Immagini della pagina
PDF
ePub

tati atque etiam praesidio, tamen non fuit consilium pri vatas opes facere, potiorque visa est periculosa libertas quieto servitio. Quae si probatis, adeste, Quirites, et bene 27 iuvantibus divis M. Aemilium consulem ducem et auctorem sequimini ad recipiundam libertatem.

Oratio Philippi in sententia.

Maxume vellem, patres conscripti, rem publicam quie- 1 10 tam esse aut in periculis a promptissumo quoque defendi, denique prava incepta consultoribus noxae esse. Set contra seditionibus omnia turbata sunt, et ab eis quos prohibere magis decebat, postremo quae pessumi et stultissumi decrevere, ea bonis et sapientibus faciunda sunt. Nam bel- 2 15 lum atque arma, quamquam vobis invisa, tamen quia Lepido placent, sumunda sunt: nisi forte cui pacem praestare et bellum pati consilium est. Pro dei boni, qui hanc 3 urbem amissa curia adhuc tegitis, M. Aemilius, omnium flagitiosorum postremus, qui peior an ignavior sit delibe20 rari non potest, exercitum obprimundae libertatis habet et se e contempto metuendum effecit: vos mussantes et retractantes verbis et vatum carminibus pacem optatis magis quam defenditis neque intellegitis mollitia decretorum vobis dignitatem, illi metum detrahi. Atque id iure, quoniam 4 25 ex rapinis consulatum, ob seditionem provinciam cum exercitu adeptus est. Quid ille ob bene facta cepisset, cuius sceleribus tanta praemia tribuistis? At scilicet eos, 5 qui ad postremum usque legatos, pacem concordiam et alia huiusce modi decreverunt, gratiam ab eo peperisse. Immo despecti et indigni re publica habiti praedae loco aestumantur, quippe metu pacem repetentes, quo habitam amiserant. Equidem a principio, cum Etruriam con- 6 iurare, proscriptos accersi, largitionibus rem publicam lacerari videbam, maturandum putabam et Catuli consilia 35 cum paucis secutus sum. Ceterum illi, qui gentis Aemiliae bene facta extollebant et ignoscundo populi Romani magnitudinem auxisse, nusquam etiamtum Lepidum progressum aiebant, cum privata arma obpr'mundae libertatis cepisset:

sibi quisque opes aut patrocinia quaerundo consilium publi7 cum conruperunt. At tum erat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariis, quorum nemo non diurna mercede vitam mutaverit: nunc est pro consule cum imperio non empto set dato a vobis, cum legatis adhuc iure parentibus: et ad eum concurrere homines omnium ordinum conruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia exagitati, quibus quies in seditionibus, in pace turbae sunt: ei tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt, Saturnini olim, post Sulpici, dein Mari Damasippi- 10 8 que, nunc Lepidi satellites. Praeterea Etruria atque omnes reliquiae belli adrectae, Hispaniae armis sollicitae, Mithridates in latere vectigalium nostrorum, quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit: quin praeter idoneum ducem nihil abest ad subvortundum imperium.

15

9 Quod ego vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animadvortatis, neu patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere. Nam ubi malos praemia secuntur, haut facile quisquam gratuito bonus est. 10 An expectatis, dum exercitu rursus admoto ferro atque 20 flamma urbem invadat? quod multo propius est ab eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia, quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, set legum ac libertatis 11 subvortundae. Agitur enim ac laceratur animi cupidine et 25 noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans, metuit otium odit bellum, luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia. 12 Neque mihi satis consili est, metum an ignaviam an dementiam eam adpellem: qui videmini intuentes tanta mala s quasi fulmenoptare se quisque ne adtingat, set prohibere ne 13 conari quidem. Et quaeso considerate, quam convorsa rerum natura sit. Antea malum publicum occulte, auxilia palam instruebantur et eo boni malos facile anteibant: nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur 36 occulte: quibus illa placent in armis sunt, vos in metu. 14 Quid expectatis? nisi forte pudet aut piget recte facere. An Lepidi mandata animos movere? qui placere ait sua

cuique reddi et aliena tenet, belli iura rescindi cum ipse armis cogat, civitatem confirmari quibus ademptam negat, concordiae gratia plebei tribuniciam potestatem restitui ex qua omnes discordiae adcensae. Pessume omnium atque 15 s inpudentissume, tibine egestas civium et luctus curae sunt? cui nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam. Alterum consulatum petis quasi primum reddideris, bello concordiam quaeris quo parta disturbatur, nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum. Ut te neque homi10 num neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio violasti! Qui quando talis es, maneas in sententia et reti- 16 neas arma te hortor, neu prolatandis seditionibus, inquies ipse, nos in sollicitudine adtineas. Neque te provinciae, neque leges, neque dei penates civem patiuntur. Perge 15 qua coeptas, ut quam maturrume merita invenias.

Vos autem, patres conscripti, quo usque cunctando 17 rem publicam intutam patiemini et verbis arma temptabitis? Dilectus advorsum vos habiti, pecuniae publice et privatim extortae, praesidia deducta atque inposita: ex lu20 bidine leges imperantur, cum interim vos legatos et decreta paratis. Quanto mehercules avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, cum intelleget se metu magis quam aequo et bono sustentatum. Nam qui turbas et cae- 18 dem civium odisse ait et ob id armato Lepido vos inermos 25 retinet, quae victis toleranda sunt, ea cum facere possitis patiamini potius censet. Ita illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet. Haec si placent, si tanta torpedo ani- 19 mos obrepsit, ut obliti scelerum Cinnae, cuius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilo minus vos atque 30 coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis? quid auxilio Catuli? Quin is et alii boni rem pu- 20 blicam frustra curant. Agite, ut lubet! parate vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis 85 manus armare. Sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomine et augete ingenium viris fortibus. Adest novos exercitus, ad hoc coloniae veterum militum, 21 nobilitas omnis, duces optumi: fortuna meliores sequi

SALLUST.

8

22

tur: iam illa, quae socordia vostra conlecta sunt, dilabentur.

Qua re ita censeo: quoniam M. Lepidus exercitum privato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei publicae contra huius ordinis auctoritatem ad urbem ducit, s uti Appius Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris quibus imperium est: urbi praesidio sint, operamque dent ne quid res publica detrimenti capiat.

Oratio G. Cottae consulis ad populum Romanum.

10

Quirites, multa mihi pericula domi militiaeque, multa advorsa fuere, quorum alia toleravi, partim reppuli deorum auxiliis et virtute mea: in quis omnibus numquam animus negotio defuit, neque decretis labos: malae secundaeque 15 2 res opes, non ingenium mihi mutabant. At contra in his miseriis cuncta me cum fortuna deseruere. Praeterea senectus, per se gravis, curam duplicat, cui misero acta 3 iam aetate ne mortem quidem honestam sperare licet. Nam si paricida vostri sum et bis genitus hic deos penatis meos 20 patriamque et summum imperium vilia habeo, quis mihi vivo cruciatus satis est aut quae poena mortuo? quin omnia memorata apud inferos subplicia scelere meo vici. 4 A prima adulescentia in ore vostro privatus et in magistratibus egi: qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia 25 voluere, usi sunt: neque ego callidam facundiam neque ingenium ad male faciundum exercui: avidissumus privatae gratiae maxumas inimicitias pro re publica suscepi: quis victus cum illa simul, cum egens alienae opis plura mala expectarem, vos, Quirites, rursus mihi patriam deosque 30 5 penatis cum ingenti dignitate dedistis. Pro quibus benificiis vix satis gratus videar, si singulis animam, quam nequeo, concesserim. Nam vita et mors iura naturae sunt: ut sine dedecore cum civibus fama et fortunis integer agas, id dono datur atque accipitur.

6 Consules nos fecistis, Quirites, domi bellique inpeditissuma re publica. Namque imperatores Hispaniae stipendium milites, arma frumentum poscunt: et id res cogit,

quoniam defectione sociorum et Sertori per montis fuga neque manu certare possunt neque utilia parare. Exercitus 7 in Asia Ciliciaque ob nimias opes Mithridatis aluntur, Maeedonia plena hostium est, nec minus Italiae marituma ét 5 provinciarum, cum interim vectigalia parva et bellis incerta vix partem sumptuum sustinent: ita classe, quae conmeatus tuebatur, minore quam antea navigamus. Haec si dolo 8 aut socordia nostra contracta sunt, agite ut monet ira, subplicium sumite: sin fortuna communis asperior est, qua 10 re indigna vobis nobisque et re publica incipitis?

Atque ego, cuius aetati mors propior est, non de 9 precor, si quid ea vobis incommodi demitur: neque mox senio corporis honestius quam pro vostra salute finem vitae fecerim. Adsum en Gaius Cotta consul: facio quod 10 15 saepe maiores asperis bellis fecere: voveo dedoque me pro re publica. Quam deinde cui mandetis circumspicite: nam talem honorem bonus nemo volet, cum fortu- 11 nae et maris et belli ab aliis acti ratio reddunda aut turpiter moriundum sit. Tantum modo in animis habetote non 12 20 me ob scelus aut avaritiam caesum, set volentem pro maxumis benificiis' animam dono dedisse. Per vos, Quirites, 13 et gloriam maiorum, tolerate advorsa, et consulite rei publicae. Multa cura summo imperio inest, multi ingentes 14 labores. Quos nequiquam abnuitis, et pacis opulentiam 25 quaeritis, cum omnes provinciae regna maria terraeque aspera aut fessa bellis sint.

30

Epistula Gn. Pompei ad senatum.

Si advorsus vos patriamque et deos penatis tot labo- 1 res et pericula suscepissem, quotiens a prima adulescentia ductu meo scelestissumi hostes fusi et vobis salus quaesita est, nihil amplius in absentem me statuissetis quam adhuc agitis, patres conscripti: quem contra aetatem proiectum 35 ad bellum saevissumum cum exercitu optume merito, quantum est in vobis, fame, miserruma omnium morte, confecistis. Hacine spe populus Romanus liberos suos ad bel- 2 lum misit? haec sunt praemia pro volneribus et totiens ob

« IndietroContinua »