Immagini della pagina
PDF
ePub

totius negotii posses scribere; etsi Dexippo quoque ita imperavi, statim huc ut recurreret, et ad fratrem misi, ut crebro tabellarios mitteret. Nam ego eo nomine sum Dyrrhachii hoc tempore, ut quam celerrime, quid agatur, audiam, et sum 5 tuto; civitas enim haec semper a me defensa est. Quum inimici nostri venire dicentur, tum in Epirum ibo. 5. Quod scribis te, si velim, ad me venturam: ego vero, quum sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri, te istic esse volo. Si perficitis quod agitis, me ad vos venire oportet; sin sed nihil opus est reliqua scribere. Ex primis aut 'summum secundis litteris tuis constituere poterimus, quid nobis faciendum sit. Tu modo ad me 10velim omnia diligentissime perscribas; etsi magis jam "rem quam literas debeo exspectare. Cura, ut valeas et ita tibi persuadeas, mihi te 15 carius nihil esse nec unquam fuisse. Vale, mea Terentia, quam ego videre videor, itaque debilitor lacrimis. Vale. Pridie Kalendas Decembres.

10 autem

EPISTOLA IX.* *

(Scr. post initium anni A. U. C. 697.)

A. U. C. 697. Ante C. N. 57. Anni Cic. 50.

Coss. P. CORNELIUS LENTULUS SPINTHER, Q. CAECILIUS
METELLUS NEPOS.

Kalendis Januariis Lentulus Spinther cos. de revocando Cic. in senatu agere coepit, adjuvantibus fere omnibus tribunis plebis, in primis P. Sextio et T. Annio Milone. His studiis effectum est, ut primum S. Ctum fieret de ejus salute, deinde lex de eo revocando ad populum lata prid. Non. Sextil. omnium centuriarum consensu perlata est. Eodem die Cic. Dyrrhachio profectus Nonis Sextil. Tulliae natali Brundisium venit. Inde per Italiam omnium municipiorum, praefecturarum, coloniarum summa gratulatione et plausu exceptus Romam venit prid. Non. Sept. Postridie senatui, deinde populo, concione a consulibus data gratias egit. Prid. Kal. Oct. Cic. apud pontifices pro domo dicit. Domus in Palatio, Tusculana et Formiana villa, pecunia publica, aestimatione facta, aedificanda locatur.

*Ad Fam. V. 4.

M. CICERO S. D. Q. METELLO Cos.

1. Litterae Quinti fratris et T. Pomponii, necessarii mei, tantum spei dederant, ut in te non minus auxilii quam in tuo collega mihi constitutum fuerit. Itaque ad te litteras statim misi, per quas, ut fortuna postulabat, et gratias tibi egi et de reliquo tempore auxilium petii. Postea mihi non tam meorum 5 litterae quam sermones eorum, qui hac iter faciebant, animum tuum immutatum significabant: quae res fecit, ut tibi litteris obstrepere non auderem. 2. Nunc mihi Quintus frater meus mitissimam tuam orationem, quam in senatu habuisses, perscripsit; qua inductus ad te scribere sum conatus, et abs te, 10 quantum 1tua fert voluntas, peto quaesoque, ut tuos mecum serves potius quam propter arrogantem crudelitatem tuorum me oppugnes. Tu, tuas inimicitias ut rei publicae donares, te vicisti: alienas ut contra rem publicam confirmes, adduceris? Quodsi mihi tua clementia opem tuleris, omnibus in 15 rebus me fore in tua potestate tibi confirmo; sin mihi neque magistratum neque senatum neque populum auxiliari propter eam vim, quae me cum re publica vicit, licuerit, vide, ne, quum velis revocare tempus omnium reservandorum, quum, ‘qui servetur, non erit, non possis. Vale.

20

EPISTOLA X.*

(Scr. Romae A. U. C. 697.)

CICERO ATTICO S.

1. Quum primum Romam veni, fuitque, cui recte ad te litteras darem, nihil prius faciendum mihi putavi, quam ut tibi absenti de reditu nostro gratularer. Cognoram enim, ut vere scribam, 'te in consiliis mihi dandis nec fortiorem nec prudentiorem quam me ipsum, nec etiam, pro praeterita mea in te 25 observantia, nimium in custodia salutis meae diligentem; 3eun

* Ad Att. IV. 1.

demque te, qui primis temporibus erroris nostri aut potius furoris particeps et falsi timoris socius fuisses, acerbissime discidium nostrum tulisse, plurimumque operae, studii, diligentiae, laboris ad conficiendum reditum meum contulisse. 2. 5 Itaque hoc tibi vere affirmo, in maxima laetitia et exoptatissima gratulatione unum ad cumulandum gaudium conspectum aut potius complexum mihi tuum defuisse, quem semel nactus nunquam dimisero; ac, nisi etiam praetermissos fructus tuae suavitatis praeteriti temporis omnes exegero, profecto 10 hac restitutione fortunae me ipse non satis dignum judicabo. 3. Nos adhuc in nostro statu, quod difficillime recuperari posse arbitrati sumus, splendorem nostrum illum forensem et in senatu auctoritatem et apud viros bonos gratiam magis, quam optaramus consecuti sumus. In re autem familiari, quae 15 quemadmodum fracta, dissipata, direpta sit, non ignoras, valde laboramus, tuarumque non tam 'facultatum, quas ego nostras esse judico, quam consiliorum ad colligendas et constituendas reliquias nostras indigemus. 4. Nunc, etsi omnia aut scripta esse a tuis arbitror aut etiam nuntiis ac rumore perlata, tamen 20 ea scribam brevi, quae te puto potissimum ex meis litteris velle cognoscere. Pridie Nonas Sext. Dyrrhachio sum profectus, ipso illo die, quo lex est lata de nobis. Brundisium veni Nonis Sext. Ibi mihi Tulliola mea fuit praesto natali suo ipso die, qui casu idem natalis erat et Brundisinae coloniae 25 et tuae vicinae Salutis; quae res animadversa a multitudine summa Brundisinorum gratulatione celebrata est. Ante diem VI. Id. Sext. cognovi, quum Brundisii essem, litteris Quinti fratris, mirifico studio omnium aetatum atque ordinum, incredibili concursu Italiae legem comitiis centuriatis esse perlatam. 30 Inde a Brundisinis honestissimis ornatus, iter ita feci, ut undique ad me cum gratulatione legati convenerint. 5. Ad urbem ita veni, ut nemo ullius ordinis homo nomenclatori notus fuerit, qui mihi obviam non venerit, praeter eos inimicos, 1oquibus id ipsum non liceret aut dissimulare aut negare. Quum

.

EPIST. X. Dist. bet. Gaudeo, laetor, and hilaris sum ; laetus, hilaris, and alacer; laetitia, hilaritas, and alacritas; Gaudeo and laetor, and exsulto and and gestio; jucundus and laetus. V. n. 5.

venissem ad portam Capenam, gradus templorum ab infima plebe completi erant; a qua plausu maximo quum esset mihi gratulatio significata, similis et frequentia et plausus me usque ad Capitolium celebravit; in foroque et in ipso Capitolio miranda multitudo fuit. Postridie in senatu, qui fuit dies Non. 5 Septembr., senatui gratias egimus. 6. Eo biduo quum esset annonae summa caritas, et homines ad theatrum primo, deinde ad senatum concurrissent, impulsu Clodii, mea opera frumenti inopiam esse clamarent; quum per eos dies senatus de annona haberetur, et ad ejus procurationem sermone non solum 10 plebis, verum etiam bonorum Pompeius vocaretur, idque ipse cuperet, multitudoque a me nominatim, ut id decernerem, postularet; feci et accurate sententiam dixi, quum abessent consulares, quod tuto se negarent posse sententiam dicere, praeter Messalam et Afranium. Factum est senatus consul- 15 tum in meam sententiam, ut cum Pompeio ageretur, ut eam rem susciperet, lexque ferretur; quo senatus consulto recitato, quum continuo more hoc insulso et novo, plausum meo nomine recitando dedisset, 16habui contionem: omnes magistratus praesentes praeter unum praetorem et duos tribunos pl. 20 "dederunt. 7. Postridie senatus frequens et omnes consulares nihil Pompeio postulanti negarunt. Ille legatos quindecim quum postularet, me principem nominavit et 18ad omnia me alterum se fore dixit. Legem consules conscripserunt, qua Pompeio per quinquennium omnis potestas rei frumentariae 25 toto orbe terrarum daretur; alteram Messius, qui omnis pecuniae dat potestatem et adjungit classem et exercitum et majus imperium in provinciis, quam sit eorum, qui eas obtineant. Illa nostra lex consularis nunc modesta videtur, haec Messii non ferenda. Pompeius illam velle se dicit, familiares 30 hanc. Consulares, duce Favonio, fremunt; nos tacemus, et eo magis, quod de domo nostra nihil adhuc pontifices responderunt. Qui si sustulerint religionem, aream praeclaram habebimus; superficiem consules ex senatus consulto aestimabunt; sin aliter, "demolientur, suo nomine locabunt, rem 35 totam aestimabunt. 8. Ita sunt res nostrae : ut in secundis, fluxae; ut in adversis, bonae. In re familiari valde sumus,

ut scis, perturbati. Praeterea sunt quaedam domestica, quae litteris non committo. Quintum fratrem, insigni pietate, virtute, fide praeditum, sic amo, ut debeo. Te exspecto, et oro, ut matures venire, eoque animo venias, ut me tuo consilio 5 egere non sinas. Alterius vitae quoddam initium ordimur. Jam quidam, qui nos absentes defenderunt, incipiunt praesentibus occulte irasci, aperte invidere. Vehementer te requirimus.

EPISTOLA XI.*

(Scr. Romae a. d. XVI. Kal. Febr. A. U. C. 698.)

A. U. C. 698. Ante C. N. 56. Anni Cic. 51.

Coss. CN. CORNELIUS LENTULUS MARCELLINUS, L. MARCIUS

PHILIPPUS.

Initio anni Cic. in senatu agit, ut P. Lentulo Ciliciae procos. negotium daretur Ptolemaei regis in regnum reducendi. P. Sextius, Bestia, et alii a Cicerone defenduntur.

C. Julius Caesar, exercitu in hibernis collocato, discedens in Italiam Lucae hiemat. Eo Pompeium et Crassum vocat, cum iisque paciscitur, ut ambo consulatum alterum petant, et hac ratione L. Domitium consulatu detrudant, qui minatus erat, se, si consul factus esset, Caesari exercitus adempturum.

M. CICERO S. D. P. 1LENTULO PROCos.

1. Idibus Januariis in senatu nihil est confectum, propterea 10 quod dies magna ex parte consumptus est altercatione Lentuli consulis et Caninii tribuni pl. Eo die nos quoque multa verba fecimus maximeque visi sumus senatum commemoratione tuae voluntatis erga illum ordinem permovere. Itaque postridie placuit, ut breviter sententias diceremus. Videba15 tur enim reconciliata nobis voluntas esse senatus; quod quum dicendo, tum singulis appellandis rogandisque perspexeram.

*Ad Fam. I. 2.

EPIST. XI. Dist. bet. disceptatio, litigatio, controversia, contentio, altercatio, jurgium and rixae. V. n. 2.

« IndietroContinua »