Immagini della pagina
PDF
ePub

militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat: ea conmemorando militum animos adcendebat.

60 Set ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum 5 dat, cohortis paulatim incedere iubet, idem facit hostium 2 exercitus. Postquam eo ventum est, unde [a] ferentariis proelium conmitti posset, maxumo clamore [cum] infestissig3 nis concurrunt: pila omittunt, gladiis res geritur. Veterani, pristinae virtutis memores, comminus acriter instare, illi 10 4 haut timidi resistunt: maxuma vi certatur. Interea Catilina cum expeditis in prima acie vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis accersere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni 5 imperatoris officia simul exequebatur. Petreius ubi videt 15 Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentis interficit, deinde utrimque ex lateribus 6 ceteros adgreditur. Manlius et Faesulanus in primis pug7 nantes cadunt. Catilina postquam fusas copias seque cum 20 paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis, in confertissumos hostis incurrit ibique pugnans confoditur.

61 Set confecto proelio tum vero cerneres, quanta audacia 2 quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere 25 quem quisque vivos pugnando locum ceperat, eum amissa 3 anima corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius alis alibi stantes, set 4 omnes tamen advorsis volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum 30 etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivos, in 5 voltu retinens. Postremo ex omni copia neque in proelio 6 neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti 7 suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adep- 35 tus erat: nam strenuissumus quisque aut occiderat in proe8 lio, aut graviter volneratus discesserat. Multi autem, qui e castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes

hostilia cadavera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant: fuere item qui inimicos suos cognoscerent. Ita 9 varie per omnem exercitum laetitia maeror, luctus atque gaudia agitabantur.

5

GAI SALLVSTI CRISPI

LIBER

DE BELLO IVGVRTHINO

Falso queritur de natura sua genus humanum, quod 1 inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur. Nam contra reputando neque maius aliud neque praesta-2 bilius invenias magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse. Set dux atque imperator vitae mor- 3 10 talium animus est. Qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget - quippe probitatem industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest: sin captus pravis 4 cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus 15 est, pernitiosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam actores ad negotia transferunt. Quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto 5 studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa 20 ac pernitiosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent. Nam uti genus hominum conpositum 2 ex corpore et anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam secuntur. Igitur 2

praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia omnia huiusce modi brevi dilabuntur, at ingeni egregia 3 facinora sicuti anima inmortalia sunt. Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus, inconruptus aeternus, 5 rector humani generis agit atque habet cuncta neque ipse 4 habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui dediti corporis gaudiis per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere 10 sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur. 3 Verum ex eis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, 15 quibus per fraudem vel vi fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. 2 Nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta conrigas, tamen inportunum est, cum praesertim omnes rerum mutationes caedem fugam aliaque ho3 stilia portendant: frustra autem niti neque aliud se fatigando 20 4 nisi odium quaerere extremae dementiae est."Nisi forte quem inhonesta et pernitiosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.

4 Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in 2 primis magno usui est memoria rerum gestarum. Cuius de 25 virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum lau3 dando extollere. Atque ego credo fore qui, quia decrevi procul a re publica aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiae inponant, certe quibus maxuma indu- 30 stria videtur salutare plebem et conviviis gratiam quaerere. 4 Qui si reputaverint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sum quales viri idem adsequi nequiverint, et postea quae genera hominum in senatum pervenerint, profecto existumabunt me magis merito quam ignavia iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex 5 aliorum negotiis rei publicae venturum. Nam saepe ego audivi Q. Maxumum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae prae

35

claros viros solitos ita dicere: cum maiorum imagines intuerentur, vehementissume sibi animum ad virtutem adcendi. Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese 6 habere, set memoria rerum gestarum eam flammam egregiis 5 viris in pectore crescere neque prius sedari quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit. At contra quis 7 est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum maioribus suis contendat? etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem 10 antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur: proinde quasi praetura et 8 consulatus atque alia omnia huiusce modi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur ut eorum qui ea sustinent virtus est. Verum ego liberius altiusque pro-9 15 cessi, dum me civitatis morum piget taedetque: nunc ad inceptum redeo.

Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum 5 Iugurtha, rege Numidarum, gessit, primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dehinc quia tunc primum 2 20 superbiae nobilitatis obviam itum est, quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. Set prius quam huiusce modi rei initium expediam, pauca 3 supra repetam, quo ad cognoscundum omnia inlustria magis 25 magisque in aperto sint.

Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Han- 4 nibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxume adtriverat, Masinissa, rex Numidarum, in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex so virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat, ob quae victis Carthaginiensibus et capto Suface, cuius in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus quascumque urbis et agros manu ceperat regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis 5 85 permansit: [set] imperi vitaeque eius finis idem fuit.

Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit Iugurthamque, filium Masta

6

nabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi habuit.

Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, set multo maxume ingenio validus, non se luxu neque in- 5 ertiae conrumpendum dedit, set, uti mos gentis illius est, equitare iaculari, cursu cum aequalibus certare, et cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse: ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire: plurumum facere, minumum ipse de 10 2 se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat existumans virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus multa cum animo suo volvebat. 13 3 Terrebat eum natura mortalium avida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transvorsos agit, ad hoc studia Numidarum in lugurtham adcensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne 20 7 qua seditio aut bellum oriretur anxius erat. Eis difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis obprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et adpetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam tem- 25 ptare.

2 Igitur bello Numantino Micipsa cum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, 3 praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Set ea res 30 4 longe aliter ac ratus erat evenit. Nam Iugurtha, ut erat inpigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudi- 35 nem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Nu5 mantinis maxumo terrori esset. Ac sane, quod difficillumum in primis est, et proelio strenuus erat et bonus con

« IndietroContinua »