Immagini della pagina
PDF
ePub

EPISTOLAE CICERONIS.

EPISTOLA I.*

(Scr. Romae A. U. C. 692.)

A. U. C. 692. Ante C. N. 62. Anni Cic. 45.

Coss. D. JUNIUS SILANUS, L. LICINIUS Murena.

Praett. C. JULIus Caesar, Q. TULLIUS CICERO (Marci pater). Trib. plebis, M. PORCIUS CATO.

Catilina, adversus quem Antonius procos. cum exercitu missus erat, victus ab ejus legato M. Petreio perit. Antonius in Macedoniam, quae provincia ei obtigerat, proficiscitur. Pompeius confecto Mithridatico bello redit. Hoc anno Cic. habuit orationem pro P. Cornelio Sulla, a L. Torquato conjurationis accusato.

M. TULLIUS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. F. MAGNO, 'IMPERATORI.

1. S. T. E. Q. V. B. E. Ex litteris tuis, quas publice misisti, cepi una cum omnibus incredibilem voluptatem ; tantam enim 'spem otii ostendisti, quantam ego semper omnibus te uno fretus pollicebar. Sed hoc scito, tuos veteres hostes, novos amicos, vehementer litteris perculsos atque 'ex magna 5 spe deturbatos jacere. 2. Ad me autem litteras, quas misisti, quamquam exiguam significationem tuae erga me voluntatis habebant, tamen mihi scito jucundas fuisse; nulla enim re tam laetari soleo quam 10meorum officiorum conscientia, quibus si quando non mutue respondetur, "apud me plus officii resi- 10 dere facillime patior. Illud non dubito, quin, si te 13mea summa erga te studia parum mihi adjunxerint, res publica

* Ad Fam. V. 7.

nos inter nos conciliatura conjuncturaque sit. 3. Ac, ne ignores, quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat. Res 1eas gessi, 16quarum aliquam in tuis litteris et nostrae necessitudinis et rei 5 publicae causa gratulationem exspectavi; quam ego abs te praetermissam esse arbitror, quod vererere, ne 18 cujus animum offenderes. Sed scito, ea, quae nos pro salute patriae gessimus, orbis terrae judicio ac testimonio comprobari. Quae, quum veneris, tanto consilio tantaque animi magnitudine a 10 me gesta esse cognosces, ut tibi multo majori, quam "Africanus fuit, tamen non multo minorem quam Laelium facile et in re publica et in amicitia adjunctum esse patiare. Vale.

EPISTOLA II.*

(Scr. Romae A. U. C. 692.)

M. CICERO 1S. D. 2C. ANTONIO M. F. IMP.

1. Etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias, (non quo eas intelligerem satis apud te valere, sed 15 ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra conjunctione imminutum esse ostenderem,) tamen, quum T. Pomponius, homo 'omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim quum aliter 20 ipsi Pomponio satisfacere non possem. 2. Ego si abs te summa officia desiderem, mirum nemini videri 10debeat. "Omnia enim a me in te profecta sunt, quae ad tuum commodum, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent. Pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam, tu es 25 optimus testis: 12contra etiam esse aliquid abs te profectum ex multis audivi. Nam 13" comperisse" me non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum 1ponam, quod abs te aiunt "falso

*Ad Fam. V. 5.

in me solere conferri. Sed ea, quae ad me delata sunt, malo te ex Pomponio, cui non minus molesta fuerunt, quam ex meis litteris cognoscere. Meus in te animus quam singulari 16 officio fuerit, et senatus et populus Romanus testis est: tu quam gratus erga me fueris, ipse existimare potes: quantum 5 mihi debeas, ceteri "existimant. 3. 18Ego quae tua causa antea feci, voluntate sum adductus posteaque constantia. Sed 19reliqua, mihi crede, multo majus meum studium majoremque gravitatem et laborem "desiderant. Quae ego si non profundere ac perdere videbor, omnibus meis viribus 21sustinebo; 10 sin autem ingrata esse sentiam, non committam, ut tibi ipse insanire videar. 22Ea quae sint et cujusmodi, poteris ex Pomponio cognoscere. Atque ipsum tibi Pomponium ita commendo, ut, quamquam ipsius causa confido te facturum esse omnia, tamen abs te hoc petam, ut, si quid in te residet 15 amoris erga me, id omne in Pomponii negotio ostendas. Hoc mihi nihil gratius facere potes.

EPISTOLA III.*

(Scr. Romae VI. Kal. Febr. A. U. C. 693.)

A. U. C. 693. Ante C. N. 61. Anni Cic. 46.

1Coss. M. PUPIUS PISO, M. VALERIUS MESSALA.

Clodius incesti crimine accusatus id amoliri studet, quum diceret, se illa nocte non Romae, sed Interamnae fuisse. Cicero testis productus dicit illum eodem die ad se domum venisse; Clodius tamen absolvitur. Q. Ciceroni M. fratri ex praetura Asia provincia obtingit. Cicero Clodium in senatu tum oratione perpetua, tum altercatione frangit. Hoc anno idem orationem pro Archia poeta habuit.

Pompeius III. et prid. Kal. Octobr. de Mithridate, Tigrane aliisque regibus victis triumphum agit. Caesar ex praetura Hispaniam obtinet.

CICERO ATTICO 2S.

1. Accepi tuas tres jam epistolas: unam a M. Cornelio, quam Tribus Tabernis, ut opinor, ei dedisti; alteram, quam

* Att. I. 13.

mihi Canusinus tuus hospes reddidit; tertiam, quam, ut scribis, ancora soluta, de phaselo dedisti: quae fuerunt omnes rhetorum. Pure loquuntur, quum humanitatis sparsae sale, tum insignes amoris notis. Quibus epistolis sum equidem abs 5 te lacessitus ad scribendum; sed idcirco sum tardior, quod non invenio 'fidelem tabellarium. Quotus enim quisque est, qui epistolam paullo graviorem ferre possit, nisi eam pellectione relevarit ? 10 Accedit eo, quod mihi non perinde est, ut quisque in Epirum proficiscitur. Ego enim te arbitror, 10 caesis apud "Amaltheam tuam 12victimis, statim esse 13ad Sicyonem oppugnandum profectum. Neque tamen id ipsum certum habeo, quando ad Antonium proficiscare, aut quid in Epiro temporis ponas. Ita neque Achaicis hominibus neque Epiroticis paullo liberiores litteras committere audeo. 2. 15 Sunt autem post discessum a me tuum res dignae litteris nostris, sed non committendae ejusmodi periculo, ut aut interire aut aperiri aut intercipi possint. Primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam, praepositumque esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque "admurmurante se20 natu neque me invito esse factum. Sum enim et ab observando homine perverso liber et 18ad dignitatem in re publica retinendam contra illius voluntatem solutus; et ille secundus in dicendo locus habet auctoritatem paene principis et voluntatem non nimis devinctam beneficio consulis. Tertius est 25 Catulus, quartus (si etiam hoc quaeris) Hortensius. Consul autem ipse parvo animo et pravo, tantum cavillator genere illo moroso, quod etiam sine 19dicacitate ridetur, "facie magis quam facetiis ridiculus, "nihil a gens cum re publica, sejunctus ab optimatibus, a quo nihil speres boni rei publicae, quia 30 non vult; nihil [metuas] mali, quia non audet. Ejus autem collega et in me perhonorificus et partium studiosus ac defensor bonarum. Quin nunc leviter inter se dissident. 3. Sed vereor, ne hoc, quod infectum est, serpat longius. Credo

EPIST. III.

Dist. bet. fidus, fidelis, infidus, infidelis, perfidus, and perfidiosus. V. n. 7. — Dist. bet. quisque, quivis, quilibet, unusquisque, and sinDist. bet. sales, cavillatio, dicacitas, lepos, and facetiae.

guli. V. n. 9.

V. n. 19.

32

d

enim te audisse, quum apud Caesarem pro populo fieret, venisse eo muliebri vestitu virum; idque sacrificium quum 25virgines instaurassent, mentionem a Q. Cornificio in senatu factam (is fuit princeps, ne tu forte aliquem nostrum putes :) postea rem ex senatus consulto ad pontifices relatam, 5 idque ab iis nefas esse decretum : deinde ex senatus consulto consules rogationem promulgasse: uxori Caesarem nuntium remisisse. In hac causa Piso amicitia P. Clodii ductus operam dat, ut ea rogatio, quam ipse "fert et fert ex senatus consulto et de religione, antiquetur. Messala vehementer 10 adhuc agit severe. Boni viri precibus Clodii removentur a causa: operae comparantur: nosmet ipsi, qui Lycurgei a principio fuissemus, quotidie demitigamur: instat et urget Cato. Quid multa? Vereor, ne haec, neglecta a bonis, defensa ab improbis, magnorum rei publicae malorum causa sint. 15 4. Tuus autem ille amicus (scin' quem dicam ? de quo tu ad me scripsisti, postea quam non auderet reprehendere, laudare coepisse) nos, ut ostendit, admodum diligit, amplectitur, amat, aperte laudat occulte, sed ita, ut perspicuum sit, invidet. Nihil come, nihil simplex, nihil ev roîs todɩtikoîs honestum, 20 nihil illustre, nihil forte, nihil liberum. Sed haec ad te scribam alias subtilius; nam neque adhuc mihi satis nota sunt, et huic terrae filio nescio cui committere epistolam tantis de rebus non audeo. 5. Provincias praetores nondum sortiti sunt. Res eodem est loci, quo reliquisti. Toodeσíav, quam pos- 25 tulas, Miseni et Puteolorum, includam orationi meae. 40 A. d. III. Non. Decembr. mendose fuisse animadverteram. Quae laudas ex orationibus, mihi crede, valde mihi placebant, sed non audebam antea dicere; nunc vero, quod a te probata sunt, multo mi 11άTTIKÓтepa videntur. In illam orationem 42Metelli-30 nam addidi quaedam. Liber tibi mittetur, quoniam te amor nostri popýropa reddidit. 6. Novi tibi quidnam "scribam ? "quid? Etiam. Messala consul Autronianam domum emit HS. CXXXIV. Quid id ad me, inquies? Tantum, quod ea emptione et nos bene emisse judicati sumus et homi- 35

36.

33

39

EPIST. III. Dist. bet. primus and princeps. V. Ec. Cic. XXIII. n. 1.

« IndietroContinua »