Immagini della pagina
PDF
ePub

eguisse aliquando tuae amicitiae, qua apud animum meum nihil carius habeo. Id adeo experiri licet: arma viros pecuniam, postremo quicquid animo lubet, sume utere, et quoad vives, numquam tibi redditam gratiam putaveris: semper apud me integra erit: denique nihil me sciente frustra voles. ¿ 5 Nam, ut ego aestumo, regem armis quam munificentia vinci 6 minus flagitiosum est. Ceterum de re publica vostra, cuius curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci, neque factum umquam volui: at finis 7 meos advorsum armatos armis tutatus sum. Id omitto, 10 quando vobis ita placet: gerite, quoad voltis, cum Iugurtha bellum. Ego flumen Muluccham, quod inter me et Micipsam fuit, 8 non egrediar, neque [id] intrare Iugurtham sinam. Praeterea si quid meque vobisque dignum petiveris, haut repulsus abibis.' 111 Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et com- 15 munibus rebus multis disseruit: denique regi patefecit: quod polliceretur, senatum et populum Romanum, quoniam armis amplius valuissent, non in gratiam habituros: faciundum esse aliquid, quod illorum magis quam sua retulisse videretur: id adeo in promptu esse, quoniam copiam Iugurthae 20 haberet: quem si Romanis tradidisset, fore ut illi plurumum deberetur: amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam 2 nunc peteret, ultro tunc adventuram. Rex primo'negitare: cognationem, adfinitatem, praeterea foedus intervenisse: ad hoc metuere, ne fluxa fide usus popular'um animos 25 avorteret, quis et Iugurtha carus, et Romani invisi erant. 3 Denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae om4 nia se facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cuius Numida defessus bello avidissumus erat, quae utilia visa constituunt. Ita conposito dolo digrediuntur. 112 At rex postero die Asparem, Iugurthae legatum, adpellat dicitque: sibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse conditionibus bellum poni: quam ob rem regis sui senten2 tiam exquireret. Ille laetus in castra Iugurthae proficiscitur, deinde ab illo cuncta edoctus properato itinere post 35 diem octavum redit ad Bocchum et ei nuntiat: Iugurtham cupere omnia, quae imperarentur, facere, set Mario parum confidere. saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem con

30

ventam frustra fuisse: ceterum Bocchus si ambobus con- 3 sultum et ratam pacem vellet, daret operam ut una ab omnibus quasi de pace in conloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet: cum talem virum in potestatem habuisset, tum fore uti iussu [senatus aut] populi [Romani] foedus fieret: neque hominem nobilem, non sua ignavia set ob rem publicam in hostium potestate, relictum iri.

Haec Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit: 113 ceterum dolo an vere cunctatus, parum conperimus. Set 10 plerumque regiae voluntates, ut vehementes, sic mobiles, saepe ipsae sibi advorsae. Postea tempore et loco consti- 2 tuto, in conloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Iugurthae legatum adpellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti ac spei bo15 nae pleni esse. Set nocte ea, quae proxuma fuit ante diem 3 conloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statim inmutata voluntate remotis dicitur secum ipse multum agitavisse, voltu et oculis pariter atque animo varius [quae scilicet tacente ipso occulta pectoris patefecisse]. Tamen 4 20 postremo Sullam accersi iubet et ex illius sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit et ei nuntia- 5 tum est Iugurtham haut procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillumum visu insidiantibus. Eodem Numida 6 25 cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat, adcedit ac statim signo dato undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati: Iugurtha Sullae vinctus traditur 7 et ab eo ad Marium deductus est.

Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris 114 20 Q. Caepione et Gn. Manlio male pugnatum : quo metu Italia omnis contremuit. Illimque usque ad nostram memoriam 2 Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria certari. Set post-3 quam bellum in Numidia confectum et Iugurtham Romam 35 vinctum adduci nuntiatum est, Marius consul absens factus est et ei decreta provincia Gallia: isque Kalendis Ianuariis magna gloria consul triumphavit. Et ea tempestate spes at-4 que opes civitatis in illo sitae.

ORATIONES ET EPISTULAE

EX

HISTORIIS EXCERPTAE.

1

M. Aemili Lepidi consulis ad populum Romanum oratio contra Sullam.

[ocr errors]

Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus per ceteras gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris mihi faciunt advorsum tyrannidem L. Sullae, ne, quae ipsi nefanda existumatis, ea parum credundo de aliis circumveniamini, praesertim cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximat aut, si provideritis, in 2 vitandis periculis magis quam ulciscendo teneamini. Satellites quidem eius, homines maxumi nominis, optumis ma- 10 iorum exemplis, nequeo satis mirari, qui dominationis in vos servitium suum mercedem dant et utrumque per in3 iuriam malunt quam optumo iure liberi agere: praeclara Brutorum atque Aemiliorum et Lutatiorum proles, geniti 4 ad ea, quae maiores virtute peperere, subvortunda. Nam 15 quid a Pyrrho Hannibale, Philippoque et Antiocho defensum est aliud quam libertas et suae cuique sedes, neu cui 5 nisi legibus pareremus? quae cuncta scaevus iste Romulus quasi ab externis rapta tenet, non tot exercituum clade neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli 20 consumpserat, satiatus, set tum crudelior, cum plerosque 6 secundae res in miserationem ex ira vortunt. Quin solus omnium post memoriam humani generis subplicia in post futuros conposuit, quis prius iniuria quam vita certa esset:

pravissumeque per sceleris inmanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a repetunda libertate terremini.

Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia 7 s vostra penes illos sint: non prolatandum neque votis paranda auxilia: nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum. At ille eo processit, ut nihil gloriosum 8 nisi tutum et omnia retinendae dominationis honesta ex10 istumet. Itaque illa quies et otium cum libertate, quae o multi probi potius quam laborem cum honoribus capessebant, nulla sunt: hac tempestate serviundum aut im- 10 peritandum, habendus metus est aut faciundus, Quirites. Nam quid ultra? quaeve humana superant aut divina in- 11 15 polluta sunt? Populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio gloria iure, agitandi inops despectusque ne servilia quidem alimenta relicua habet. Socio- 12 rum et Lati magna vis civitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur, et plebei in20 noxiae patrias sedes occupavere pauci satellites, mercedem scelerum. Leges iudicia aerarium, provinciae reges 13 penes unum, denique necis civium et vitae licentia. Simul 14 humanas hostias vidistis et sepulcra infecta sanguine civili. Estne viris relicui aliud quam solvere iniuriam aut mori 15 25 per virtutem? quoniam quidem unum omnibus finem natura vel ferro saeptis statuit, neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi muliebri ingenio expectat. Verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia turbarum 16 queror, et bellum cupiens, qui iura pacis repeto. Scilicet 17 30 quia non aliter salvi satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius Picens et scriba Cornelius aliena bene parta prodegerint: nisi adprobaritis omnes proscriptionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum inlustrium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium miserorum quasi Cimbri35 cam praedam vaenum aut dono datam. At obiectat mihi 18 possessiones ex bonis proscriptorum: quod quidem scelerum illius vel maxumum est, non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus. Atqui illa,

quae tum formidine mercatus sum, precio soluto iure dominus, tamen restituo, neque pati consilium est ullam ex 19 civibus praedam esse. Satis illa fuerint, quae rabie contracta toleravimus, manus conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet vorsa. Scelerum 5 et contumeliarum omnium finis sit. Quorum adeo Sullam non paenitet, ut et facta in gloria numeret et, si liceat, avidius fecerit.

20

Neque iam quid existumetis de illo, set quantum audeatis vereor ne alius alium principem expectantes ante 10 capiamini non opibus eius, quae futiles et conruptae sunt, set vostra socordia, quam captum ire licet et 21 quam audeas tam videri felicem. Nam praeter satellites conmaculatos quis eadem volt, aut quis non omnia mutata praeter victorem? Scilicet milites, quorum sanguine Taru- 15 lae Scirtoque, pessumis servorum, divitiae partae sunt. An quibus praelatus in magistratibus capiundis Fufidius, 22 ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum? Itaque maxumam mihi fiduciam parit victor exercitus, cui per tot volnera et labores nihil praeter tyrannum quae- 20 23 situm est. Nisi forte tribuniciam potestatem evorsum profecti sunt, per arma conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent: egregia scilicet mercede, cum relegati in paludes et silvas contumeliam atque 24 invidiam suam, praemia penes paucos intellegerint. Qua re 25 igitur tanto agmine atque animis incedit? Quia secundae res mire sunt vitiis optentui: quibus labefactis quam formidatus est tam contemnetur: nisi forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et paricidio suo nomina indidit: neque aliter rem publicam et belli finem ait, nisi maneat 30 expulsa agris plebes, praeda civilis acerbissuma, ius iudiciumque omnium rerum penes se, quod populi Romani 25 fuit. Quae si vobis pax et conposita intelleguntur, maxuma turbamenta rei publicae atque exitia probate, adnuite legibus inpositis, accipite otium cum servitio, et tra- 35 dite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis 26 mercede circumveniundam. Mihi, quamquam per hoc summum imperium satis quaesitum erat nomini maiorum, digni

« IndietroContinua »