilina per montes asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit, eo consilio, uti per tramites occulte profugeret in Galliam Transalpinam. At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno 'praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existimans, quae 15 supra diximus, Catilinam agitare. Igitur, ubi iter ejus ex perfugis cognovit, castra propere movet, ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti. Neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitud locis aequioribus expeditus in fuga sequere20 tur. Sed Catilina, postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res adversas, neque fugae neque praesidii ullam spem, optumum factu ratus in tali re fortunam belli tentare, statuit cum Antonio quam primum confligere. Itaque, concione advocata, hujuscemodi orationem habuit.

25 LVIII. "Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo strenuum, neque fortem ex timido exercitum, oratione imperatoris, fieri. Quanta cujusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet: quem neque gloria neque pericula excitant, ne30 quicquam hortere; timor animi auribus officit. Sed ego vos,

[blocks in formation]

LVII. 91, 5.-91, 4. - Dist. bet. iter, via, trames semita, and

callis. V. Caes. I. 9, n. 1. - 491, R. 17.

LVIII. 100, 2, b), 2). — 91, 4. - 85, 2, а).

A. & S. -LVI. 244. - 4222, R. 1.

LVII.

LVIII.

b

247, 2. — 247, 1. - V. R. К. - 4249, III. R.
274, 2, R. 4. - 247,1 (2). - ° 260, R. 4.

b

quo pauca monerem, advocavi, simul uti caussam mei consilii aperirem. Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. Nunc vero quo in loco res nostrae sint, juxta mecum 5 omnes intellegitis. Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant; diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet. Quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. Quapropter vos moneo, uti forti atque parato animod sitis, et, quum 10 praelium inibitis, memineritis, vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vestris portare. Si vincimus, omnia nobis tuta erunt, commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt; sin metu cesserimus, eadem illa adversa fient; neque locus neque amicus quisquam 15 teget, quem arma non texerint. Praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet; nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus; illis supervacaneum est pugnare pro potentia paucorum. Quo audacius aggredimini, memores pristinae virtutis. Licuit vobis cum summa turpitudine in 20 exilio aetatem agere; potuistis nonnulli Romae, amissis bonis, alienas opes exspectare: quia illa foeda atque intoleranda *viris videbantur, haec sequi decrevistis. Si haec relinquere voltis, audacia opus est, nemo nisi victor pace bellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare, quum arma, quibus corpus 25 tegitur, ab hostibus averteris, 10ea vero dementia est. Semper in praelio iis maxumum est periculum, qui maxume timent: audacia pros muro habetur. Quum vos considero, milites, et quum facta vestra aestimo, magna me spes victoriae tenet. Animus, aetas, virtus vestra me hortantur: praeterea necessi- 30 tudo, quae etiam timidos fortes facit. Nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae loci. "Quodsi

K.-LVIII. 488, 9. - 91, 3, c). -194, R. 6, e). -81, R. 1. 108, 2; 107, R. 2.

A. & S. -LVIIL

7, (a). - 230, N. 4.

h

d

211, R. 6, & R. 8, (2). - 252, R. 5. -209, R. 262, & R. 11.

« IndietroContinua »