Immagini della pagina
PDF
ePub

dico mercedis, quantum poscet, promitti jubeto: id scripsi ad Ummium. 2. Audio te animo angi et medicum dicere ex eo te laborare. Si me diligis, excita ex somno tuas litteras humanitatemque, propter quam mihi es carissimus. Nunc opus 5 est te animo valere, ut corpore possis. Id quum tua, tum mea causa facias, a te peto. Acastum retine, quo commodius tibi ministretur. Conserva te mihi: dies promissorum adest; quem etiam repraesentabo, si adveneris. Etiam atque etiam vale. III. Idus hora VI.

10

[blocks in formation]

1. Aegypta ad me venit pridie Idus Apriles. Is etsi mihi nuntiavit te plane febri carere et belle habere, tamen, quod negavit te potuisse ad me scribere, curam mi attulit, et eo magis, quod Hermia, quem eodem die venire oportuerat, non venerat. Incredibili sum sollicitudine de tua valetudine; 15 qua si me liberaris, ego te omni cura liberabo. Plura scriberem, si jam putarem lubenter te legere posse. Ingenium tuum, quod ego 'maximi facio, confer ad te mihi tibique conservandum. Cura te etiam atque etiam diligenter. Vale. 2. Scripta jam epistola, Hermia venit. Accepi tuam episto20 lam vacillantibus litterulis; nec mirum, tam gravi morbo. Ego ad te Aegyptam misi, quod nec inhumanus est et te visus est mihi diligere," ut is tecum esset, et cum eo cocum quo uterere. Vale.

Ad Fam. XVI. 15.

EPIST. XVI. Dist. bet. diligo and amo. V. n. 3.

EPISTOLA XVII.*

(Scr. Romae A. U. C. 701.)

A. U. C. 701. Ante C. N. 53. Anni Cic. 54.

Coss. CN. DOMITIUS CALVINUS, M. VALERIUS MESSALA.

Hi consules non Kal. Januariis magistratum inierunt, sed post plura interregna mense Aprili demum creati sunt.

Cicero, postquam M. Crassus, exercitu a Parthis deleto, perierat, in ejus locum augur factus est.

M. T. CICERO C. 'CURIONI S. D.

1. Epistolarum genera multa esse non ignoras; sed unum illud certissimum, cujus causa inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentes, si quid esset, quod eos scire aut 3nostra aut ipsorum interesset. Hujus generis litteras a me profecto non exspectas. Tuarum enim rerum domesticos habes et 5 scriptores et nuntios; in meis autem rebus nihil est sane novi. Reliqua sunt epistolarum genera duo, quae me magno opere delectant: unum familiare et jocosum, alterum severum et grave. Utro me minus deceat uti, non intelligo. Jocerne tecum per litteras? Civem mehercule non puto esse, qui 10 'temporibus his ridere possit. An gravius aliquid scribam? Quid est, quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem, nisi de re publica? Atque in hoc genere haec mea causa est, ut neque ea, quae sentio, nec quae non sentio velim scribere. 2. Quamobrem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum 15 relictum est, utar ea clausula, qua soleo, teque ad studium summae laudis cohortabor. Est enim tibi gravis adversaria constituta et parata, incredibilis quaedam exspectatio; quam tu una re facillime 'vinces," si hoc statueris, quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes comparantur, in 20 iis esse elaborandum. In hanc sententiam scriberem plura,

* Ad Fam. II. 4.

EPIST. XVII. Dist. bet. vinco and supero; evinco and devinco; vinco and opprimo. V. n. 7.

nisi te tua sponte satis incitatum esse confiderem; et hoc, quidquid attigi, non feci inflammandi tui causa, sed testificandi amoris mei. Vale.

EPISTOLA XVIII.*

(Scr. Romae A. U. C. 702.)

A. U. C. 702. Ante C. N. 52. Anni Cic. 55.

Cos. CN. POMPEIUS MAGNUS III.

Hoc anno Milo, P. Plautius Hypsaeus et Q. Metellus Scipio consulatum, Clodius praeturam petebat. Ambitus non more majorum, sed largitione aperta agebatur: denique res ad vim et caedem spectabat. XIII. Kal. Febr. quum Milo Lanuvium ad flaminem ibi prodendum proficisceretur, obviam ei fit Clodius Aricia rediens, et pugna coorta interficitur. Pompeius ab interrege Ser. Sulpicio V. Kal. Martias cos. creatus paullatim coepit se a Caesare avertere. Uxorem duxit Corneliam Q. Metelli Scipionis filiam, socerumque sibi in quinque extremos h. a. menses collegam in consulatu subrogavit.

Cicero Milonem de vi accusatum defendit, sed ita, ut fori adspectu, jussu Pompeii militibus circumdati, et acclamationibus Clodianorum perturbatus parum constanter diceret. Eam quae exstat pro Milone orationem postea scripsit quum Milo condemnatus Massiliam exsulatum abiisset. Deinde defendit M. Saufeium, qui absolutus est. Mense Decembri T. Munatius Plancus Bursa, tribunatu plebis deposito, accusatus a Cicerone et condemnatus est. Hoc anno post Milonianum judicium scripsit Cicero libros de legibus.

M. CICERO S. D. M. MARIO.

1. 'Mandatum tuum curabo diligenter. Sed homo acutus 5 ei mandasti potissimum, cui expediret illud venire quam 3plurimo. Sed eo vidisti multum, quod praefinisti, quo ne "pluris emerem. Quodsi mihi permisisses, qui meus amor in te est, confecissem cum coheredibus: nunc, quoniam tuum pretium novi, 'illicitatorem potius ponam, quam illud minoris 10 veneat. Sed de joco satis est. 2. Tuum negotium agam, sicuti debeo, diligenter. De Bursa, te gaudere certo scio;

*Ad Fam. VII. 2.

sed nimis verecunde mihi gratularis. Putas enim, ut scribis, propter hominis sordes minus me magnam illam laetitiam putare. Credas mihi velim magis me judicio hoc quam morte 'inimici laetatum. Primum enim judicio 10malo quam gladio, deinde gloria "potius amici quam calamitate. In primisque 5 me delectavit tantum studium bonorum in me exstitisse contra incredibilem contentionem clarissimi et potentissimi viri. 3. Postremo, (vix verisimile fortasse videatur,) oderam multo pejus hunc quam illum ipsum Clodium. Illum enim oppugnaram, hunc defenderam. Et ille, quum omnis res publica in 10 meo capite discrimen esset habitura, magnum quiddam spectavit; nec sua sponte, sed eorum auxilio, qui, me stante, stare non poterant: hic simiolus animi causa me, in quem inveheretur, delegerat persuaseratque nonnullis invidis meis se in me emissarium semper fore. Quamobrem valde jubeo gau-15 dere te magna res gesta est. Numquam ulli fortiores cives fuerunt, quam qui ausi sunt eum contra tantas opes ejus, 11a quo ipsi lecti judices erant, condemnare. Quod fecissent nunquam, nisi iis dolori meus fuisset dolor. 4. Nos hic in multitudine et celebritate judiciorum et novis legibus ita dis-20 tinemur, ut quotidie vota faciamus, ne intercaletur, ut quam primum te videre possimus.

EPISTOLA XIX.*

(Scr. in itinere ex castris ad Cybistra in Ciliciam medio Sept. A. U. C. 703.) A. U. C. 703. Ante C. N. 51. Anni Cic. 56.

Coss. SER. SULPICIUS RUFUS, M. CLAUDIUS MARCELLUS.

Quum superiore anno senatus consulto cautum esset, ne quis praetorius aut consularis intra quinquennium in provinciam iret, coacti sunt ii provincias administrare, qui in eas e consulatu et praetura nondum iverant. Itaque Ciceroni obtigit Cilicia pro consule regenda, cum exercitu peditum XII. m., equitum MMDC.

Successit in provincia Ap. Claudio. Laodiceam in provinciam venit prid. Kal. Sext.

*Ad Fam. XV. 2.

M. TULLIUS M. F. CICERO PROCOS. S. P. D. Coss. PRAETT. TRIBB. PL. SENATUI.

1. 'S. V. V. B. E. E. Q. V. Quum pridie Kalend. Sext. in provinciam venissem neque maturius propter itinerum et navigationum difficultatem venire potuissem, maxime convenire officio meo reique publicae conducere putavi, parare ea, 5 quae ad exercitum quaeque ad rem militarem pertinerent. Quae quum essent a me cura magis et diligentia quam facultate et copia constituta, nuntiique et litterae de bello a Parthis in provinciam Syriam illato quotidie fere afferrentur, iter mihi faciendum per Lycaoniam et per Isauros et per Cappa10 dociam arbitratus sum. Erat enim magna suspicio, Parthos, si ex Syria egredi atque irrumpere in meam provinciam conarentur, iter 3eos per Cappadociam, quod ea maxime pateret, esse facturos. 2. Itaque cum exercitu per Cappadociae partem eam, quae cum Cilicia continens est, iter feci, castraque 15 ad Cybistra, quod oppidum est ad montem Taurum, locavi; ut Artuasdes, rex Armenius, quocunque animo esset, sciret, non procul a suis finibus exercitum populi Romani esse, et Deiotarum, fidelissimum regem atque amicissimum rei publicae nostrae, *maxime conjunctum haberem, cujus et consilio 20 et opibus adjuvari posset res publica. 3. Quo quum in loco castra haberem equitatumque in Ciliciam misissem, ut et meus adventus iis civitatibus, quae in ea parte essent, nuntiatus firmiores animos omnium faceret et ego mature, quid ageretur in Syria, scire possem, tempus ejus tridui, quod in iis castris 25 morabar, in magno officio et necessario mihi ponendum putavi. 4. Quum enim vestra auctoritas intercessisset, ut ego regem Ariobarzanem "Euseben et Philoromaeum tuerer ejusque regis salutem, incolumitatem regnumque defenderem, regi regnoque praesidio essem; adjunxissetisque salutem ejus 30 regis populo senatuique magnae curae esse, quod nullo unquam de rege decretum esset a nostro ordine; existimavi me

EPIST. XIX. Dist. bet. salvus, sospes, incolumis, and integer. V. Cic. in Cat. III. 10, n. 18.

« IndietroContinua »