Immagini della pagina
PDF
ePub

13

populi Romani opibus creverat, infida et advorsa nobis fuit, set postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa 6 bellum inceptum diceret, inpunitos eos dimisere. Item bellis Punicis omnibus, cum saepe Carthaginienses [et] in pace et s per inducias multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis quid se dignum foret quam quid in illos iure fieri posset quaerebant.

[ocr errors]

7 Hoc item vobis providendum est, patres conscripti, ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vostra dignitas, neu magis irae vostrae quam famae con8 sulatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novom consilium adprobo: sin magnitudo sceleris omnium ingenia exuperat, eis utendum censeo, quae legibus conparata 9 sunt. Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, 15 conposite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt: quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere: rapi virgines pueros, divelli liberos a parentum conplexu, matres familiarum pati quae victoribus conlubuissent, fana atque domos spoliari, caedem incendia fieri, post- 20 10 remo armis cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri. Set, per deos inmortalis, quo illa oratio pertinuit ? An uti vos infestos coniurationi faceret? scilicet quem res tanta 11 et tam atrox non permovit, eum oratio adcendet. Non ita est, neque cuiquam mortalium iniuriae suae parvae videntur: 25 multi eas gravius aequo habuere. Set alia aliis licentia est, 12 patres conscripti. Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt, fama atque fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio praediti in excelso 13 aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in 3c maxuma fortuna minuma licentia est: neque studere 14 que odisse, set minume irasci decet: quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas ad15 pellatur. Equidem ego sic existumo, patres conscripti, omnis cruciatus minores quam facinora illorum esse: set 35 plerique mortales postrema meminere, et in hominibus inpiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit.

ne

D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certo scio 16 quae dixerit studio rei publicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias exercere: eos mores eamque modestiam viri cognovi. Verum sententia eius mihi non crude- 17 5 lis quid enim in talis homines crudele fieri potest? set aliena a re publica nostra videtur. Nam profecto aut 18 metus aut iniuria te subegit, Silane, consulem designatum genus poenae novom decernere. De timore supervacaneum 19 est disserere, cum praesertim diligentia clarissumi viri con10 sulis tanta praesidia sint in armis. De poena possum equi- 20 dem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse, eam cuncta mortalium mala dissolvere, ultra neque curae neque gaudio locum esse. Set, per deos inmortalis, quamobrem in sen- 21 15 tentiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadvorteretur? An quia lex Porcia vetat? At aliae leges item 22 condemnatis civibus non animam eripi, set exilium permitti iubent. An quia gravius est verberari quam necari? Quid 23 autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti fa20 cinoris convictos? Sin quia levius est, qui convenit in mi- 24 nore negotio legem timere, cum eam in maiore neglegeris?

At enim quis reprehendet, quod in paricidas rei pu- 25 blicae decretum erit? Tempus dies fortuna, cuius lubido gentibus moderatur. Illis merito accidet, quicquid evene- 26 as rit: ceterum vos, patres conscripti, quid in alios statuatis considerate. Omnia mala exempla ex rebus bonis orta sunt. 27 Scilicet ubi imperium ad ignaros aut minus bonos pervenit, novom illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedaemonii devictis Atheniensi- 28 30 bus triginta viros inposuere, qui rem publicam eorum tractarent. Ei primo coepere pessumum quemque et omnibus 29 invisum indemnatum necare: ea populus laetari et merito dicere fieri. Post ubi paulatim licentia crevit, iuxta bonos 30 et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere: ita ci- 31 35 vitas servitute obpressa stultae laetitiae gravis poenas dedit. Nostra memoria victor Sulla cum Damasippum et alios eius 32 modi, qui malo rei publicae creverant, iugulari iussit, quis non factum eius laudabat? homines scelestos et factiosos,

12

qui seditionibus rem publicam exagitaverant, merito neca33 tos aiebant. Set ea res magnae initium cladis fuit. Nam

uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicuius concupiverat, dabat operam, ut is in proscrip34 torum numero esset. Ita illi, quibus Damasippi mors lae- s titiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur, neque prius finis 35 iugulandi fuit quam Sulla omnis suos divitiis explevit. Atque ego haec non in M. Tullio neque his temporibus vereor: set in magna civitate multa et varia ingenia sunt. 36 Potest alio tempore, alio consule, cui item exercitus in manu 10 sit, falsum aliquid pro vero credi: ubi hoc exemplo per senati decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet, aut quis moderabitur?

37 Maiores nostri, patres conscripti, neque consili neque audaciae umquam eguere, neque illis superbia obstabat, quo 15 minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur. 38 Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt: postremo quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur, cum summo studio domi exequebantur: imitari quam invidere bonis 20 39 malebant. Set eodem illo tempore [Graeciae morem imitati] verberibus animadvortebant in civis, de condemnatis sum40 mum subplicium sumebant. Postquam res publica adolevit et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia huiusce modi fieri coepere, tum lex Porcia ali- 25 aeque leges paratae sunt, quibus legibus exilium damnatis 41 permissum est. Hanc ego caussam, patres conscripti, quo minus novom consilium capiamus, in primis magnam puto. 42 Profecto virtus atque sapientia maior in illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui 30 ea bene parta vix retinemus.

43

52

Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? Minume. Set ita censeo: publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxume opibus valent: neu quis de eis postea ad senatum referat, neve cum 35 populo agat: qui aliter fecerit, senatum existumare eum contra rem publicam et salutem omnium facturum.'

Postquam Caesar dicundi finem fecit, ceteri verbo alius

alii varie adsentiebantur. At M. Porcius Cato, rogatus sententiam, huiusce modi orationem habuit:

'Longe mihi alia mens est, patres conscripti, cum res 2 atque pericula nostra considero, et cum sententias nonnul5 lorum ipse mecum reputo. Illi mihi disseruisse videntur 3 de poena eorum, qui patriae parentibus, aris atque focis suis bellum paravere: res autem monet cavere ab illis magis quam quid in illos statuamus consultare. Nam cetera malificia tum persequare, ubi facta sunt: hoc, nisi provi10 deris ne accidat, ubi evenit, frustra iudicia inplores: capta urbe nihil fit relicui victis. Set, per deos inmortalis, vos 5 ego adpello, qui semper domos villas, signa tabulas vostras pluris quam rem publicam fecistis: si ista, cuiuscumque modi sunt quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vo15 stris otium praebere voltis, expergiscimini aliquando et capessite rem publicam. Non agitur de vectigalibus neque 6 de sociorum iniuriis: libertas et anima nostra in dubio est.

Saepenumero, patres conscripti, multa verba in hoc 7 ordine feci, saepe de luxuria atque avaritia nostrorum ci20 vium questus sum, multosque mortalis ea causa advorsos habeo: qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti 8 gratiam fecissem, haut facile alterius lubidini male facta condonabam. Set ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen 9 res publica firma erat: opulentia neglegentiam tolerabat. 25 Nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus viva- 10 mus, neque quantum aut quam magnificum imperium populi Romani sit, set haec cuiuscumque modi videntur, nostra an nobiscum una hostium futura sint. Hic mihi quisquam 11 mansuetudinem et misericordiam nominat. Iam pridem 30 equidem nos vera vocabula rerum amisimus: quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est. Sint sane, 12 quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus aerari: ne illi sanguinem no35 strum largiantur et, dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnis perditum eant.

Bene et conposite G. Caesar paulo ante in hoc ordine 13 de vita et morte disseruit, credo falsa existumans ea, quae

de inferis memorantur, divorso itinere malos a bonis loca 14 taetra inculta, foeda atque formidulosa habere. Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos, videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multitudine conducta per s 15 vim eripiantur. Quasi vero mali atque scelesti tantum modo in urbe et non per totam Italiam sint, aut non ibi plus.possit 16 audacia, ubi ad defendundum opes minores sunt. Qua re vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit: sin in tanto omnium metu solus non timet, eo magis 10 17 refert me mihi atque vobis timere. Qua re cum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote, vos simul de 18 exercitu Catilinae et de omnibus coniuratis decernere. Quanto vos adtentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit: si paululum modo vos languere viderint, iam omnes feroces 15 aderunt.

19

Nolite existumare maiores nostros armis rem publicam 20 ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, multo pulcerrumam eam nos haberemus: quippe sociorum atque civium, praeterea armorum atque equorum maior copia nobis quam 20 21 illis est. Set alia fuere, quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt: domi industria foris iustum imperium animus in consulundo liber, neque delicto neque lubidini 22 obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem privatim opulentiam: laudamus divitias, 25 sequimur inertiam: inter bonos et malos discrimen nullum, 23 omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum: ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit, ut inpetus fiat in vacuam rem publicam.

24 Set ego haec omitto. Coniuravere nobilissumi cives patriam incendere, Gallorum gentem infestissumam nomini Romano ad bellum accersunt, dux hostium cum exercitu 25 supra caput est: vos cunctamini etiam nunc, quid intra moe26 nia deprehensis hostibus faciatis? Misereamini censeo

deliquere homines adulescentuli per ambitionem - atque 27 etiam armatos dimittatis. Ne ista vobis mansuetudo et mise28 ricordia, si illi arma ceperint, in miseriam convortat. Sci

30

35

« IndietroContinua »