M. Fabii Quintiliani Institutionis oratoriae liber decimus, Volume 1

Copertina anteriore
Weidmann, 1882 - 90 pagine

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 32 - Admirabilis in suo genere THEOCRITUS, sed musa illa rustica et pastoralis non forum modo, verum ipsam etiam urbem reformidat. Audire videor undique congerentes б6 nomina plurimorum poetarum. Quid? Herculis acta non bene PISANDROS...
Pagina 36 - Tragoedias primus in lucem AESCHYLUS protulit, sublimis et gravis et grandiloquus saepe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et incompositus ; propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permiserunt, suntque eo modo multi coronati.
Pagina 51 - C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur : tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse quo bellavit appareat ; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus "
Pagina 51 - Quare non immerito ab 112 hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus est, apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum, ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit.
Pagina 71 - Vertere Graeca in Latinum veteres nostri oratores optimum iudicabant. Id se L. Crassus in illis Ciceronis de Oratore libris dicit factitasse. Id Cicero sua ipse persona frequentissime praecipit, quin etiam libros Platonis atque Xenophontis edidit hoc genere translates. Id Messalae placuit, multaeque sunt ab eo scriptae ad hunc modum orationes, adeo ut etiam cum ilia Hyperidis pro Phryne 3 difficillima Romanis subtilitate contenderet.
Pagina 56 - Nam rursus quid erat futurum, si nemo plus effecisset eo quem sequebatur? Nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales haberemus ; ratibus adhuc navigaretur : non esset pictura, nisi quae lineas modo extremas umbrae, quam corpora in sole fecissent, circumscribe8 ret.
Pagina 87 - Plerumque autem multa agentibus accidit ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera, quae domo adferunt, cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant ; quod fecisse M. Tullium commentariis ipsius apparet. Sed feruntur aliorum quoque et inventi forte...
Pagina 43 - Ceteri omnes longe sequentur : nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant ; elegantes in sua quisque materia , sed alter humilis, alter difficilis.
Pagina 49 - Sallustii velocitatem diversis virtutibus consecutus est. Nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis, quam similes : qui et ipse a nobis auditus est, clari vir ingenii, et sententiis creber, sed minus pressus, quam historiae auctoritas postulat.
Pagina 50 - In epistolis quidem, quanquam sunt utriusque, dialo108 gisve, quibus nihil ille, nulla contentio est. Cedendum vero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem, quantus est, fecit. Nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, 109 copiam Platonis, iucunditatem Isocratis.

Informazioni bibliografiche