Immagini della pagina
PDF
ePub

62 ret, ipse per conditiones ad subplicium traderetur. Is, ubi primum opportunum fuit, Iugurtham anxium ac miserantem fortunas suas adcedit: monet atque lacrumans obtestatur uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum, optume merenti, provideat: omnibus proeliis sese victos, agrum va-5 statum, multos mortalis captos occisos, regni opes conminutas esse: satis saepe iam et virtutem militum et fortunam temptatam: caveat ne illo cunctante Numidae sibi consulant, 2 His atque talibus aliis ad deditionem regis animum inpellit. 3 Mittuntur ad imperatorem legati, qui Iugurtham imperata 10 facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque 4 suum in illius fidem tradere. Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi iubet: eorum et aliorum, 5 quos idoneos ducebat, consilium habet. Ita more maiorum ex consili decreto per legatos Iugurthae imperat argenti 15 pondo ducenta milia, elephantos omnis, equorum et ar8 morum aliquantum. Quae postquam sine mora facta sunt, 7 iubet omnis perfugas vinctos adduci. Eorum magna pars, uti iussum erat, adducti, pauci, cum primum deditio coepit, 8 ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant. Igitur Iugur-20 tha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus est, cum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur, rursus coepit flectere 9 animum suum et ex mala conscientia digna timere. Denique multis diebus per dubitationem consumptis, cum modo taedio rerum advorsarum omnia bello potiora duceret, in- 25 terdum secum ipse reputaret quam gravis casus in servitium ex regno foret, multis magnisque praesidiis nequiquam per10 ditis de integro bellum sumit. Et Romae senatus de provinciis consultus Numidiam Metello decreverat. 63 Per idem tempus Uticae forte G. Mario per hostias 30 deis subplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde, quae animo agitabat, fretus deis ageret, fortunam quam saepissume experiretur, cuncta prospere 2 eventura. At illum iam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiae 36 alia omnia abunde erant, industria probitas, militiae magna scientia animus belli ingens: domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantum modo gloriae avidus.

Set is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi 3 primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciundis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adolevit. Ergo 4 5 ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus factis notus per omnis tribus declaratur. Deinde ab eo magistratu alium post alium sibi 5 peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat dignus haberetur. Tamen is ad id 6 10 locorum talis vir nam postea ambitione praeceps datus est –, consulatum adpetere non audebat. Etiamtum alios magistratus plebes, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat. Novos nemo tam clarus neque tan egregiis factis 7 erat, quin is indignus illo honore et quasi pollutus haberetur. 15 Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt 64 quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem rogat. Cui quamquam virtus gloria alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum. Itaque primum con-2 20 motus insolita re mirari eius consilium, et quasi per amicitiam monere ne tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus cupiunda esse, debere illi res suas satis placere: postremo caveret id petere a populo Romano, quod illi iure negaretur. Postquam haec 3 25 atque alia talia dixit neque animus Mari flectitur, respondit ubi primum potuisset per negotia publica facturum sese quae peteret. Ac postea saepius eadem postulanti fertur dixisse: 4 ne festinaret abire: satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. Is eo tempore contubernio patris ibi30 dem militabat, annos natus circiter viginti. Quae res Marium cum pro honore quem adfectabat, tum contra Metellum vehementer adcenderat. Ita cupidine atque ira, pes-5 sumis consultoribus, grassari, neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret, milites quibus in 25 hibernis praeerat laxiore imperio quam antea habere, apud negotiatores, quorum magna multitudo Uticae erat, criminose simul et magnificè de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis

habiturum: ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis 6 et regiae superbiae imperio nimis gauderet. Quae omnia illis eo firmiora videbantur, quod diuturnitate belli res familiaris conruperant, et animo cupienti nihil satis festinatur. 65 Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam, nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus 2 et ob eam causam mente paululum inminuta. Cui Metellus petenti more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque 10 negaverat: honorem, quod eorum more foret quos populus Romanus reges adpellavisset, praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equites Romani satellites Numidae tra3 derentur. Hunc Marius anxium adgreditur atque hortatur, ut contumeliarum in imperatorem cum suo auxilio poenas 15 petat: honimem ob morbos animo parum valido secunda oratione extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse: si Iugurtha captus aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum: id adeo mature posse eve4 nire, si ipse consul ad id bellum missus foret. Itaque et 20 illum et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque pacis spes inpellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium impera5 torem poscant. Sic illi a multis mortalibus honestissuma suffragatione consulatus petebatur: simul ea tempestate 25 plebes nobilitate fusa per legem Mamiliam novos extollebat. Ita Mario cuncta procedere.

66

Interim Iugurtha, postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare, cogere exercitum: civitates, quae ab se defecerant, formidine aut 30 ostentando praemia adfectare, conmunire suos locos, arma tela aliaque quae spe pacis amiserat reficere aut commercari: servitia Romanorum adlicere, et eos ipsos, qui in praesidiis erant, pecunia temptare: prorsus nihil intactum neque quie2 tum pati, cuncta agitare. Igitur Vagenses, quo Metellus 35 initio Iugurtha pacificante praesidium inposuerat, fatigati regis subpliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant: nam volgus, uti plerumque so

let, et maxume Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cupidum novarum reram, quieti et otio advorsum. Dein conpositis inter se rebus in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per oms nem Africam ludum et lasciviam magis quam formidinem ostentabat. Set ubi tempus fuit, centuriones tribunosque 3 militaris et ipsum praefectum oppidi, T. Turpilium Silanum, alius alium domos suas invitant, eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant: postea milites palantis, 10 inermos, quippe in tali die, ac sine imperio, adgrediuntur. Idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio 4 talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant. Romani mili- 67 tes, inproviso metu incerti ignarique quid potissumum fa15 cerent, trepidare: ad arcem oppidi, ubi signa et scuta erant, praesidium hostium, portae ante clausae fuga prohibebant: ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere. Ita neque caveri anceps malum, neque a fortissumis 2 20 infirmissumo generi resisti posse: iuxta boni malique, strenui et inbelles inulti obtruncari. In ea tanta asperitate sae- 3 vissumis Numidis et oppido undique clauso Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit. Id misericordiane hospitis an pactione aut casu ita evenerit parum 25 conperimus, nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, inprobus intestabilisque videtur.

Metellus, postquam de rebus Vagae actis conperit, 68 paulisper maestus ex conspectu abit: deinde, ubi ira et aegritudo permixta sunt, cum maxuma cura ultum ire in30 iurias festinat. Legionem, cum qua hiemabat, et quam plu- 2 rumos potest Numidas equites pariter cum occasu solis expeditos educit et postera die circiter horam tertiam pervenit in quandam planitiem, locis paulo superioribus circumventam. Ibi milites fessos itineris magnitudíne et iam a 35 abnuentis omnia docet, oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse: decere illos relicum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissumis atque miserrumis, poenas caperent: praeterea praedam benigne ostentat.

4 Sic animis eorum adrectis, equites in primo late, pedites 69 quam artissume ire et signa occultare iubet. Vagenses ubi animum advortere ad se vorsum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum esse rati portas clausere, deinde ubi neque agros vastari et eos qui primi aderant 5 Numidas equites vident, rursum Iugurtham arbitrati cum 2 magno gaudio obvii procedunt. Equites peditesque repente signo dato alii volgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere: ira atque praedae spes 3 amplius quam lassitudo posse. Ita Vagenses biduom modo 10 ex perfidia laetati: civitas magna et opulens cuncta poenae 4 aut praedae fuit. Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas solvit: † nam is civis 15 ex Latio erat.

70

Per idem tempus Bomilcar, cuius inpulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et ipse eum suspiciens novas res cupere, ad pernitiem 2 eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum: deni- 20 que omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, carum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus adstricto superaverant: ex quo illi glo- 25 3 ria opesque inventae. Igitur utriusque consilio dies insidiis statuitur: cetera, uti res posceret, ex tempore parari pla4 cuit. Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager inultis hostibus vasta5 retur. Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tem-30 pus non venit metusque rem inpediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso vetere consilio novom quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos per quos iuravisset, monere ne prae- 35 mia Metelli in pestem convorteret: Iugurthae exitium adesse: ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari: proinde reputaret cum animo suo, praemia an

« IndietroContinua »